15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

5.15 ‛Decem’ cuius generis? Omnis. Quare? Quia omnia nomina numeralia a ‛quatuor’ usque

ad ‛centum’ omnis sunt generis et indeclinabilia. Cetera vero et declinantur et discreta sunt

praeter ‛mille’, quod trium generum et indeclinabile est.

5.16 ‛Nilus’ cuius generis? Masculini. Quare? Quia omnia nomina fluviorum masculini sunt

generis. Cf. 13.21

5.17 (1) ‛Conviva’ cuius generis? Communis. Quare? Quia omnia nomina, cuiuscumque sunt

terminationis, si ex ipsa significatione rerum ad mares vel feminas solum pertinent, masculini

vel feminini sunt generis, sin utriusque sexus esse possunt, nisi diversas habeant voces,

communia sunt. (2) Sin in significatione neutris etiam coniungi possunt, omnis sunt generis, ut

‛hic vir’, ‛haec mulier’, ‛hic’ et ‛haec parricida’, ‛miles’, ‛hostis’, ‛canis’, ‛heres’, ‛antistes’,

‛hospes’, ‛sospes’, quamvis ‛antistita’, ‛hospita’ et ‛sospita’ inveniantur. CICERO De signis:

atque illius fani antistita. (3) ‛Sospes sospitis’ tamen etiam cum neutro invenitur, sicut et

‛hospes’, ‛hebes’, ‛comes’, ‛teres’, ‛inquies’. IUVENALIS in quinto: Nec unquam depositum tibi

sospes erit. SALLUSTIUS in I Historiarum: humanum ingenium inquies atque indomitum, cuius

etiam simplex omnis generis invenitur. Diximus, nisi diversas habeant voces propter mobilia

omnia, et praeterea ‛leno lena’, ‛strabo straba’, ‛caupo caupona’, quae tam taberna, quam

mulier dicitur, et ad imitationem Graecorum, ‛leo leaena’ vel ‛lea’, ‛draco dracaena’,

‛sequester sequestra’. 13 II 144, 2–6; 156, 13–157, 19; 146, 5–14. – CIC. In Verr. 2, 4, 45. 99;

IUV. Sat. 5, 13, 177; SALL. Hist. 1, 8 p. 6 sq. Kr.

5.18 (1) ‛Bona’ cuius generis? Feminini. Quare? Quia diversarum vocum adiectiva, si

masculinum in us vel in er terminant secundae declinationis, femininum in a, neutrum in um

faciunt; si vero in is non antecedente er masculinum faciunt, femininum quoque in is et

neutrum in e terminant; sic et cum er ante is est, quamvis tam in er, quam in is, communis

generis inveniantur. NAEVIUS in carmine belli Punici: fames acer augescit hostibus. (2) Usus

tamen in er frequentius masculina, in is feminina, neutra semper in e terminant, ‛alacer’,

‛acer’, ‛volucer’, ‛celeber’, ‛celer’, ‛campester’, ‛pedester’, ‛silvester’, ‛hic equester haec

equestris hoc equestre’. ‛Tricuspis’ per obliquos neutrum tenet. OVIDIUS: tricuspide telo. 14 II

152, 18–153, 18; 161, 1–5; cf. 151, 22–17. – NAEVIUS, cf. II 153, 7-8; OVID. Met. 1, 330 sq.

REGULAE SPECIALES 15

5.19 (1) ‛Musa’ cuius generis? Feminini. Quare? Quia omnia nomina Latina, quae in

nominativo singulari desinunt in a, feminina sunt, ut ‛aqua’, ‛terra’. Latina diximus, quoniam

quae a Graecis in as vel in es longam desinentibus fiunt, et similiter in a apud eos desinentia

neutra, et quaecumque terminationem suam servant, genus suum servant, ut ‛hic Boreas’,

‛crater’, ‛Titan’, ‛Sosia’, ‛poeta’, ‛sophista’, ‛citharista’ et ‛hoc baptisma’, ‛poema’, ‛schema’,

‛peripetasma’. (2) Excipiuntur haec: ‛charta’, ‛linter’, ‛margarita’, ‛cataracta’, ‛catapulta’,

quae apud Graecos masculini sunt. In singulari diximus, quoniam in plurali neutra sunt, ut

‛arma’. 16 II 143, 7–16; 144, 10–11; 145, 1–3.

13 (2) quamvis antista B ║ fani antista B

14 (1) in er et terminant B ║ feminini in a B ║ non antecedente er AR non antecedente r B ║ et cum er AR et cum

r B ║ inveniatur B ║ (2) hic equester haec equestris hoc equestre AR hic sequester haec sequestris et hoc

sequestre B ║ Tricuspis per obliquos neutrum tenet. Ovidius: tricuspide telo. AR Tricuspis per obliquos neutrum

tenet, ut tricuspide telo. B

15 Tit. Regulae speciales A

16 (1) titan B tiran R ║ batisma R ║ scema R ║ (2) masculini sunt A masculina sunt BR

131

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!