15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DE PRAEPOSITIONE* 1

14.1 Praepositio est pars orationis indeclinabilis, quae aliis partibus orationis vel appositione

vel compositione praeponitur, et si supra syllabam in oratione soluta rarissime, in poetis

plerumque per appositionem praeposterae inveniuntur, cum vero apud omnes postponitur

quibusdam pronominibus, quasi encliticum, et ablativis nominis ‛quis’ vel ‛qui’, ceterae

monosyllabae etiam apud poetas difficile mutant ordinem, quae et mediae reperiuntur, ut

‛quamobrem’. 2 III 24, 13–14.

14.2 Sunt autem praepositiones vel unius syllabae vel duarum vel trium, et omnes primitivae,

si Graecos sequimur, quare ‛adversus’, ‛extra’ et cetera derivativa vel composita magis

adverbia praepositiva videntur. Cf. III 25, 26–27, 3

14.3 (1) Sciendum omnia adverbia, quae casibus adiunguntur, quae sunt fere temporalia vel

localia, inter praepositiones a Latinis numerari, sicut ‛ante’, quando significat in conspectu,

praepositio est, ut ante ora patrum, quando ‛prius’, adverbium, ut Ante leves ergo pascentur in

aethere cervi. (2) Item ‛supra’, ‛extra’ et huiusmodi omnia, quae Graeci adverbia dicunt, quia

certam quandam habent significationem etiam per se posita, quod praepositiones habere vix

possunt. Praeterea adverbia loco praepositionum, sicut praepositiones loco adverbiorum solent

poni. Nomina quoque in praepositiones transferuntur, ut ‛pridie Kalen.’, ‛adversus’ vel

‛adversum hostes’. 3 III 26, 4–14; 36, 5–7. – VERG. Aen. 1, 95; VERG. Ecl. 1, 60

DE COMPOSITIONE ET APPOSITIONE 4

14.4 (1) Praepositiones adduntur nomini appositione vel compositione, pronomini tantum

appositione, participio appositione et compositione, secundum verborum figuram, ex quibus

nascuntur. Ceteris partibus et sibi ipsis compositione tantum. (2) Transeunt autem in

potestatem earum partium, cum quibus componuntur, ut ‛incurvus’, nam in ‛absque’ magis

adiectio est ‛que’ syllabae, quam coniunctio composita.* 5

14.5 Desunt interdum verbis praepositiones, ut Una Eurusque Notusque ruunt, pro ‛eruunt’.

Interdum praepositionibus verba, ut O mihi sola mei super Astianactis imago, pro ‛super es’.* 6

III 31, 11–15. – VERG. Aen. 1, 85; VERG. Aen. 3, 489

14.6 ‛Pro’ sequente vocali in compositione assumit d, ut ‛prodes’. Quaedam patiuntur

elisionem, ut ‛coeo’, quaedam etiam in simplicitate, sine respectu vocalis sequentis, ut ‛supra’

pro ‛supera’, similia tamen usus magis disyllaba profert. 7 III 29, 30–30, 3

SIGNIFICATIO 8

14.7 Significationem habent aliquando eandem tam in appositione, quam in compositione, ut

‛invado hostem’ et ‛in hostem vado’, in utroque enim ‛contra’ significat. III 35, 7–9.

1

Tit. De praepositione ex XIIII. Prisciani. A ║ * Lege Curium li. 8. ca. 43. et Lynacrum lib. 2. A comm.

2

enclyticum A encliticum B encleticum R

3

(1) quae sunt quae sunt fere B ║ (2) sicut propositiones R ║ Kalen. A Kal. BR

4

Tit. De compositione et appositione A

5

(2) adiectio AR adietio B ║ coniuntio B coiunctio R

6

* Hoc fit per heterωsin figurae. A comm.

7 Pro sequnete B

8 Tit. Significatio A

193

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!