15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

ensis, ut ‛Sardiniensis’, ‛Catinensis’, ‛Iliensis’, ‛Athenae Atheniensis’ euphoniae causa habet i;

praeterea ‛Pistoriensis’, ‛Carthaginensis’.* 27 II 133, 9–19.

4.33 In bris desinentia a nominativo fiunt ultima litera inde remota et addita bris, ut

‛muliebris’, ‛salubris’. II 133, 19–20.

4.34 In stis vero stris, ut ‛agrestis’, ‛terrestris’ a genitivo extrema parte mutata in e et assumpta

stis vel stris fiunt. 28 II 133, 21–23.

4.35 In tis denominativa, quae nunc per syncopam eiecta ti dicuntur, apud vetustissimos

paenultimam natura vel positione producunt. ‛Tiburtis’, ‛Quiritis’, ‛Caeritis’ tamen etiam

correpta paenultima invenitur. 29 II 133, 24–134, 13.

4.36 In os pauca, tam denominativa, quam verbalia inveniuntur, ‛lepus lepos’, ‛competo

compos’, ‛custodia custos’. 30 II 134, 14–16.

4.37 In ius desinentia c antecedente, si a prima fiunt declinatione, nominativo, sin a secunda

vel tertia, genitivo vel dativo assumpta cius, tam correpta paenultima, quam antepaenultima.

Alia terminationem genitivi in ius vertunt, ut ‛membranacius’, ‛gallinacius’, ‛advecticius’,

‛commendaticius’, ‛patricius’, ‛aedilicius’, ‛Servius’, ‛Silvius’, ‛Martius’; a verbis sunt

‛nuntius’, ‛saucius’, ‛scius’, ‛nescius’.* 31 II 135, 10–136, 3.

4.38 In bus vel in cus desinentia, b vel c ultimas consonantes habentibus postrema vocali vel

vocalibus, si ultima pura est, in us conversa fiunt, ut ‛orbo orbus’, ‛superbio superbus’, ‛luceo

lucus’, ‛arceo arcus’. 32 II 136, 14–16.

4.39 In uus divisas syllabas desinentia, si a nominibus fiunt, terminatione genitivi, sin a verbis,

postrema vocali vel vocalibus in uus conversa, ut ‛annus annuus’, ‛patruus’, ‛rigo riguus’,

‛perspicio perspicuus’, ‛menstruus’ vero euphoniae causa tr assumpsit. 33 II 136, 4–9.

4.40 In quus similiter fiunt, ut ‛aequus’ ‛obliquus’, sed magis a nominibus verba sunt, quam e

contra, ‛longus longinquus’ per sonoritatem assumpsit n. 34 II 136, 10–13.

4.41 In ulcus fere haec inveniuntur: ‛subulcus’, ‛bubulcus’, ‛petulcus’. II 136, 18–19.

4.42 In dus desinentium quot sunt formae? Tres. Prima, quae ultimam primitivi consonantem

servat, et demonstrat ea in se habere, a quibus derivatur, secunda, quae in bundus exit et

significat similitudinem, tertia, quae participiorum in dus terminationem habet, et significat

dignum esse aliquem eo, quod demonstratur, ut ‛loquendus’, id est dignus, de quo homines

loquantur, ‛laudandus’, id est dignus laudari. 35 II 136, 20; 137, 12–15; 137, 16; 137, 25–138,

4.

27 assiscunt R ║ Sardinensis A ║ Catinensis B om. ║ * Quae licet proprie ad θνικά pertineant, sed respicis ad

formationem. Quo loco observabis a prima declinatione, quae consonantem ante a habebant, deflexa tam in anus,

quam in ensis secundum analogiam formant, ‛Augustanus’ enim non minus recte, quam ‛Augustensis’ dixeris.

Quamvis ‛Romanus’ a ‛Roma’, ‛Cretensis’ vero a ‛Creta’ usus magis approbavit. A comm.

28 vero vel R

29 penultimam i B ║ correpta penultima AR penultima correpta B

30 custodio custos B

31 vel a tertia R ║ Aliam terminationem A ║ commendacius R ║ patricius AB primicius R ║ nescius a scio et a

nescio B ║ * Huius loci atque ordinis erant nomina in rius, tu, quia hic neglecta sunt, potes quaerere apud Vallam

lib. I. cap. 8. et apud Curium lib. 10. ca. 2. A comm.

32 ut orbo B orbo AR

33 In uns divisas R

34 per sonoritatem AR propter sonoritatem B

35 desinentium AR desinentia B ║ aliquem eo, quod AR aliquem eoque B ║ ut loquendus, id est dignus, de quo

homines loquantur A ut loquendus, id est dignus, de quo homines loquentur R ut loquendus, de quo homines

loquantur B

127

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!