15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

similia, si fixa sint; et omnia masculina, quae neutra quoque in u desinentia inveniuntur

producta, us faciunt genitivum, et omnia sunt quartae declinationis, ut ‛haec nurus’, ‛haec

anus’, quod et ‛anuis’ veteres dixere. TERENTIUS in Heautontimorumeno: eius anuis causa,

opinor, quae erat mortua. (2) ‛Hic visus’, ‛luxus’, ‛casus’, ‛fluxus’, ‛partus’, quod et ‛partio’

dicebatur, ‛hic magistratus’, ‛saltus’, ‛versus’, ‛exercitus’, ‛hic fluctus’, ‛quaestus’ et ‛fastus’ a

‛fastidio’ verbo, pro annali vero a fastis et nefastis diebus sic dictum frequentius secundae est.

(3) ‛Hic potus’, ‛exercitus’, ‛saltus’ pro ‛potatus’, ‛exercitatus’, ‛saltatus’. (4) Item ‛haec acus’,

‛hic portus’, ‛lacus’, ‛sinus’, ‛currus’, ‛gradus’ primitivorum servant declinationem. (5) A

‛portu’ compositum ‛hic angiportus’, quod et ‛hoc angiportum’ dicitur, ‛angiporti’ facit. (6)

‛Sinus’ vero pro vase, quod et ‛sinum’ dicitur, i producta secundae est, et ‛hic tonitrus’,

‛cornus’, ‛artus’ dicta sunt. (7) Excipiuntur ‛haec alvus’ et ‛haec humus’ secundae, quoniam

veteres ‛hic alvus’ et ‛hoc humum’ etiam dicebant. LIVIUS in Adone: Humum humidum

pedibus fodit. Et ‛haec domus’ et ‛haec colus’ tam secundae, quam quartae. (8) ‛Haec Venus’,

‛haec pecus pecudis’, ‛hoc pecus pecoris’, ‛hoc pecu pecu’, praeterea ‛hic lectus lecti’, quod et

quartae apud veteres invenitur. PLAUTUS in Amphitrione: Quam lectus, ubi cubuisti, concaluit

locus. ‛Mustus musti’, quod et mobile invenitur pro ‛novus nova novum’. ‛Ornatus’ tamen,

‛tumultus’, ‛fructus’, ‛quaestus’, ‛adventus’, ‛senatus’, ‛versus’, ‛victus’, ‛gemitus’ apud

veteres etiam secundae inveniuntur. (9) Alia vero in us correptam masculina secundae sunt

declinationis, ut ‛Virgilius’, ‛ventus’, ‛somnus’, ‛lacertus’, ‛cibus’, quod etiam secundum

quartam antiqui protulerunt. Excipiuntur ‛lacus’, ‛arcus arcus’ et ‛arci’ pro Iride. CICERO De

natura deorum: Cur autem arci species non in deorum numero reponatur? ‛Hic specus specus’

ponit TITUS LIVIUS in I Ab urbe condita: lucus erat, quem ex opaco specu, quod tamen et ‛hoc

specum’ et ‛haec speca’ et ‛hoc specus specoris’ invenitur. ‛Penus’ etiam in tribus generibus,

sed et ‛hoc penum’ AFRANIUS protulit. ‛Hic ficus’ pro vitio corporis, ‛haec ficus’ pro fructu et

arbore quartae sunt. (10) Item excipiuntur ‛hic lepus leporis’, ‛Ligus Liguris’, quod et ‛Ligur’

dicitur, ‛vetus veteris’, quod et ‛veter’ dicitur. ENNIUS: Cum veter occubuit Priamus sub Marte

Pelasgo. ‛Sibilus’ tamen et ‛vadus’, ‛vulgus’, ‛fretus’, cum sint secundae declinationis, etiam

secundum quartam veteres protulerunt. 34 (1) II 255, 14–256, 3; 268, 4–15; (2) II 255, 14–256,

11; (3) II 262, 10–13. (4) 262, 13–263, 19 (5) 262, 16–18. (6) 262, 23–24; 262, 1–262, 23. (7)

268, 16–269, 16. (8) 269, 21–271, 7; 257, 4–258, 19. (9) 258, 20–261, 16. (10) 264, 1–8; –

TER. Heaut. 2, 3, 46; LAEVIUS, cf. II 269, 7; PLAUT. Amph. 1, 3, 15 (v. 513); CIC. De natura

deorum 3, 20, 51; LIV. 1, 21, 3; AFRANIUS, cf. II 261, 8; ENNIUS, cf. II 97, 9

6.43 ‛Haec ornus’ genitivo ‛huius orni’ dic regulam. Omnia in us correptam arborum nomina

secundae sunt declinationis praeter ‛quercus’, ‛laurus’, ‛pinus’, ‛cornus’, ‛ficus’, quae tam

secundae, quam quartae inveniuntur. II 267, 1–4

6.44 ‛Haec servitus’ genitivo ‛huius servitutis’ dic regulam. In us productam desinentia

feminina ablata s et addita tis faciunt genitivum: ‛salus salutis’, ‛virtus virtutis’. Excipiuntur

34 (1) veteres dixerunt B ║ Terentius in Eunucho B ║ annis causa, ut opinor B ║ casus, luxus B ║ partio

partionis B ║ (3) in marg. manu altera pro potatus, exercitatus, saltatus ins. B ║ (4) primitivorum servarunt R

primitivorum servant AB ║ (5) quidem, et hoc angiportum dicitur B ║ (6) et hic tonitrus, cornus, artus AR et

tonitrus, cornus, artus, quoniam et hic tonitru, cornu, artu B ║ (7) alvus frequenter AR ║ (8) hoc pecus pecoris

AR haec pecus pecoris B ║ Multus multi A Mustus sti B Mustus musti R ║ (9) numerum A numero B nostrorum

R ║ (10) Ennius B om.

145

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!