15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

adiunguntur: ‛meus servus’, ‛mea ancilla’, ‛meum mancipium’. Numerus vero intrinsecus hic

intelligitur, quem habent genitivi primitivorum, ex quibus derivantur. 10 II 580, 24–581, 4

12.10 Genera enim possessivorum demonstratio ostendit, quemadmodum in primitivis.

Extrinsecus terminatio distinguit numerum, quomodo et genera et casus possessionum, in

quibus regula eorum consequentiam servat mobilium nominum. II 581, 4–8.

12.11 Quot pronomina habent vocativum casum? Quatuor: ‛tu’, ‛meus’, ‛noster’, ‛nostras’, ut

‛o tu’, ‛mi’, ‛mea’, ‛meum’, ‛noster’, ‛nostra’, ‛nostrum’, ‛o vestras’. 11 Cf. II 582, 13–22.

PERSONAE 12

12.12 Quot sunt personae pronominum? Tres: prima, secunda, tertia, quarum prima tam

secundam, quam tertiam concipit, secunda vero solum tertiam, ut ‛ego et vos et illi facimus’ et

‛tu et ille facitis’. 13 II 584, 11; 584, 23–585, 6.

GENERA 14

12.13 Genera pronominum sunt quinque: masculinum, femininum, neutrum, commune, omne.

Masculinum, ut ‛hic’, femininum, ut ‛haec’, neutrum, ut ‛hoc’, commune duum generum, ut

‛nostras’ et ‛vestras’, quorum perfecta ‛nostratis’ erant et ‛vestratis’. Unde et neutrum

‛nostrate’ et ‛vestrate’, omne, ut ‛ego’, ‛tu’, ‛sui’. 15 II 586, 4–6; 26–28; 587, 3

12.14 Notandum, quod possessiva nomina ascendentibus non adiunguntur, non enim dicimus

‛Hectoreus pater’, ‛frater’ vero vel ‛servus’ dicimus, pronomina vero adiunguntur, ut ‛meus

pater’. 16 II 589, 5–8.

FIGURAE 17

12.15 Quot sunt figurae pronominum? Duae: simplex et composita. II 589, 10–11.

12.16 Quot pronomina componuntur per nominativos? Tria: ‛iste’, ‛hic’ et ‛is’. ‛Iste’ et ‛hic’

secum componuntur, ut ‛istic istaec istoc’. 18 II 589, 13–15.

12.17 (1) ‛Is’ vero cum adverbio ‛demum’ componitur, et facit ‛idem’, quod significat ‛is

demum’, id est ‛iterum is’, et masculinum quidem i productam habet, neutrum vero correptam.

VIRGILIUS in IV Aeneidos: Idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset. IUVENALIS in I:

et tamen alter // Si fecisset idem, caderet sub iudice morum. (2) Et nominativus quidem tam

masculini, quam neutri ex duobus corruptis est, nec non accusativus tam masculini, quam

feminini, mutatur enim m in n ante d euphoniae causa, ut ‛eundem’, ‛eandem’. Ceteri vero

casus ex integro et corrupto inveniuntur, ut ‛eadem’, ‛eiusdem’, ‛eidem’, ‛eodem’, ‛iidem’,

‛eaedem’ et ‛eisdem’, ‛eosdem’. Itaque per duo i vel per e et i regula exigit scribi tam

nominativum pluralem masculinum, quam dativum et ablativum plurales. Solent tamen

10

derivantur AR derivatur B ║ ancila B

11

et nostras B ║ o vestras B om.

12

Tit. Personae A

13

et tertia B ║ ego, vos B

14

Tit. Genera A

15

comune, omne R ║ et omne B ║ erat B

16

posessiva B ║ Hectoreus AR hec torens B

17 Tit. Figurae A

18 isthaec, isthoc A

187

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!