15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

‛Metaurum’, ‛Hyberum’, ‛Vulturnum’, ‛Oceanum’, hoc tamen, quando flumen sequebatur,

solebant facere, ‛hic’ vel ‛hoc iubar’, ‛liquor’, ‛papaver’, ‛sexus’, ‛sal’. (4) CATO: Ex sale, qui

apud Carthaginenses fit. AFRANIUS in Compitalibus: quicquid loquitur, sal merum est, etiam

‛hoc sale’. ENNIUS in IIII Annalium: caeruleum spumat sale conferta rate pulsum per mare.

Praeterea ‛hic’ vel ‛haec’ vel ‛hoc pecus’ et ‛hoc pecu’, ‛hic’ vel ‛haec’ vel ‛hoc penus’.

ENNIUS in Nemea: pecudi dare vivam marito. (5) Potest tamen figurate hoc esse prolatum, ut

si dicam ‛aquila maritus’ vel ‛rex avium’. ‛Hic’ et ‛haec retis’ et ‛hoc rete’, ‛hic’ vel ‛haec’ vel

‛hoc specus’. In his tamen et similibus frequentiori auctorum usui adhaerendum est.* 37 II 169,

6–171, 13. – CATO, cf. II 171, 8–9; AFRANIUS, cf. II 171, 10; ENNIUS, cf. II 171, 12-13;

ENNIUS, cf. II 171, 5

DE NUMERO 38

5.46 Numerus est declinationis forma, quae discretionem quantitatis facere potest. 39 II 172, 2–

3.

5.47 Quot sunt numeri nominum? Duo: singularis, ut ‛homo’, pluralis, ut ‛homines’. II 172, 3–

4.

5.48 Quae dictiones numerum suscipiunt? Omnes, quae personas quoque habent. Et

notandum, quod sunt quaedam natura singularia, quaedam usu, ut ‛sanguis’, ‛pulvis’, ‛pax’;

natura, ut propria, in quibus tamen quinque modis plurali utimur numero. Eventu, ut ‛duo

Catones’, participatione regionum, ut ‛Galliae citerior et ulterior’, opinione, ut ‛multi soles’. II

173, 5–6; 174, 23–176, 1.

5.49 (1) ‛Terra’ quoque, ‛virtus’, ‛pietas’, ‛iustitia’, ‛probitas’ et similia, quando deas

significant, propria sunt, ideo non habent pluralem numerum; quando vero partes vel res in

hominibus sitas, appellativa sunt, et habent pluralem numerum, vel denique auctoritate

veterum, ut ‛mella’, ‛frumenta’, ‛fabae’, ‛ordea’, ‛farra’, ‛vina’. (2) Nam metallorum vel

seminum humidorum ad mensuram vel ad pensum pertinentia nomina in usu singulariter

inveniuntur, ut ‛aurum’, ‛electrum’, ‛argentum’, ‛aes’, ‛aurichalcum’, ‛vitrum’, ‛plumbum’,

‛stannum’, ‛triticum’, ‛oriza’, ‛faba’, ‛lens’, ‛pisa’, ‛frumentum’, ‛ordeum’, ‛far’, ‛conchis’;

‛acetum’, ‛liquamen’, ‛mulsum’, ‛oleum’, ‛vinum’, quorum multa in plurali quoque numero

quidam auctoritate confisi protulerunt. 40 II 175, 13–176, 8.

5.50 Sunt alia semper pluralia vel natura, ut ’Gemini’ proprium in signo caelesti, et ’Pisces’

pro signo, vel usu, ut ‛manes’, ‛arma’, ‛moenia’, ‛Floralia’, ‛Compitalia’, ‛Palilia’, ‛nundinae’,

‛Kalendae’, ‛Nonae’, ‛Idus’, et omnia paene dierum festorum nomina. 41 II 176, 9–12.

5.51 Sunt alia quaedam voce singularia, et intellectu pluralia, ut ‛populus’, ‛legio’. II 176, 12–

14.

5.52 Alia contra intellectu singularia, voce pluralia, ut ‛Athenae’, ‛Mycenae’, ‛Maenala’,

‛Gargara’, ‛Tartara’, ’Dindyma’. Inveniuntur etiam ex his quaedam in singulari idem

37

(1) crux, collis, cupressus AR collis, crux, cupressus B ║ carbasis B ║ (2) hunc et hanc palumbem A hunc vel

hanc palumbem BR ║ (3) vel gelum AR et gelum B ║ papaver AR pauper B ║ (4) Aframius B ║ sal merum est

AR sal merum B ║ (5) auctorum AR autorum B ║ * Ambigua satis curiose rimatur Curius li. 3. ca. 44. A comm.

38

Tit. De numero A

39

discretionem quantitatis facere potest A discictionem facere potest quantitatis B discretionem facere potest

quantitatis R

40

(2) vel seminum A seminum BR ║ stannum A stamnium B stagnum R ║ orira R ║ vinum AR vel vinum B

41

pluraria R ║ in marg. manu altera Pallilia, Nundinae, Kalendae, Nonae, Idus ins. B

136

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!