15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

12.25 ‛Nobiscum’ cum praepositione euphoniae causa compositum est. Et propter hoc

reliquarum quoque personarum ablativos praepostere (per anastrophen) proferre coeperunt:

‛mecum’, ‛tecum’, ‛secum’, ‛nobiscum’, ‛vobiscum’. In quibus antiquissimi etiam

praepositionem anteponebant, sicut et ‛cum quibus’ et ‛quibuscum’. 27 II 594, 15–22.

12.26 (1) ‛Totidem’ et ‛tantundem’, cuius genitivus solus ex obliquis in usu invenitur,

‛tantidem’. TERENTIUS in Adelphis: Tantidem emptam. Non sunt pronomina, sed nomina.

Similiter ‛cuia’ infiniti possessivum, sicut et ‛suum’ primitivum nomen, quamvis cum

‛interest’ et ‛refert’ verbis pro genitivo primativi in ablativo ponatur, sicut ‛mea’, ‛tua’, ‛sua’,

‛nostra’, ‛vestra’. (2) CICERO pro Varrone: Ea caedes, si potissimum crimini datur, detur ei,

cuia interfuit, non ei, cuia nihil interfuit, cuius gentile non solum ‛cuias’, sed etiam ‛cuiatis’

communi genere proferebant. PLAUTUS: Qui sit, cuiatus, unde sit, ne parseris // Quidem,

cuiatis estis, unde, aut ex quo oppido? 28 II 595, 5–596, 4 – TER. Adelph. 2, 1, 46; CIC. cf. 595,

11-13; PLAUT. Poen. 5, 2, 33 sq.

12.27 Componuntur pronomina cum nominibus, et sunt tunc nomina, ut ‛huiuscemodi’,

‛huiusmodi’, ‛istiusmodi’. Cum pronominibus, ut ‛istic’, cum adverbiis, ut ‛eccum’, cum

praepositione secundum DONATUM, ut ‛mecum’.* 29 II 596, 5–15; 589, 14 – DONATUS, cf. II

596, 10

NUMERUS 30

12.28 (1) Numerus et casus accidunt pronominibus, quemadmodum et nominibus, et prima

quidem et tertia persona vocativum habere non potest, praeter personae primae possessivum,

quod cum secundae quoque possit adiungi personae, habet vocativum, non possessoris, qui

intrinsecus in prima persona est, quae secundum genitivum primitivi intelligitur, sed

possessionis, quae cum extrinsecus declinatur, vocativum quoque propter secundam assumit

personam. (2) TERENTIUS in Andria: Pater mi. IDEM in Eunucho: o mea tu, o mea Thais, et o

noster Demea. ‛Nostras’ quoque gentile eundem habet nominativum et vocativum. 31 II 596,

18–19; III 1, 2–6; 1, 15–2, 3 – TER. Andr. 5, 3, 18; TER. Eun. 4, 3, 22; TER. Eun. 3, 2, 2 sq.;

TER. Adelph. 5, 9, 4

27

cum praepositione euphoniae causa AR euphonie causa cum prepositione B ║ et propter hec relliquarum B ║

(per anastrophen) A, om. BR ║ proferri B ║ nobiscum R om. ║ vobiscum B om. ║ sicut et qui cum quibuscum A

sicut et cum quibus et quibuscumque B

28

(1) tantumdem B ║ solus AR totus B ║ invenitur, tantidem AR invenitur B ║ cum interest et refert AR

interesset et referret B ║ et vestra B ║ (2) pro Varrone B pro Murena AR ║ Qui sit, cuiatis, unde sit, ne parseris

quidem, cuiatis estis, unde aut ex quo oppido A Qui fit, cuiatis, unde fit, ne parseris quidem, cuiates estis, unde

aut ex quo oppido B Qui sit, cuiatis, unde sit, ne parseris, quidem cuiatis estis, unde aut ex quo oppido R

29

* Et cum syllabicis adiectionib. ‛cine’ ‛hiccine’, ‛met’ ‛tuimet’. A comm.

30

Tit. Numerus A

31

(1) accidit R ║ quemadmodum et pronominibus B ║ quae cum extrinsecus declinatur AR quae extrinsecus

declinantur B ║ propter A proter R preter B ║ assumit AR assumunt B ║ (2) quoque habet B

189

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!