15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

3.23 Quot causis proferuntur diminutiva? Tribus: necessariae significationis, urbanitatis et

adulationis gratia.* 23 II 101, 17–102, 1.

3.24 Unde derivantur? A nominibus appellativis, a propriis nonnunquam et ab aliis

diminutivis.* 24 II 102, 1–4.

3.25 Quot sunt diminutivorum masculini generis formae? Undecim: culus, ulus absque c, olus,

ellus, xillus, illus absque x, ullus geminata ll, cio, aster, leus, tulus. Feminini autem generis

hae: cula, ula absque c, ola, ella, xilla, illa absque x, ulla. Neutri vero generis sunt hae: culum,

ulum sine c, olum, ellum, illum, xillum cum x et sine eo, ullum. 25 II 102, 5–19.

3.26 (1) ‛Flosculus’ quae pars est? Nomen est. Cuius speciei? Derivativae. Cuius speciei

derivativorum? Diminutivae. Unde derivatur? A nominativo ‛flos’ addita culus. Quare? Quia

omnia monosyllaba in s desinentia vocali antecedente, cuiuscumque sunt generis, et in r omnia

tertiae declinationis et in us neutra, cum faciunt diminutiva, assumunt in nominativo,

masculina quidem culus, feminina cula, neutra culum, ut ‛masculus’, ‛musculus’, ‛osculum’,

quod, quia in usu habet aliam significationem, facit ex se aliud diminutivum ‛oscillum’. (2)

Similiter ‛pauperculus, paupercula, pauperculum’, ‛amatorculus’, ‛sororcula’, ‛munusculum’,

‛corpusculum’, ‛lepusculus’, quod solum dissyllabum in us tertiae declinationis, masculinum

sive epicoenum Latinum invenitur. (3) Et neutra omnia comparativa mobilia diminutiva

faciunt, ut ‛plus plusculus pluscula plusculum’, quamvis masculino et feminino singulari

careat. TERENTIUS in Phormione pluscula supellectile opus est. (4) Excipiuntur ‛sus sucula’,

‛venter ventriculus’, ‛vetus vetulus vetula vetulum’, ‛rumor rumusculus’ or in us mutat. 26 II

103, 4–9; 103, 10–20; 104, 12–18; 105, 4–7; 107, 16–108, 1. – TER. Phorm. 4, 3, 60

3.27 (1) ‛Avicula’ unde derivatur? A dativo ‛avi’. Quare? Quia in is vel in e desinentia vel in

ns monosyllaba vel in rs, si faciunt diminutiva, correpta i dativi accipiunt culus vel cula vel

culum, ut ‛igniculus’, ‛fidicula’, ‛dulciculus dulcicula dulciculum’. CICERO IV Tusculanarum:

dulciculae potionis aliquid bibamus, ‛securis securicula’, ‛reticulum’, ‛fonticulus’, ‛lenticula’,

‛particula’. (2) Excipiuntur ‛lapillus’, ‛cuticula’, quod solum ante paenultimam produxit apud

IUVENALEM: Nostra bibat vernum contracta cuticula solem. Praeterea ‛unguis ungula’, ‛anguis

anguilla’, quae tamen significatione non sunt diminutiva.* 27 II 105, 12–106, 12. – CIC. Tusc.

3, 19, 46; IUV. Sat. 4, 11, 203

3.28 (1) ‛Oratiuncula’ unde derivatur? A nominativo ‛oratio’. Quare? Quia nomina in o

desinentia, si faciunt diminutiva, o in un mutata accipiunt culus vel cula, ‛latrunculus’,

‛virguncula’, ‛homunculus’. (2) Dicitur tamen et ‛homuncio’ et ‛homullus’ et ‛homullulus’,

‛leno lenunculus’ et ‛lenullus’. PLAUTUS in Poenulo: ita, ut occepi dicere, lenulle, de illa

pugna, ‛fur’ etiam ‛furunculus’ facit, CICERO in Pisone: olim furunculus, nunc vero etiam

rapax. 28 II 108, 9; 108, 14; 109, 1–11; PLAUT. Poen. 2, v. 24 sq.; CIC. in Pisonem 27, 66

3.29 ‛Vulpecula’ unde derivatur? A nominativo ‛vulpes’. Quare? Quia in es productam

desinentia feminina tertiae vel quintae declinationis abiecta s accipiunt cula, e longa ut in

23

* Necess.: Salust. Postquam reguli in unum convenere. Urb.: fraterculus apud Iuven. sat. 4. Adulat.: ut

corculum, Syrisce apud Teren., τεκνία apud Ioan. in Cano. Hinc ποκορισικά Graecis dicuntur

π το ποκορίζεσθαι, quod est blande alloqui. Adde his contemptum et µείωσιν, ut nasutulus, homuncio. Vide

Eras. de enallage speciei. A comm.

24

nonnunquam et ab AR nonnunquam ab B ║ * A prop.: Sergiolus, dim.: pauxillum a paulum. A comm.

25

ulla R om.

26

(1) antecedente AB antē te R ║ et in r A et in er BR ║ (3) plus B om. ║ singulari AR in singulari B

27

(1) IV Tusculanarum BR om. ║ * De his omnino lege Laur. Vallam. li. I. ca. 5. A comm.

28

(1) orationcula B ║ (2) occepi AR accepi B ║ vero etiam rapax AR vero rapax B

120

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!