15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

auctores per synaeresim unam i ponere pro duabus. 19 II 589, 14–590, 6 – VERG. Aen. 4, 679;

IUV. Sat. 1, 4, 11 sq.

12.18 Et sciendum, quod in neutro geminatur compositio, et dicimus ‛identidem’, id est ‛idem

et idem’, cuius obliqui deficiunt. 20 II 589, 22

12.19 ‛Iste’ et ‛hic’ secum componuntur per eos casus solum, qui in c desinunt absque dativo,

ut ‛istic istaec istoc’, quae tamen per metaplasmum videntur proferri, unde nec aspirationem

servant, quomodo nec ‛illic’, ‛illac’; quod autem composita servant, ostendunt adverbia

‛adhuc’, ‛abhinc’.* 21 II 590, 14–25.

12.20 Notandum, quod me et te breves syllabae discretionis causa plerumque vel

significationis per epektasin assumuntur in pronominibus. 22 II 591, 24–25.

12.21 Similiter pte, sed te cum nominativo solum secundae personae, ut ‛tute’ invenitur et

‛tutemet’, LUCRETIUS in primo: Tutemet a nobis iam quovis tempore natum, met vero cum

omnibus primae ac secundae personae casibus absque nominativo singulari secundae et

genitivo plurali utriusque. In tertia quoque persona triptota ‛suimet’, ‛sibimet’, ‛semet’.

‛Meme’, ‛tete’, ‛sese’ accusativus vel ablativus est geminatione sui compositus, utraque

producta et acuto accentu paenultima prolata, quod in aliis casibus fieri non solet. 23 II 590, 26–

21; 592, 4–7. – LUCR. 1, 102

12.22 Ce quoque per omnes casus articularibus addebant vetustissimi, unde ‛hoc’ quasi duabus

sequentibus consonantibus producitur. VIRGILIUS: Hoc erat, alma parens, quod me per tela,

per hostes // Eripis. Nam in antiquissimis codicibus invenitur c bis scriptum, TERENTIUS:

Hoccine est credibile aut memorabile? Nunc vero his casibus eorundem pronominum

frequenter causa euphoniae additur ce, qui in s desinunt, ut ‛huiusce’, ‛hosce’, ‛hisce’, quod et

pro nominativo plurali protulerunt antiqui interposita s. TERENTIUS in Eunucho: Hisce hoc

munere arbitrantur // Suam Thaidem. Similiter etiam ‛illicce’, unde ‛illic’ in fine servat

accentum, ‛illiusce’, ‛istiusce’, ‛illucce’, ‛istucce’ veteres dicebant. 24 II 592, 16–593, 17. –

VERG. Aen. 2, 664 sq.; TER. Andr., cf. II 592, 24; TER. Eun. 2, 2, 38 sq.

12.23 Pte vero syllaba quinque solum ablativis assumitur: ‛meapte’, ‛tuapte’, ‛suapte’,

‛nostrapte’, ‛vestrapte’. 25 591, 22–23; 595, 17–18; cf. II 593, 18–24.

12.24 ‛Eccum’, ‛eccam’, ‛eccos’, ‛eccas’, ‛ellum’ pronomina ab ‛ecce’ composita sunt, et per

eclipsim, ut plurimum proferuntur. Subintelligo enim ‛aspice’ vel ‛cerne’.* 26 II 593, 25–27;

594, 5; 594, 11–14.

19

(1) Virgilius in VI B ║ Aeneidos BR om. ║ (2) nec non accusativus A nec non acusativus AR nec vero

accusativus B ║ mutant enim an B ║ ex integro et corrupto AR ex corrupto et integro B ║ inveniuntur AR

muniuntur B

20

defficiunt R

21

methaplasmum B ║ videtur B ║ adhuc, adhinc B adhuc, abhinc BR ║ * Quamvis antiquis aspirationis usus

rarissimus fuerit, ut Fabius docet, licet enim Graeci in compositione eam explodere soleant, tenuis tamen apud

eos in aspiratam transit, et docti ‛isthic’ frequentius, quam ‛istic’ scribunt. A comm.

22

significatione B ║ πέκτασιν A epenthesim B epecthesim R ║ Non quod ‛me’, ‛te’, ‛se’ brevia sint, sed quod

longae per epectasim in compositione extensa brevia fiant, ut Quae corcora tute necesset. Item: Tutemet a nob.

etc. Item: O, Tite, tute, Tati etc. Significationis, µφάσεως. Pte: corriptur in ‛tuapte’. ‛Tute’, ‛tete’ accusativus et

ablativus producuntur, ut infra. A comm.

23

natum ABR ║ triptωta A triptote B triptota R ║ memet B ║ compositum B ║ eti acuto B

24

Ce quoque A Hec quoque B ║ Virgilius: Hocce erat A Virgilius in II: Hoc erat B Virgilius: Hoc erat R ║ tella

B ║ erripis B ║ illucce B om.

25

vestrapte B om.

26

* Quasi ‛ecce eum, ecce eam, eos, eas, ellum ecce illum’. A comm.

188

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!