15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

16.13 Disiunctiva est, quae quamvis voces coniungat, sensum tamen disiungit, et alteram

quidem rem esse, alteram non esse significat, ut ‛aut est dies, aut est nox’, ‛vel est sanus, vel

est aeger’. Item Sive errore viae, seu tempestatibus acti. 10 III 97, 17-21. – VERG. Aen. 7, 199

16.14 (1) Subdisiunctiva est, quae quamvis voces disiunctivarum habeat, utrumque tamen esse

significat, vel simul more copulativae, TERENTIUS: vel rex semper maximas // Mihi gratias

agebat, pro ‛etiam rex’ et ‛Alexander sive Paris’, id est, ‛Alexander, qui et Paris dicitur’, (2)

vel discrete, ut ‛tota die legit vel scribit’, significat enim utrumque facere, sed diversis horis. 11

III 98, 3-14. – TER. Eun. 3, 1, 7 sq.

16.15 Discretiva vel electiva est, quae de duobus propositis unum eligere, aliud refutare

ostendit, ut ‛dives volo esse, quam pauper’. TERENTIUS: Quae inhoneste hic voluit divitias

parare, quam honeste pauper in patria vivere. 12 III 98, 25-99, 2. – TER. Andr. 4, 5, 2 sq.

16.16 Adversativa, est quae adversum convenienti significat, ut ‛tamen’, ‛quamquam’,

‛quamvis’, ‛si’, ‛etsi’, ut Et magis atque magis, quamquam secreta parentis // Anchisae domus

arboribusque obtecta recessit // Clarescunt sonitus. 13 III 99, 12-20. – VERG. Aen. 2, 299 sqq.

16.17 Abnegativa est, quae adiuncta verbo subiunctivo aliquid posse fieri ostendit, nisi aliquod

impedimentum incurrat, ut ‛Gaudeat Priamus, si audeat’. Item Tu quoque nunc stares immanis

truncus in armis // Esset par aetas et idem si robur ab annis. 14 III 100, 5-14. – VERG. Aen. 11,

173 sq.

16.18 Collectiva vel rationalis vel illativa, ut ‛ergo’, ‛igitur’, ‛itaque’, ‛quin’, ‛alioquin’,

‛immo’, ‛utique’, ‛atqui’, est, quae vel colligit supradicta cum ratione, id est confirmat,

LUCANUS: Ergo pari voto gessisti bella iuventus, vel infertur aliis praepositis, ut, ‛Cicero

Catilinam sua sapientia domuit, solus igitur Cicero patriam servavit’. III 100, 15-101, 8. –

LUCAN. Phars. 9, 256

16.19 Distributiva est, quae diversis personis diversas res distribuit, ut ‛ego lego, tu vero

dormis’. 15 III 102, 19-20.

16.20 Completiva est, quae causa metri vel ornatus nulla necessitate significationis ponitur, ut

‛Aeneas vero fuit pius’. 16 III 102, 12-19.

16.21 Notandum nullam esse propriam coniunctionem huius speciei, sed omnes de aliqua alia

sumptas.

16.22 Dubitativa est, quae dubitationem notat, ‛an’, ‛ne’, ut eloquar, an sileam, item: An

Phoebi soror an nympharum sanguinis una, item: Iustitiaene prius mirer belline laborum? 17

III 101, 9-15. – VERG. Aen. 3, 39; VERG. Aen. 1, 329; VERG. Aen. 11, 126

16.23 Notandum solam hanc particulam ‛ne’ apud Latinos accipere apostropham, ut Hectoris

Andromache Pyrrhin’ connubia servas? Item: Omnipotens genitor, tanton’ me crimine

dignum // Putasti? 18 Cf. III 101, 14-20. – VERG. Aen. 3, 319; VERG. Aen. 10, 668

16.24 Diminutiva est, quae diminutionem notat, ut Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset, //

Ante fugam soboles.* 19 III 99, 13-16. – VERG. Aen. 4, 327 sq.

10

dies est A est dies BR ║ nox est A est nox BR

11

(1) voces B om. ║ (2) enim B eum AR

12

duobus AR dubus B ║ malo A volo BR ║ hic AR ║ parare ABR ║ pauper in patria ABR

13

tamen, quamquam AB tamen, quisquis R

14

aliquod AR aliquot B ║ incurat B ║ esse AB esset R

15

vere A vero BR

16

completiva A complectiva BR ║ vero AB non R

17

aloquar B ║ iustitiaene ABR

18 conubia B

19 fuisse B ║ * 4. Aen. A comm.

209

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!