15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

6.34 (1) ‛Seges’ genitivo ‛segetis’, dic regulam. In es correptum ablata s et addita tis faciunt

genitivum, et si sunt feminina, vel si ae diphthongum habent in paenultima, vel si a verbis e

brevem habentibus in paenultima derivantur, vel si i tenent ante es, servant e brevem in

genitivo; sin vero masculina vel communia, mutant e in i, ut ‛tegetis’, ‛praepetis’, ‛teretis’,

‛parietis’, ‛tramitis’, ‛sospitis’. (2) Excipiuntur a ‛pede’ composita, quae servant e, et a

‛sedendo’, quae mutant e in i, et in dis terminant genitivum, ut ‛quadrupedis’, ‛bipedis’,

‛obsidis’, ‛desidis’. Excipitur etiam ‛hic’ et ‛haec’ et ‛hoc inquies’, quod e producit in

genitivo. (3) ‛Apes huius apis’ nos est contra regulam, quoniam producit e, quamvis recte

etiam nominativo ‛apis’ dicatur, dicimus enim ‛apicula’, et OVIDIUS confirmat: Non apis inde

tulit collectos sedula flores; et alia tamen a ‛pede’ composita producunt auctores, VIRGILIUS in

IIII Aeneidos: stat sonipes, et frena ferox spumantia mandit. 27 II 240, 5–242, 3. – OVID. Met.

13, 928; VERG. Aen. 4, 135

6.35 (1) ‛Caedes’ genitivo ‛caedis’ dic regulam. In es productam desinentia Latina, nisi

antecedat i, mutata e in i, et si antecedat i, ablata s et addita i faciunt genitivum, ut ‛verres

verris’, ‛dies diei’. Excipiuntur ’mercedis’, ’heredis’, ’locupletis’, ’pedis’, ’Cereris’, praeterea

’fides fidei’, quae e corripiunt tam in genitivo, quam in dativo. (2) Similiter ’plebes plebei’ et

’famei’ apud veteres; ’quies’ vero apud vetustissimos quidem ‛quiei’ facit, apud iuniores

‛quietis’, unde ‛haec requies’ in eodem genere, tam quintae, quam tertiae invenitur. VIRGILIUS

in IIII Aeneidos: Tempus inane peto requiem. CICERO in dialogo de senectute: ut meae

senectutis requietem oblectamentumque noscatis. 28 II 243, 5–13; 242, 7–20. – VERG. Aen. 4,

433; CIC. De senectute 15, 52

6.36 (1) ‛Chremes’ genitivo ‛huius Chremetis’ vel ‛Chremis’ dic regulam. In es Graeca,

siquidem in os faciunt genitivum, consonante antecedente tam os genitivi Graeci, quam es

nominativi in is mutata faciunt genitivum Latinum, ut ‛Laches Lachetis’ vel ‛Lachis’. Si vero

in ou faciunt genitivum Graecum, es in ae diphthongum mutata declinantur, ut ‛Achatae’,

‛Priamidae’, quae etiam secundum regulam auctores proferebant, ut ‛Orontes Orontae’ et

‛Orontis’.* (2) CICERO in primo Tusculanarum: non sine causa cum Orestis fabulam diceret

Euripides, quod si in eos vel ous terminant genitivum Graecum, es in is mutata faciunt

genitivum, ut ** ‛Palamedis’. 29 II 244, 1–14; 245, 11–246, 3. – CIC. Tusc. 4, 29, 63

6.37 Sciendum, quod in huiusmodi nominibus, quae tertiae sunt, frequentissime veteres

dativum proferebant pro genitivo. CICERO in III Verrinarum: In Timarchidi potestate sociorum

populi Romani antiquissimorum ac amicissimorum liberos matresfamilias.* 30 II 246, 16–17;

247, 12–15. – CIC. in Verr. 2, 2, 54, 136

6.38 (1) ‛Collis’ genitivo ‛huius collis’ dic regulam. In is desinentia Latina, si corripiuntur,

similem habent nominativo genitivum, si vero producuntur, ablata s et addita tis faciunt

genitivum, ut ‛suavis’, ‛litis’, ‛hic’ et ‛haec Samnis Samnitis’, ‛hic’ et ‛haec dis ditis’, cuius

neutrum ‛dite’ in usu non invenitur in nominativo singulari. (2) Excipiuntur ‛lapis lapidis’, et

quintae declinationis nomina respondent nostrae tertiae ος in is in genitivo mutantia. Ανείας, ου Aeneas Aeneae,

Θας Θαντος Thoas Thoantis, Calcha pro Calchante. A comm.

27 (1) teretis B om. ║ a sedendo AR a scendo B ║ iniquies A inquies BR

28 fides fidei rei, quae corripiuntur, tam in genitivo, quam in dativo B

29 (1) in ος A ║ tam ος A ║ Si vero in ος A ║ in marg. manu altera ut Laches etis vel Lachis. Si vero in ou faciunt

genitivum Grecum ins. B ║ (2) quod si in εος vel in ους A ║ * Syriae Fl. apud Melam et Pli. **

Παλαµήδης Παλαµήδεος contracte Παλαµήδους, ∆ιοµήδης -εος, -ους Diomedes –is, ∆ηµοσθένης -εος, -ους

Demosthenes -is. Quinta enim cum suis contractionibus nostrae, ut dixi, tertiae ναλογικς respondet. A comm.

30 in tertio A in quarto BV ║ ac amicissimorum B om. ║ * Timarchidis hodie vulgata lectione apud Cice. legitur.

A comm.

143

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!