15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

6.9 ‛Gumi’ cuius casus? Omnis. Quare? Quia peregrina sunt neutra et aptota, ‛sinapi’, ‛piperi’,

‛nauci’, quod est putamen nucis, et pro nihilo accipitur. Dicimus tamen et ‛haec sinapis’.

‛Piperi’ quoque, licet peregrinum sit, ‛hoc piper piperis’ a nostris declinatum est. II 204, 11–

13; 204, 21–205, 15.

6.10 (1) ‛Cicero huius Ciceronis’, quare sic? In o Latina producta o et assumpta nis faciunt

genitivum, nisi sint feminina in do vel in go desinentia, quae, nisi sint propria, i correptam

habent ante nis praeter hic ‛Cupido Cupidinis’ pro deo. ‛Cardo cardinis’, ‛ordo ordinis’, ‛homo

hominis’, ‛Apollo Apollinis’. ‛Anio Anienis’ a veteri nominativo ‛Anien’, ‛turbinis’

appellativum, nam proprium ‛Turbonis’ facit. (2) Item ‛margo’, quod tamen etiam femininum

invenitur, ‛marginis’. IUVENALIS in primo: Iam plena margine libri. ‛Caro carnis’ facit,

quoniam nominativus etiam ‛carnis’ dicebatur. T. LIVIUS: Latinaeque instauratae, quod

Laurentibus carnis, quae dari debet, data non fuerit. 6 206, 7–15; 207, 17–208, 2; 208, 10–209,

2. – IUV. Sat. 1, 1, 5; LIV. 37, 3, 4

6.11 In o productam Graeca sunt et feminina, et vel Graece declinantur, ut ‛Mantho Manthos’,

vel addita nis faciunt genitivum, ut ‛Dido Didonis’, ‛Io Ionis’, ‛Calypso Calypsonis’.* 7 II 209,

14–210, 6.

6.12 ‛Cornu’ genitivo ‛huius cornu’, quare sic? Quia in u desinentia nomina neutri sunt

generis, et indeclinabilia in singulari numero, quae etiam in um eodem genere plerumque

proferebant, ut ‛hoc cornum’, ‛tonitrum’, ‛gelum’, et in us genere masculino quartae

declinationis, ut ‛hic cornus’, ‛tonitrus’, ‛gelus’. CICERO tamen in Arato ‛hoc gelus’ pro ‛gelu’,

et ‛genus’ pro ‛genu’ saepius dixit. 8 II 210, 14–211, 7. – CIC. Aratos, cf. II 211, 1; CIC. Aratos,

cf. II 211, 3; CIC. Aratos, cf. II 211, 6–7.

6.13 In c duo, quae neutri sunt generis, inveniuntur, ut ‛allec allecis’, ‛lac lactis’, quod tamen

etiam in e apud vetustissimos desinebat. 9 II 212, 4–5; 212, 9

6.14 In d et in t omnia aliena sunt, et assumpta is faciunt genitivum praeter ‛aliud’, ‛quid’ et

‛caput’ cum suis compositis, quod u in i mutavit in genitivo, ‛git’ et ‛Nepet’ indeclinabilia

sunt. II 213, 7–11; 214, 5–7.

6.15 ‛Consul’ genitivo ‛huius consulis’ dic regulam. In l desinentia omnia assumpta is faciunt

genitivum, neutra vero in al et in el productam, quae barbara sunt, etiam paenultimam

producunt. ‛Mellis’, ‛fellis’ duplicant l. Excipitur ‛nihil’, quod ab eo, quod est ‛nihilum’, per

apocopen factum, indeclinabile est.* 10 II 214, 8–18.

6.16 ‛Nequam’ cuius casus? Omnis, et ‛Cim’ nomen vici, indeclinabilia sunt.* 11 II 215, 11–14.

6.17 ‛Templum huius templi’ dic regulam. In on Graeca neutra et in um omnia, ultima syllaba

in i mutata faciunt genitivum, ut ‛Pelion Pelii’, ‛Glycerion Glycerii’, sic ‛Ilion Ilii’. 12 II 215,

15–216, 2

6 Cicero huius Ciceronis A Cicero genitivo huius Ciceronis BR ║ In o Latina AR Quia in o Latina desinentia B ║

ordo ordinis BR om. ║ (2) in primo BR om. ║ T. Livius A Titus Livius in quarto decimo Ab urbe condita BR

7 et vel Graece AR vel Graece B ║ Io Ionis A Io Ionis, Ino Inonis BR ║ * Graece Didûs, Iûs, Calypsûs. A comm.

8 que etiam secundum quartam in us et in um plerumque proferebant, ut hoc cornum, tonitrum, gelum, et hic

tonitrus, gelus. Cicero tamen in Arato hoc gelus sepius dixit. B

9 ac AR et lac B ║ quod tamen etiam AR quam tamen et B ║ desinebat AR desinebat lacte lactis B

10 * Sal salis penult. brevi, Persius: Vare, regustatum digito terebrare salinum. Barbara item, Punica videlicet.

Silius li. 2. Armatum Hanibalem poenae perit impia tellus. Item l. 1. Interea rerum Hasdrubali traduntur habenae.

A comm.

11 * Omnis, πτωτον. Cim: Prisc. Celsum autorem adducit. A comm.

12 Latinis in um A et in um BR ║ Glycerion Glicerii A Glicerii BR

139

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!