15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

GEORGII TRAPEZUNTII DE PARTIBUS ORATIONIS EX PRISCIANO COMPENDIUM 1

DE LITERIS 2

1.1 Quid est grammatica? Grammatica est pars, qua Latini sermonis ratio et scribendo et

loquendo recte percipitur.

1.2 Quot sunt partes grammaticae? Quatuor: litera, syllaba, dictio et oratio. Litera est minima

pars vocis compositae, vel vox, quae scribi potest individua, vel nota elementi et velut imago

quaedam vocis literatae.* 3

1.3 Unde dicitur litera? A lituris, vel quasi legitera eo, quod legenti iter praebeat. II 6, 11–14.

1.4 Quot sunt figurae literarum? Viginti duae. II 7, 6

1.5 Quot accidunt litterae? Tria: nomen, figura et potestas. In quot dividuntur viginti duae

literae? In duo: in vocales et consonantes. II 7, 26

1.6 Quot sunt vocales? Quinque: a, e, i, o, u. Utimurque y in Graecis solum nominibus, quae

ypsilo apud eos scribuntur. In quot dividuntur sexdecim consonantes? In duo: in semivocales

et mutas. 4 II 9, 5–10.

1.7 Quot sunt semivocales? Septem: l, m, n, r, s, x, z. II 9, 11–13.

1.8 Quot sunt mutae? Novem: b, c, d, f, g, k, p, q, t. Vocales ipsa pronunciatione nomen suum

ostendunt. Semivocales ab e incipiunt, et in se desinunt, praeter x, quod ab i incipit, nam z non

utimur, nisi in Graecis nominibus. Mutae incipiunt a se, et in e desinunt praeter f, k, q. In quot

distinguuntur septem semivocales? In tria: in liquidas, in duplas et in s. II 9, 22–23; 8, 10–12.;

9, 13; 8, 20–23.

1.9 Quot sunt liquidae? Quatuor: l, m, n, r.

1.10 Quare dicuntur liquidae? Quia post mutas positae in eadem syllaba faciunt praecedentem

brevem syllabam communem, sive in eadem dictione sint, sive non. OVIDIUS in X

Metamorphoseon: Piscosamque Gnidon gravidamque Amathunta metallis.* 5 OVID. Met. 10,

531

1.11 (1) Quot sunt duplae? Duae: x, z, quarum x ex c, s vel g, s, pro quibus ponitur, composita

est, z ex s, d composita modo cum d, modo cum duplici ss commutatur. (2) I etiam vocalis in

principio dictionis posita sequente vocali simplex consonans est, ut ‛Iuno’. Ita in medio

dictionis non compositae, cum ab ea incipit syllaba praecedente ac subsequente vocali, dupla

est, ut ‛maius’. (3) Similiter u in principio dictionis sequente vocali consonans est simplex, ut

venio. In praeteritis, quae in ui desinunt, dupla est, ut audivi. 6 (1) II 10, 3–4; 23, 20–24, 13; 33,

14–34, 7; (2) 13, 27–14, 8; (3) 16, 2–3.

1.12 Quot sunt leves mutae? Tres: c, p, t, quae assumpta h in graves transeunt. * Quot sunt

mediae? Tres: b, d, g. 7 Cf. II 9, 22

1

Tit. Georgii Trapezuntii de partibus orationis ex Prisciano compendium AR

2

Tit. De litteris A

3

velut AB vult R ║ * Non quidem partes, sed partium subiectae materiae sunt, litera videlicet orthographiae,

syllaba prosodiae, dictio etymologiae, oratio syntaxeωs. A comm.

4

ypsilo R y B υ ψίλ A

5

* Curius Lancilotus li. 3. cap. 13. hanc Prisciani sententiam confutat, postremam alicuius dictionis syllabam

natura longam propter sequentem liquidam mutae sub nexam minime liquescere, sed curiosius forte, quam par

erat. A comm.

6

inter lin. pro quibus ponitur, composita est ins. B ║ inter lin. cum d, modo cum duplici ll commutatur ins. B

7

inter lin. que assumpta h in graves transeunt ins. B ║ * Latinis, aspir., quae Graeci, χ, φ, θ ch, ph, th. A comm.

106

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!