15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

5.20 ‛Sedile’ cuius generis? Neutri. Quare? Quia omnia nomina, quae in nominativo singulari

in e correptam vel in i desinunt, neutra sunt, ut ‛monile’, ‛gummi’.* Excipiuntur a genitivis

composita omnis generis, ut ‛eiusmodi’. Nam ‛nihili’, ‛frugi’, ‛mancipi’ obliqui sunt casus

cum omnibus casibus adiuncti figurate. 17 II 145, 11–15.

5.21 ‛Sermo’ cuius generis? Masculini. Quare? Quia omnia nomina, quae in nominativo

singulari in o desinunt, nisi sint verbalia, i antecedente, et nisi cum in do vel in go exeunt, o in

i mutantia in genitivo, quae feminina sunt, praeter ‛hic ordo’, ‛cardo’ et ‛Cupido’ pro deo,

masculini sunt generis, ut ‛praedo’, ‛quaternio’, ‛stelio’, ‛curculio’, ‛auctio’, ‛actio’, ‛oratio’,

‛dulcedo’, ‛cupido’, ‛virgo’, ‛uligo’, quibus adiungitur haec ‛caro carnis’, ‛margo’ tam

masculini, quam feminini invenitur. 18 II 145, 16–146, 5.

5.22 (1) ‛Cornu’ cuius generis? Neutri. Quare? Quia omnia nomina in u vel c vel d vel l vel m

vel t in nominativo singulari desinentia neutra sunt, ut ‛genu’, ‛lac’, ‛hoc alec alecis’, ‛aliquid’,

‛cervical’, ‛mel’, ‛nihil’, quod ab eo, quod est ‛nihilum’, per abscisionem factum est, ‛caput’,

‛templum’, ‛regnum’, ‛tectum’, ‛sinum’ genus vasis, quod tamen et hic ‛sinus’ dicitur. (2)

Excipiuntur ‛hic sal’, quod tamen apud vetustissimos neutri invenitur, ‛hic pugil’, ‛hic sol’,

‛hic’ et ‛haec praesul’, ‛exul’, ‛vigil’, ‛hic’ et ‛haec’ et ‛hoc nequam’, ‛Glycerium’, ‛Dorcium’

et similia, quae quamvis femininum articulum figurate habeant, neutrorum tamen servant

declinationem. 19 II 146, 15–148, 18.

5.23 ‛Numen’ cuius generis? Neutri. Quare? Quia in en correptam desinentia (nisi sint a

canendo composita, quae masculina sunt, ut ‛hic cornicen’, a quibus si fiunt feminina,

terminationem genitivi in a vertimus, ut ‛tibicina’) neutra sunt, ut ‛nomen’, ‛stamen’,

‛solamen’, ‛semen’. Excipitur ‛flamen’ pro ‛sacerdote’, et ‛pecten’, quia masculina sunt. II

148, 19–149, 4.

5.24 In en productam Latina masculini sunt generis, ‛lien’, ‛ren’ et ‛splen’. Graeca in n

desinentia eadem servant genera, quae apud Graecos habent, ut ‛hic Titan’, ‛haec Siren’.* 20 II

149, 7–9.

5.25 ‛Laquear’ cuius generis? Neutri. Quare? Quia omnia nomina in ar desinentia neutra sunt,

ut ‛instar’, ‛lacunar’. Excipitur ‛hic Bostar’, ‛hic Lar’, ‛hic’ et ‛haec’ et ‛hoc par’ et ab eo

composita. II 149, 10–150, 9.

5.26 (1) ‛Cancer’ cuius generis? Masculini. Quare? Quia omnia nomina in er desinentia

masculina sunt praeter nomina tertiae declinationis b vel u loco consonantis ante er habentia,

vel terrae fetus significantia, ut ‛hic puer’, ‛ager’, ‛Auster’, ‛hoc suber’, ‛uber’, ‛cadaver’,

‛ver’, ‛hoc siler’, ‛papaver’, ‛cicer’, excipitur ‛haec acer’ arbor, ‛hic imber’ et ab eo composita,

‛September’, ‛October’, ‛Mulciber’, ‛hoc iter’, ‛spinter’ et ‛cancer’ pro morbo; ‛degener’,

‛pauper’, ‛uber’ communis vel potius omnis sunt generis. (2) LUCRETIUS in VI: sequitur gravis

imber et uber. CATO in Originibus: itaque res uber fuit. Vetustissimi tamen femininum ‛haec

paupera’ dicebant et ‛hic’ et ‛haec puer’ et ‛hic puerus’ et ‛haec puera’, unde diminutivum

‛puellus puella’. 21 II 150, 12–152, 17. – LUCR. 6, 290; CATO, cf. II 152, 16–17.

17 a genitivo B ║ * Adde his nomina in υ: moly, dory. A comm.

18 nisi sint AR nisi sunt B ║ actio B om.

19 (1) in u vel c vel d vel l vel m vel t AR in u vel in c vel d vel t vel l vel m B ║ aliquid, cervical AR aliquid,

caput, cervical B ║ abscissionem R ║ caput om. B ║ (2) excipitur R

20 In n productam AR In en productam B ║ lien AR ut lien B ║ in n desinentia AR in en desinentia B ║ * γων

hic agon, τ κλον hoc colon, σνδων haec syndon. A comm.

21 (1) ante er habentia AR ante r habentia B ║ terrae fetus AR tertiae fetus B ║ significantia B significativa R ║

papaver B pauper R ║ september AR ut september B ║ cancer AR hoc cancer B ║ (2) puer et hic puerus AR

puer puerus B ║ puellus puella A puellus et puella BR

132

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!