15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

nomina ‛ocyor ocyssimus’, praeterea quaedam inaequaliter proferuntur, ut ab ‛uno’ ‛semel’, a

‛duobus’ ‛bis’ pro Graeco ‛dis’.* 8 III 63, 10-20.

15.12 Nomina nonnunquam adverbialem constructionem suscipiunt. Et tunc sunt

indeclinabilia in quacunque voce, ut ‛nimium’ pro ‛nimis’, ‛sublime’ pro ‛sublimiter’. III 63,

21–26; 65, 10–13.

15.13 (1) Pronomina quoque, ut Hoc tunc ignipotens, pro ‛huc’. Accidit autem hoc per omnes

casus, nominativum, ut Fors et vota facit, (2) genitivum, ut CICERO: Romae ne sit,

SALLUSTIUS: Militiae et domi gestas , dativum: Sunt, quibus ad portas cecidit custodia sorti,

accusativum, TERENTIUS: Quid tu Athenas insolens, (3) ablativum, ut Forte sub arguta

consederat illice Daphnis, item alternis dicetis. 9 III 64, 5-65, 9. – VERG. Aen. 8, 423; VERG.

Aen. 11, 50; CIC. Pro Ligario 4, 11; SALL. Hist. I 1 p. 2 (p. 248 ed. min.) Kr.; VERG. Georg. 4,

165; TER. Andr. 5, 4, 4; VERG. Ecl. 7, 1; VERG. Ecl. 3, 59

15.14 Adverbia primitiva nullam proportionem regulae accipere possunt, derivativa sub aliqua

certa forma plerumque proferuntur, de quibus per singulas terminationes inspiciamus. 10 III 65,

14-20.

15.15 A terminantia vel primitiva sunt, ut ‛ita’, quod corripit a, quidam etiam ‛puta’ adverbium

esse dicunt, et ideo PERSIUM corripuisse: Hoc puta non iustum, vel composita, quae a finalem

producunt, ut ‛praeterea’, ‛antea’, ‛postea’, vel ablativi nominum pro adverbiis accepti, ut Una

Eurusque Notusque ruunt. 11 III 65, 21-28. – PERS. Sat. 4, 9; VERG. Aen. 1, 85

15.16 Sciendum propria civitatum nomina, si primae vel secundae sunt declinationis, in

genitivo pro adverbio in loco usurpari, ut ‛sum Romae, Tarenti’, in accusativo, cuiuscumque

sint declinationis, ad locum, ut ‛Romam, Tarentum, Carthaginem ivi’. In ablativo, si primae

vel secundae, de loco et per locum, ut ‛Roma, Tarento exeo, transeo’. Sin tertiae, vel semper

pluralia, in ablativo in loco, de loco, per locum, ut ‛Carthagine, Athenis fui, venio, transeo’. 12

III 66, 4-11.

15.17 Saepe tamen et maxime apud historicos inveniuntur cum praepositione. LIVIUS in

octavo: Venerunt et ab Lavino Antioque auxilia, SALLUSTIUS in Catilinario: Nam tum Brutus

ab Roma aberat. 13 III 66, 12-15. – LIV. 8, 12, 7; SALL. Cat. 40, 5

15.18 Quaedam appellativa supradictam regulam servant, ‛militiae militiam militia’, ‛domi

domum domo’, ‛humi humum humo’. III 67, 4–6.

15.19 (1) In e correptam vel primitiva sunt, ut ‛paene’, ex quo ‛paenitissime’ dixit PLAUTUS,

‛ne’, ‛prope’, ‛nempe’, ‛quippe’, ‛saepe’, ‛inde’ et ex eo composita, ut ‛perinde’, ‛subinde’,

‛exinde’, ‛deinde’, quae duo videntur quibusdam a dein et exin per adiectionem de syllabae;

vel derivativa, ut ‛peragro peregre’, ‛punio impune’ vel composita, ut item ‛impune’,

‛quipote’, quod significat ‛quo modo possibile est’, ut ‛pote’, quod componitur ab adverbio et

nomine ‛hic’ et ‛haec potis’ et ‛hoc pote’. (2) Unde comparativum nomen ‛hic’ et ‛haec potior’

et ‛hoc potius’ et superlativum ‛potissimus’, ex quibus adverbia ‛potius’ et ‛potissimum’. 14 III

67, 7-68, 18. – PLAUT. Mostell. 3, 1, 127 (v. 656)

8 (1) detero deterius, indulgens indulgentior R om. ║ tento A tempto BR ║ pedetentim AB pedetemptim R ║ *

‛in inter’. Et omnia derivativa … bis’ pro Graeco ‛dis’* R om. ║ (2) Tulliane A trithane B ║ (3) κυς ocyus

ocyssime A

9 (1) vota A nota R ║ facis A facit BR ║ (3) conscederat B

10 proportionem AR praepositionem B ║ inspitiamus R

11 ut ita, quod corripit AR ita, quod corripit B ║ puto R ║ acepti B decepti R ║ Eurusque AR currusque B

12 Tarantum B ║ Carthahinem A Cartaginem BR ║ transceo B ║ ut semper pluralia B

13 istoricos B ║ Catelinario B

14 (1) coreptam B ║ deinde deinde B

202

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!