15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DE PRONOMINE 1

12.1 Pronomen est pars orationis, quae pro nomine proprio uniuscuiusque accipitur,

personasque finitas recipit. II 577, 2–3.

ACCIDENTIA 2

12.2 Pronomini accidunt sex: species, persona, genus, numerus, casus, figura. 3 II 577, 4–5.

SPECIES 4

12.3 Primitiva pronomina sunt octo: ‛ego’, ‛tu’, ‛sui’, ‛ille’, ‛ipse’, ‛iste’, ‛hic’, ‛is’. 5 II 577, 6–

11.

12.4 Quot sunt demonstrativa pronomina? Quatuor: ‛ego’, ‛tu’, ‛hic’, ‛iste’. 6 II 577, 16–20.

12.5 Relativa duo: ‛sui’ et ‛is’. II 578, 23

12.6 Modo demonstrativa, modo relativa: ‛ille’ et ‛ipse’. VIRGILIUS in VII: sic Iuppiter ille

monebat. TERENTIUS in Eunucho: Vides tu illum, Thais? ‛Ipse’ vero per se prolatum relativum

est. VIRGILIUS in tertio Aeneidos: ipse arduus altaque pulsat // Sidera. Si cum aliis compositis,

vel etiam per eclipsim subauditis iungitur, eorum accipit significationem. VIRGILIUS Aeneidos

libro quinto: Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo. IDEM in secundo: quaeque ipse

miserrima vidi. Figurate tamen, vel discretionis et significantiae causa primae et secundae

adiunguntur. 7 II 578, 18–579, 14. – VERG. Aen. 7, 110; TER. Eun. 4, 6, 16; VERG. Aen. 3, 619

sq.; VERG. Aen. 5, 846; VERG. Aen. 2, 5

12.7 Quot sunt derivativa pronomina? Septem: ‛meus’, ‛tuus’, ‛suus’, ‛noster’ et ‛vester’,

‛nostras’ et ‛vestras’, quorum tria derivantur a prima persona, et tria a secunda, et unum a

genitivo singulari, et duo a plurali. 8 II 577, 11–12; 580, 16–20.

NUMERI ET PERSONAE INTRINSECUS ET EXTRINSECUS 9

12.8 ‛Suus’, quod solum a tertia persona derivatur, et quia primitivum tam singularis, quam

pluralis est commune, derivativum quoque intrinsecus, ex qua parte possessoris significatur

persona per genitivum primitivi, ex quo nascitur, utriusque numeri est commune, ut ‛suus’,

‛illius’ et ‛suus’, ‛illorum’. II 580, 20–24.

12.9 In omnibus derivativis pronominibus duae intelliguntur personae, extrinsecus

possessionis, intrinsecus possessoris. Unde intrinsecus personae, in quibus genitivi

primitivorum, sicut dictum est, intelliguntur, ex quibus derivantur, confundunt genera,

quomodo et primitiva eorum, extrinsecus vero distinguunt ea pro generibus nominum, quibus

1

Tit. De pronomine ex XII. Prisci. A

2

Tit. Accidentia A

3

et figura B

4

Tit. Species A

5

et is B

6

et iste B

7

Modo relativa, modo demonstrativa B ║ Sic ille Iuppiter A Sic Iuppiter ille BR ║ Vides tu ABR ║ in quinto

Aeneidos B ║ adiungatur B

8

plurali A a plurali BR

9

Tit. Numeri et personae intrinsecus et extrinsecus A

186

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!