15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

14.73 ‛Super’ idem significat, quod ‛supra’, contrariam significationem habet ‛subter’, ut

gemina super arbore sidunt. Et Ferre iuvat subter densa testudine casus. 50 54, 25–55, 10. –

VERG. Aen. 6, 203; VERG. Aen. 9, 514

14.74 (1) ‛Super’ praeterea ponitur loco ‛de’, et soli ablativo iungitur, ut Multa super Priamo

rogitans super Hectore multa. Invenitur etiam in compositione, ut ‛supersedeo’. (2) ‛Super’ et

‛supra’ a ‛supera’, quo utebantur antiqui, illud per abscisionem, hoc per concisionem facta

sunt, a ‛super’ derivatur ‛superbus’, ‛superus’, ‛supremus’. 51 55, 14-56, 3. – VERG. Aen. 1, 750

INSEPARABILES 52

14.75 Quaedam praepositiones tantum apponuntur, quaedam apponuntur et componuntur, de

quibus supra sex ‛di’, ‛dis’, ‛re’, ‛se’, ‛an’, ‛con’ solum in compositione inveniuntur, quae

quamvis vere partes orationis non sunt, neque enim separatae in oratione poni possunt, tamen

quia in compositione semper praeponuntur, et habent vim ac significationem praepositionum,

inter praepositiones numerantur. 56, 4-15

14.76 (1) ‛Di’ et ‛dis’ eandem significationem habent, id est separativam, et ‛dis’ quidem

componitur incipientibus a c, p, s, t, i loco consonantis et f, sed tunc s in f convertitur, ut

‛discumbo’, ‛displiceo’, ‛differo’.* (2) Aliis omnibus consonantibus praeponitur ‛di’, ut

‛dimitto’, ‛diruo’, quae praepositiones ambae producuntur exceptis ‛dirimo’ et ‛disertus’, ut

Cede deo, dixitque et proelia voce diremit. Et LUCANUS: Qui medius castris tutam dirimebat

Ilerdam. IUVENALIS: Didicit iam dives avarus // Tantum admirari, tantum laudare disertos. 53

56, 16-57, 8. – VERG. Aen. 5, 467; LUC. Phars. 4, 33; IUV. Sat. 3, 7, 30 sq.

14.77 ‛Re’ significat ‛retro’, ut ‛revertor’, ‛retrovertor’. 57, 9-11.

14.78 ‛Se’ est separativa, ut ‛seduco’, abnegativa, ut ‛securus’. A ‛se’ fit ‛seorsum’, ut a ‛de’

‛deorsum’. 57, 12-16

14.79 ‛Am’ significat circum, ut ‛amplector’, ‛ambio’, in quo interponitur b proter m. 54 57, 17-

18.

14.80 ‛Cum’, de quo ante dictum est, in eo differt a ‛con’, quod illud in appositione solum, hoc

tantum in compositione reperitur, nec mirum haec ita fieri, quandoquidem o et u vicissim

cadentia sibi saepissime reperiuntur. 55 57, 19-20.

SEPARATAE 56

14.81 (1) Separatae praepositiones acuuntur in fine, coniunctae casibus atque loquelis graves

fiunt, nisi praepostere locentur, tunc enim monosyllabae acuto, disyllabae paenultimo acuto

proferuntur, nisi aliqua differentia impediat, ut Maria omnia circum, ubi finalem acuimus

syllabam, ne si penultimam acuamus, nomen vel adverbium putetur esse. (2) Similiter mutant

accentum loco adverbiorum vel interiectionum, acceptae postpositae, tamen gravantur, quando

50

signifieat R ║ signifieationem R ║ fere A ferre BR

51

(1) ponirur R ║ supersidio A supersedeo B supersideo R ║ (2) abcissionem BR ║ hoc AB haec R ║

concissionem B

52

Tit. Inseparabiles A

53

(1) m loco consonantis, et s, sed tunc s in f B ║ displicio B ║ * disturbo, disiungo, differo R ins. ║ (2) dimito

B ║ dirruo B ║ vitant A vitam B tutam R ║ iam B om. ║ avaros A avarus BR

54

circhum B ║ proter ABR

55 com A con R ║ caedentia R

56 Tit. Separatae A

199

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!