15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DE VERBO 1

8.1 Verbum est pars orationis cum modis et temporibus, sine casu, agendi vel patiendi

significativum. II 369, 2–3

8.2 Quot accidunt verbo? Octo. Quae? Significatio sive genus, tempus, modus, species, figura,

coniugatio, persona cum numero, quando affectus animi diffinit. 369, 16–17.

8.3 (1) Quot modis tam verba, quam aliae partes deficiunt? Quinque. Quibus? natura rei, id est

significatione, consonantia, usu, differentiae causa, repugnantia regularum. Significatione, ut

‛puerpera’, non enim possumus dicere ‛puerperus’, quoniam ad solas feminas pertinet.

Consonantia, ut ab eo, quod est ‛tonsor’, ‛tonstrix’. Additur enim t, quia sine eo absonum

esset. Usu, ut ‛precis’, ‛dicionis’, ‛faucis’, quorum nominativus non est in usu. (2) Differentiae

causa, ut ‛fas’ genitivum non habet, nam si ‛fatis’ vel ‛fassis’ vel ‛farris’ dicas, aliud potest

significare. Repugnantia regularum, ut ‛ador’ indeclinabile, quod cum sit neutrum, deberet

corripere o in genitivo, et quia venit a verbo ‛adoro’, quod producit paenultimam, eandem

producere deberet. 2 II 369, 18–373, 8

DE GENERIBUS VERBORUM 3

8.4 Quot sunt genera verborum? Quinque. Activum, passivum, neutrum, commune, deponens.

Activum est, quod in o desinens assumpta r facit ex se passivum. Passivum est, quod in or

desinens descendit ab activo. Neutrum est, quod in o desinens non facit ex se passivum.

Commune est, quod in or desinens non descendit ab activo, et retinet utramque

significationem. Deponens est, quod in or desinens non descendit ab activo, et retinet vel

activam vel passivam significationem, activam, ut ‛sequor’, passivam, ut ‛nascor’. 4

8.5 (1) Ex deponentibus multa veteres tam activa, quam passiva protulisse significatione

inveniuntur, quorum non est improbanda auctoritas, et maxime cum natura ipsius sensus

communia esse defendit, et apud Graecos in utramque significationem inveniuntur, videlicet

‛auxilior’, ‛abominor’, ‛adulor’, ‛adminiculor’, ‛amplector’, ‛auguror’, cuius activum

VIRGILIUS protulit in VIII: si quid veri mens augurat, opto. (2) ‛Adipiscor’ et ‛miror’ et

‛testor’, ‛antestor’ et ‛contestor’, ‛adorior’, ‛machinor’, ‛polliceor’, ‛aggredior’, ‛aspernor’,

‛architector’, ‛sector’ et ‛assector’ et ‛consector’, ‛argumentor’, ‛obliviscor’. VIRGILIUS in

Bucolicis: nunc oblita mihi tot carmina. ‛Arbitror’, ‛blandior’, ‛solor’ et ‛consolor’, ‛metor’,

‛conspicor’ et ‛despicor’, ‛consequor’. VARRO: petuntur incognita, consecuta negliguntur,

‛consecuta’ pro ‛impetrata’ passive ait. (3) ‛Meditor’, ‛utor’, ‛calumnior’, ‛carnificor’,

‛dignor’. CICERO in Oeconomico: ex eo numero hominum, qui apud nos hoc nomine

dignantur. ‛Demolior’, ‛dominor’, ‛depeculor’, ‛delargior’, ‛ementior’, ‛exordior’, ‛frustror’,

‛adhortor’, ‛faris’ vel ‛fare’, SUETONIUS in VIII praetorum: fasti dies sunt, quibus ius fatur, id

est dicitur, ut nefasti, quibus non dicitur. (4) ‛Velificor’, ‛stipulor’, quod ablativo iungitur tam

in activa, quam in passiva significatione, ut ‛stipulor a te’ pro ‛interrogo te’ et ‛interrogor a te’,

quomodo ‛quaero a te’ pro ‛interrogo te’. ‛Reor’, ‛queror’, ‛vador’, ‛venor’, ‛vociferor’,

‛confiteor’, ‛tueor’. (5) Haec etiam apud iuniores communia sunt: ‛largior’, ‛hortor’,

1 Tit. De verbo ex VIII. Prisciani A

2 (2) deberet producere eandem B

3 Tit. De generibus verborum A

4 Neutrum est, quod in or A

157

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!