15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DE SYLLABIS 1

2.1 Syllaba est comprehensio literarum consequens sub uno accentu, et uno spiritu prolata,

abusive tamen etiam singularum vocalium sonos syllabas nominamus. Vel syllaba est vox

literalis, quae sub uno spiritu et uno accentu indistanter profertur. II 44, 2–5.

2.2 Notandum, quod si antecedens syllaba desinit in consonantem, necesse est etiam

consequentem a consonante incipere, nisi sit compositum, ut ‛ille’, ‛arduus’, ‛ablatus’,

‛obruo’, ‛abrado’, in quibus si b in secundam transiret syllabam, primam corripere liceret,

quod nunquam invenitur, nec ‛circumeo’ et ‛circumago’ paterentur elisionem m.* Nec in

‛anhelo’, ‛adhuc’ et similibus aspiratio servaretur, quomodo in ‛istic’, ‛istec’, ‛istoc’. 2 II 45, 4–

17.

2.3 Notandum, quod in nominibus numerorum n antecedente c in g convertitur, ut

‛quadringenti’, ‛octingenti’, n vero non antecedente servatur c, ut ‛ducenti’, ‛trecenti’,

‛sescenti’, id est ‛sexcenti’.* 3 48, 15–21.

2.4 Quot accidunt syllabae? Quatuor. Quae? Tenor, spriritus, tempus * et numerus literarum. 4

II 51, 21

2.5 Quot sunt tenores? Tres: acutus, gravis et circumflexus. II 51, 22

2.6 Quot sunt spiritus? Duo: asper et lenis. 5 51, 24

2.7 Quot sunt tempora? Tria: breve, longum et medium, quibus syllaba omnis vel brevis, vel

longa, vel communis efficitur. Cf. II 51, 25–53, 3

DE ETYMOLOGIA 6

2.8 Dictio est minima pars orationis constructae. Oratio est ordinatio dictionum congruam

sententiam perfectamque demonstrans. II 53, 8–9; 53, 28–29.

2.9 Quot sunt partes orationis? Octo. Que? Nomen, verbum, participium, pronomen,

praepositio, adverbium, interiectio et coniunctio. 7

DE NOMINE 8

2.10 (1) Nomen est pars orationis, quae unicuique subiectorum corporum seu rerum

communem vel propriam qualitatem distribuit. Dictum ab ‛onoma’ Graeco, abiecta o, vel, ut

alii, quasi notamen, quod hoc nomine notemus uniuscuiusque substantiae qualitatem. (2) Et

communem quidem corporum qualitatem demonstrat, ut ‛homo’, propriam, ut ‛Virgilius’.

Rerum autem communem, ut ‛ars’, ‛disciplina’, propriam, ut ‛grammatica Aristarchi’,

‛rhetorica Ciceronis’. 9 II 56, 29–57, 7

1

Tit. De syllabis A

2

* Sunt enim enclyses verius, quam compositiones, id, quod tonus quoque arguit. Quamuis enimvero m, apud

comicos elidit, teste Eras. A comm.

3

nurmeorum R ║ secenti B ║ * Vide Laurentium Vallam, lib. 3. cap. 5. A comm.

4

* Hoc postremum Graecis non admodum necessario adiecisse videtur. Sed vide Lancilotum, lib. 3. cap. 22. A

comm.

5

levis BR lenis A

6

Tit. De etymologia, adeoque orationis partibus A

7

participium et pronomen B

8

Tit. De nomine A

9

νοµα A onoma B spat. vac. rel. R ║ ο A

110

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!