15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DE DENOMINATIVIS, VERBALIBUS,

PARTICIPIALIBUS ET ADVERBIALIBUS 1

4.1 Denominativum dicitur, quod a nomine, verbale, quod a verbo, participiale, quod a

participio, adverbiale, quod ab adverbio derivatur. De quibus omnibus una tractabitur. 2 cf. II

117, 2–13.

4.2 (1) ‛Duritia’ quae pars est? Nomen est. Cuius speciei? Derivativae. Cuius speciei

derivativorum? Denominativae. Unde derivatur? A genitivo ‛duri’. Quare? Quia omnia

nomina secundae declinationis in us desinentia c antecedente, et tantum disyllaba, et in is

tertiae declinationis, quae similem habent nominativo genitivum, si faciunt in tia

denominativa, assumunt in genitivo vel dativo tia. (2) Regionum vero nomina et duarum

excedentia numerum syllabarum, et tertiae declinationis, quorum genitivus vincit una syllaba

nominativum, a in supradictis casibus accipiunt i paenultima ubique correpta, ut ‛amicitia’,

‛inimicitia’, ‛pudicitia’, ‛laetitia’, ‛segnitia’, ‛controversia’, ‛ignavia’; ‛miser’ quoque

‛miseria’ facit, quamvis in er desinat. ‛Italia’, ‛Gallia’, ‛Teucria’, ‛colonia’, ‛negligentia’,

‛prudentia’, ‛inopia’, ‛ius iuris iniuria’, ‛nomen nomini ignominia’, ‛Caesar Caesari Caesaria’.

Excipitur ‛castimonia’, ‛acrimonia’, quam formam etiam ‛querimonia’ et ‛parsimonia’, quae a

verbis veniunt, habuerunt. 3 II 119, 5–120, 3.

4.3 ‛Clientela’ unde derivatur? A genitivo ‛clientis’. Quare? Quia in la desinentia, si

denominativa sunt, terminatione genitivi in e longam mutata, si verbalia sunt, a secunda

coniugatione s secundae personae abiecta et assumpta ubique la fiunt, ut ‛tutela’, ‛custodela’,

‛suadela’ a ‛suadeo suades’, sicut a ‛candeo candes candela’. II 120, 7–13.

4.4 ‛Medicina’, i quanta? Longa. Quare? Quia in na desinentia denominativa vel verbalia

semper habent paenultimam longam vel natura vel positione, ut ‛officium officina’, ‛rex

regina’, ‛leo leaena’, ‛tonstrix tonstrina’, ‛coquus coquina’ vel ‛culina’, ‛cantus cantilena’,

‛luceo lucerna’. Nam ‛Mutina’, ‛pagina’, * ‛sagina’ non sunt derivativa. 4 II 120, 15–22

4.5 (1) ‛Scriptura’ quae pars est? Nomen est. Cuius speciei? Derivativae. Cuius speciei

derivativorum? Participialis. Quare? Quia in ra desinentia feminina derivata a participiis

femininis futuri temporis similem habent formam, ac ideo paenultimam etiam producunt, ut

‛creatura’, ‛censura’, ‛natura’, ‛usura’, ‛armatura’. (2) Inveniuntur verbalia masculina sive

communia consonantes verborum servantia, ut ‛scribo scriba’, ‛lego legas hic collega’, ‛fugio

hic et haec perfuga’, ‛assequor assecla’, ‛advenio advena’, ‛convenio convena‛, ‛vivo

conviva’. 5 II 120, 23–121, 6

4.6 In e derivativa neutra sunt, ut ‛sedile’, ‛cubile’, ‛monile’. 6 II 121, 7–9

4.7 In i duo sunt denominativa indeclinabilia, ‛frugi’ a ‛fruge’, ‛nihili’ a ‛nihilo’. II 121, 10–11

4.8 In o quidem masculina et communia pauca inveniuntur derivativa, ut a ‛cicere’ * ‛Cicero’,

ab eo, quod est ‛catus’, ** ‛Cato‛, a ‛capite’ *** ‛Capito’, a ‛labe’ **** ‛Labeo’, a latendo

1

Tit. De denominativis, verbalibus, participialibus et adverbialibus A

2

participiale AR participale B

3

(2) vincit una syllaba AR una syllaba vincit B ║ segnitia, controversia, ignavia, miser quoque miseria facit,

quamvis in er desinat. Italia, Gallia, Teucria colonia AR segnitia, Italia, Gallia, Teucria, colonia controversia,

ignavia, miser quoque miseria facit, quamvis in er desinat B ║ ius iuri AB ius iuris R ║ Caesar Caesari Caesaria

AR Caesari Caesaria B

4

penultimam longam AR longam penultimam B ║ leaena AR lena B ║ * Sagana apud Prisc. legitur et saga a

sagio, id est vaticinor, quod vates, ut interpres interpretatur. A comm.

5

(1) penultimam etiam AR etiam penultimam B ║ (2) scribo scriba AR scribo hic scriba B ║ asserla R

6

In e derivativa AR In e nomina derivativa B

123

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!