15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

6.51 (1) ‛Audax’ genitivo ‛huius audacis’ dic regulam. In x desinentia ablata x et, si sint a

verbis in go, addita gis, si non, assumpta cis et producta paenultima, nisi e habeant correptam

ante x, quae in i vertitur in genitivo, praeterquam in monosyllabis, et nisi barbara sint vel

masculina, in is faciunt genitivum, ut ‛gregis’, ‛legis’, ‛fallacis’, ‛vocis’, ‛nex necis’, ‛apicis’,

‛remigis’, ‛Volucis’, ‛Pharnacis’, ‛fornicis’, ‛calicis’, ‛varicis’. (2) Excipiuntur ‛nix nivis’,

‛supellex supellectilis’, ‛senex senis’, ‛nox noctis’. Vetustissimi tamen ‛supellectilis’ in

nominativo et ‛senecis’ et ‛ninguis’ in genitivo. Item, quae corripiuntur, ‛gregis’, ‛trucis’,

‛facis’, ‛nucis’, ‛picis’, ‛crucis’, ‛salicis’, ‛filix filicis’, ‛coniunx coniugis’, quod n amisit in

genetivo. 42 II 278, 2–280, 3

6.52 In x Graeca os genitivi Graeci mutant in is, ut ‛Styx Stygis’, ‛Sphinx Sphingis’,

‛bombycis’, ‛Phoenicis’, ‛onyx onychis’ genus lapidis.* 43 II 280, 3–8.

S CUM CONSONANTE 44

6.53 ‛Urbs’ genitivo ‛huius urbis’ dic regulam. In bs vel in ms vel ps desinentia interposita i et,

si e ante ps vel bs sit, mutata e in i, praeterquam in monosyllabis, faciunt genitivum, ut

‛trabis’, ‛hiemis’, ‛inopis’, ‛caelibis’, ‛municipis’, ‛plebis’. Excipitur ‛auceps aucupis’. 45 II

280, 10–13.

6.54 ‛Ars’ genitivo ‛huius artis’ dic regulam. In ns vel ls vel rs, ablata s et addita tis faciunt

genitivum, ut ‛montis’, ‛amantis’, ‛partis’, ‛pultis’, excipiuntur ‛frondis’, ‛lendis’, ‛glandis’. 46

II 281, 10–15.

6.55 ‛Concors’ genitivo ‛huius concordis’ dic regulam. Omnia composita simplicium

declinationem sequuntur, etiamsi genus mutent, ut ‛discors discordis’, ‛centimanus

centimanus’, ‛exlex exlegis’, ‛tricorpor tricorporis’, a ‛pendendo’ compositum ‛libripens

libripendis’, ‛triceps tricipitis’, ‛praeceps praecipitis’. Antiquissimi tamen ‛concordis’,

‛discordis’ in nominativo et ‛ancipes’, ‛bicipes’, ‛praecipes’ et similia proferebant, ac ita

declinabant, ut ‛militis’ genitivum etiam ‛ancipis’, ‛bicipis’, ‛praecipis’ dixerunt, ut ‛inopis’,

excipiuntur ‛angiportus angiporti’, ‛exanguis huius exanguis’. 47 II 268, 5–6; 280, 13–281, 2;

282, 7–18; cf. 271, 7–14.

42

(1) si sunt a verbis in genitivo B ║ nix B om. ║ ninguis et suppellectilis in nominativo et senecis in genitivo B

║ crucis B om. ║ filix B om. ║ quod enim amisit R

43

ος genitivi A ║ styx B om. ║ sphynx, sphyngis A spinx, spingis BR ║ * νυχος Graeci et Latini ‛onychos’

Graecos imitati. A comm.

44

Tit. S cum consonante A

45

huius R om. ║ in ps BR ║ fit A sit BR ║ mutatur R mutata B

46 In ns vel is vel ls B

47 centimanus centimanus AR centimanus B

147

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!