15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

9.50 ‛Fleo’ praeteritum ‛flevi’ dic regulam. In leo verba, quae ante l aliam consonantem

habent in eadem syllaba, et ab ‛oleo’ vel ‛leo’, quod non est in usu, composita o in vi

syllabam, alia omnia in leo, eo in ui divisas syllabas conversa faciunt praeteritum, ut ‛implevi’,

‛supplevi’, cuius simplex non legi, ‛exolevi’, ‛delevi’. ‛Obsolevi’ non est enim a ‛soleo’, quod

‛solitus sum’, vel ‛solui’ secundum SALLUSTIUM facit in I Historiarum: neque subsidiis, uti

soluerat, compositis. ‛Oleo’ cum ‛redoleo’, ‛adoleo’ et ‛aboleo’ tam in evi, quam in ui divisas

syllabas faciunt, praeterea ‛dolui’, ‛calui’, ‛excellui’. 14 II 488, 15–489, 8; 490, 21–491, 2;

SALL. Hist. II 64 p. 180 Kr.

9.51 ‛Habeo’ praeteritum ‛habui’. Quare? Quia omnia alia verba secundae coniugationis

praeter supradicta, quacumque consonante antecedente, eo in ui divisas syllabas convertentia

faciunt praeteritum, ut ‛eminui’, ‛rubui’, ‛docui’, ‛timui’, ‛iacui’, ‛liqueo liquui’, ex quo

‛liquesco’ incohativum. OVIDIUS in IV Metamorphoseon: Protinus imbutum caelesti nectare

corpus // Delicuit. ‛Liceo’ quoque ‛licui’ facit. Excipiuntur ‛iussi’, ‛sorpsi’ vel ‛sorbui’,

‛mulsi’, ‛mansi’, ‛nevi’, ‛haesi’, ‛luxi’, ‛pelluxi’, ‛torsi’, quod solum in queo secundae

coniugationis invenitur, sic sua composita ‛contorqueo contorsi’, ‛extorqueo extorsi’.* 15 II

491, 3–20; OVID. Met. 4, 252 sq.

TERTIA CONIUGATIO 16

10.1 ‛Iacio’ praeteritum ‛ieci’ dic regulam. In cio desinentia tertiae coniugationis verba a vel i

antecedente mutant eam in e productam, et si a praecedit, io in i longam. Sin vero i, cio in xi

conversa faciunt praeteritum, ut ‛feci’, ‛abieci’, ‛aspexi’, ‛illexi’, ‛pellexi’, ‛allexi’, quae et

‛allicui’ et ‛pellicui’ veteres protulerunt, excipitur ‛elicui’. 17 II 496, 10–497, 9

10.2 In dio et in gio desinentia tertiae coniugationis verba io in i longam conversa et producta

paenultima faciunt praeteritum perfectum, ut ‛fodi’, ‛fugi’, ‛confugi’. 18 II 498, 5; 498, 20–22.

10.3 ‛Capio’ facit ‛cepi’, ‛cupio cupivi’ vel ‛cupii’, quod vetustissimi secundum quartam

etiam proferebant, sicut et ‛pario’, ‛rapio rapui’, ‛sapio sapui’ vel ‛sapivi’ dicitur et ‛sapii’. II

498, 24–25; 499, 5–17.

10.4 ‛Coepio’, quod non est in usu, ‛coepi’ facit praeteritum, TERENTIUS tamen in Adelphis

praeteritum imperfectum subiunctivi, quod nascitur ex praesenti, protulit: sinerem ego illum?

ac non sex totis mensibus // Prius olfecissem, quam ille quicquam coeperet? 19 II 500, 12–16;

TER. Adelph. 3, 3, 42 sq.

10.5 ‛Pario peperi’, ‛percutio’ et omnia a ‛quatio’, quod CHARISIO teste in usu non est, in si

faciunt: ‛percussi’, ‛incussi’. 20 II 500, 19–20; 502, 6–8. – CHARISIUS cf. II 502, 6–8.

10.6 (1) ‛Suo’ praeteritum ‛sui’ dic regulam. In uo divisas syllabas desinentia tertiae

coniugationis o in i conversa faciunt praeteritum perfectum, ut ‛spui’, ‛dilui’, ‛metui’,

excipiuntur ‛struxi’, ‛fluxi’, ‛pluvi’. LIVIUS: pluvisse lapidibus. IDEM: sanguine pluvit.

‛Unguo’, ‛tinguo’ vel ‛tingo’, ‛linguo’, ‛ninguo’, ‛extinguo’, cuius simplex in raro usu est,

CICERO in Arato participium protulit, quod a ‛stinguo’ nascitur: Stinguens praeclara insignia

14

suplevi B

15

liqui AR liquui vel licui B ║ Ovidius in III AR Ovidius in IIII B ║ deliquit A delicuit B deliquuit R ║ sorbsi B

║ hesi B ║ poluxi B ║ * Alii in plura membra diducunt satis diligenter. A comm.

16

Tit. Tertia coniugatio ax X. Prisciani A

17

alexi B ║ alicui B

18

fudi A

19

olfecissem AR abfecissem B ║ quicquid B ║ * Coeperit vulgo legitur. A comm.

20

in si A nisi B in xi R ║ fatiunt R ║ percusi R ║ incusi R

172

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!