15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

7.11 ‛Anchises’ vocativo ‛o Anchisa’ vel ‛Anchise’ dic regulam. Omnia in es Graeca ablata s

in e productam faciunt vocativum, ut ‛Achate’, ‛Achille’.* 7 II 287, 24–288, 2; 288, 14–16.

7.12 Ablativus singularis primae declinationis in a productam desinit, ut ‛Musa’, ‛Achata’, nisi

in Graecis in es tam primae, quam tertiae declinationis, vel in e desinentibus, in quibus dativo

Graeco, qui semper producitur, pro ablativo utuntur Latini Latinam servantes scripturam, ut

‛ab Achate’, ‛ab Aristotele’, ‛a Penelope’, ‛ab Arachne’. IUVENALIS tamen ‛Calpe’ corripit,

quasi a nominativo ‛Calpes huius Calpis’: Sed longe Calpe relicta.* 8 II 290, 11–291, 15. –

IUV. Sat. 5, 14, 279

7.13 Genitivus pluralis primae declinationis fit ab ablativo singulari addita rum, ut ‛poetarum’,

‛Musarum’. In compositis tamen et patronymicis plerumque per concisionem profertur, ut

‛Troiugenum’, ‛amphorum’, ‛Dardanidum’ pro ‛Troiugenarum’, ‛amphorarum’,

‛Dardanidarum’. II 291, 21–292, 2; 292, 5–7; 292, 17–20.

7.14 Dativus et ablativus primae declinationis ab ablativo singulari fit a mutata in is, ut

‛poetis’, ‛Musis’. Feminina tamen quaedam pauca ex masculinis transfigurata non habentibus

neutra eorum animalium demonstrantia, quae naturaliter divisum genus habent, ablativo

singulari assumpta bus faciunt dativum et ablativum plurales, ‛natabus’, ‛filiabus’, ‛deabus’,

‛equabus’, ‛asinabus’, ‛mulabus’, ‛libertabus’. ‛Filiis’ etiam et ‛natis libertis’ vetustissimi

protulerunt, his adduntur ‛ambabus’ et ‛duabus’.* 9 II 293, 2–13; 294, 8–12.

7.15 Accusativus pluralis primae declinationis fit addita s ablativo singulari, ut ‛poetas’,

‛Musas’. II 294, 14–15.

SECUNDA DECLINATIO 10

7.16 Nominativus secundae declinationis quot terminationes habet? Sex: in er, in ir, in ur, in

us, in um, in eus, ut ‛caper’, ‛Alexander’, ‛Hiber’ Hispanus fluvius, qui etiam ‛Hiberus’

dicitur, quod solum produxit er in hac declinatione, et ab eo compositum ‛Celtiber’, nam pro

gente, quae iuxta Armenios est, ‛Hiber Hiberis’ facit. Et in ir et in ur Latinorum tantum et

masculinorum, ut ‛vir’ et ‛satur’. In us, ut ‛platanus’, ‛clarus’, ‛vulgus’. In um neutrorum et

figurate femininorum, ut ‛regnum’, ‛Glycerium’. In eus Graeca tantum et masculina, ut

‛Peleus’, ‛Panthus’ tamen per synaeresim pro ‛Panthous’, sicut ‛Alcinus’ pro ‛Alcinous’

prolatum est. 11 II 294, 17–295, 16.

7.17 Genitivus singularis secundae declinationis in i productam desinit, et in ir vel in ur vel in

eus desinentia una semper syllaba vincunt in genitivo, et paenultimam brevem habent, nisi

poetica productio fiat in Graecis. In us vero et in um pares habent syllabas, quamvis in his,

quae geminant i in genitivo, poetae solent subtrahere alteram. VIRGILIUS in primo Aeneidos:

hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit. Quod non fit, nisi causa metri. Nunquam enim

genitivus minores vult habere syllabas nominativo. In er variatur, ut supradictum est,

VIRGILIUS genitivum posuit Atticum: In foribus letum Androgeo; tum pendere poenas. Licet

7

* Neque enim primae declinationis tantum nomina, sed et tertiae, si Graeca sint, e finale vocativi extendunt,

Priscianus. A comm.

8

Iuvenalis tamen Calpe correptam quasi a nominativo Calpes huius Calpis protulit B ║ * Saty. 14. A comm.

9

* Praeter Priscianum lege Laur. Vallam, li. I. cap. I. Quando iis utendum sit, docet Alciat. in l. quisquis mihi. ff.

de verb. sig. A comm.

10 Tit. Secunda declinatio A

11 Pantheus B Panthous AR

149

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!