15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

6.18 (1) ‛Delphin’ genitivo ‛huius delphinos’ vel ‛delphinis’. Quare sic? Quia in an vel in in

vel in yn desinentia nomina Graeca sunt, et tam Graece assumpta os, quam Latine assumpta is

declinantur, ‛Titan Titanos’ vel ‛Titanis’, ‛Eleusin Eleusinos’ vel ‛Eleusinis’, ‛Phorcyn

Phorcynos’ vel ‛Phorcynis’. Nam ‛Phorcys’ per s ‛Phorcyis’ facit, non ‛Phorcynis’. (2)

‛Adramyn’ nomen herois ‛Adramynis’, ‛Pan Panos’ solum dicitur, ‛Euan’ autem accepit t

‛Euantis’. VIRGILIUS in sexto: Illa chorum simulans Euantis orgia circum. Quidam * tamen

pro accusativo plurali accipiunt, ne sit communis extrema syllaba, ut ‛euantis Phrygias’ pro

‛bacchantis’. 13 II 216, 3–9; 219, 7–220, 9. – VERG. Aen. 6, 517

6.19 Notandum, quod a genitivo Graeco os in us mutata et ab acccusativo nominativos fecit

Latinitas, ut ‛abacus’, ‛Arabus’, ‛elephantus’, ‛Aethiopus’, ‛Titanus’, ‛panthera’, ‛cratera’,

‛decempeda’, ‛cassida’. VIRGILIUS: aurea vati // cassida, pro ‛cassis’. 14 II 216, 9–217, 10; 218,

13–18. – VERG. Aen. 11, 774 sq.

6.20 Etiam notandum, quod in in desinentia apud Graecos et in is productam apud Latinos

exeunt, sed tamen in in frequentius, ut ‛Arin’ proprium nomen et ‛Aris’, ‛delphin’ et ‛delphis’,

‛Eleusin’ et ‛Eleusis’ urbis nomen.* 15 II 219, 7–9.

6.21 ‛Xenophon’ genitivo ‛huius Xenophontis’ dic regulam. In on desinentia Graeca sunt, et

os genitivi Graeci in is mutata paenultima, secundum eos manente producta vel correpta

declinantur, ‛Memnonis’, ‛Sinonis’, ‛Lachoontis’, et tamen etiam ablata n proferunt in

nominativo secundum Latinorum regulam declinantes, ut ‛draconis’, ‛leonis’, ‛Antiphonis’. 16

II 220, 10–16.

6.22 ‛Flumen’ genitivo ‛huius fluminis’ quare sic? Quia in en desinentia si corripiuntur,

mutata e in i et assumpta is, sin producuntur, is tantum assumpta faciunt genitivum, ut

’numinis’, ’tubicinis’, ’renis’, ’Sirenis’, ’lienis’, ’splenis’. 17 II 221, 10–19.

6.23 ‛Nectar huius nectaris’ quare sic? Quia in ar desinentia corripiunt ar, et assumpta is

faciunt genitivum, et si derivativa neutra sunt, producitur a in obliquis: ‛Caesaris’, ‛Bostaris’,

‛lupanaris’, ‛far’ assumpsit ris, ‛par’ et ‛Lar’ in nominativo producuntur, ‛Var’ vero etiam in

obliquis. II 222, 1–5; 222, 22–223, 4.

6.24 (1) ‛Oleaster huius oleastri’ dic regulam. In er desinentia ster antecedentibus, nisi sint

possessiva, ut ‛campester campestris’, ‛paluster palustris’, quorum in is fiunt feminina, er in ri

mutant, et faciunt genitivum, ut ‛Auster Austri’, ‛magistri’, ‛apiastri’. (2) Excipitur ‛sequester

sequestris’, quod st ante er habet, nec est possessivum, et habet femininum in a, VIRGILIUS:

pace sequestra; et tamen tertiae declinationis invenitur apud plerosque, CICERO secundo

Verrinarum: aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudicii. PLAUTUS tamen secundum

analogiam protulit: haut fugio sequestrum. 18 II 223, 17–224, 7. – VERG. Aen. 11, 133; CIC.

Verr. 1, 12, 36; PLAUT. cf. II 224, 7

6.25 (1) ‛Alexander huius Alexandri’. Quare sic? Quia in er desinentia Graeca masculina

supradictam servant regulam, quae apud Graecos in ros desinunt, alia in eadem syllaba

13

(1) vel in in AR vel in im B ║ vel yn R ║ ος A os BR ║ Titanos vel Titanis A Titanis vel Titanos B Titanos vel

Titans R ║ (2) Adramyn, nomen herois, Adramynis AR Adramin, nomen herois B ║ in septimo B ║ Euenteis

orgia A Euantis orgia BR ║ * Servius ipse, ‛Euanteis’ inquit, id est ‛Bacchantes’, a ‛Libero’, qui ‛Euan’ dicitur,

aliter enim versum non stare. A comm.

14

ος A os BR

15

eleusim R ║ * Vide de his Eras. de heterωsi declinationis. A comm.

16

ος A os BR lat.

17

numis R ║ splenis B om.

18

(1) ster antecedentibus AR st antecedentibus B ║ in marg. manu altera ut campester stris, paluster palustris ins.

B ║ (2) habet femininum in a AR habet ina B ║ secundo AB undecimo R

140

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!