15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

‛celebritas’. (2) Non enim in er magis, quam in is primitiva faciunt ‛primas’, ‛optimas’, et

omnia patria in as in tis antiquitus desinebant. Unde et neutra eorum in te finiunt et ablativus

singularis in i, quae ideo circumflectuntur, quod omnia, quae syncopam vel apocopam passa

sunt, accentum perfecti servant. (3) ‛Menas’ vero et ‛Lenas’ propria ideo circumflectuntur, ne

accusativi plurales ‛menae’ et ‛lenae’ putentur. ‛Vetustas’ a nominativo tas solum assumit, et

‛vetus’ solum in us trium generum est. 20 II 127, 27–130, 8

4.26 In es correptam pauca inveniuntur denominativa: ‛eques’, ‛pedes’ et verbalia: ‛teges’,

‛merges mergitis’. 21 II 130, 9–10.

4.27 In es productam verbalia repperi a praesenti et a praeterito, a praesenti, ut ‛saepio saepes’,

‛luo lues’, ‛struo strues’, ‛macero macies’, ‛luxurio luxuries’, ‛illuo illuvies’, a praeterito: ‛rupi

rupes’. 22 II 130, 11–13.

4.28 (1) In alis vel in ale denominativa, si a prima declinatione veniunt, producta a, sin a

secunda, ultima genitivi litera, sin a tertia, is terminatione in a longam conversa et assumpta lis

vel le, sin a quarta, abiecta s littera, sin a quinta, es terminatione et addita alis fiunt, ut

‛curialis’, ‛mensale’, ‛fluvialis’, ‛fatalis’, ‛Martialis’, ‛virginalis’, ‛iuvenalis’, dicitur et

‛iuvenilis’; ‛caelebs caelibis caelibalis’, ‛censualis’, ‛manualis’, ‛specialis’. (2) Excipitur

‛cerealis’ et ‛realis’. Verbalia etiam a prima coniugatione inveniuntur in alis, ut ‛penetro

penetras penetralis’ et ‛hoc penetrale’. 23 II 130, 20–131, 11; cf. 132, 4–9.

4.29 In elis, quae pauca sunt, extremam genitivi literam in e longam convertunt, et assumunt

lis, ut ‛fidelis’, ‛crudelis’, ‛patruelis’. Excipitur ‛fratruelis’, quod is in u mutat. 24 II 131, 12–15.

4.30 (1) In ilis vel in ile desinentia, si neutra sunt, vel si de nominibus fiunt, producunt i, sin de

verbis vel participiis, corripiunt, et quae a prima coniugatione sunt, a productam habent in

antepaenultima; quae vero sunt a praesenti, sive a praeterito, vel a futuro, si i habent, eam

quoque corripiunt, ut ‛aedilis’, ‛senilis’, ‛Quintilis’, ‛anus anilis’, ‛puerilis’, ‛virilis’, ‛subtel

subtilis’, ‛ovile’, ‛sedile’, ‛cubile’, ‛exilis’ quoque, quod a Graeco ξίτηλος producitur,

‛penetrabilis’, ‛mutabilis’, ‛fertilis’, ‛docilis’, ‛utilis’ vel ‛utibilis’, ‛sensilis’ vel ‛sensibilis’,

‛altus altilis’, ‛flebilis’. (2) Excipitur ‛par parilis’, ‛humilis’, ‛stabilis’, quod antepaenultimam

a solum corripit.* 25 II 131, 16–132, 23.

4.31 In aris vel in are desinentia terminatione genitivi in a longam conversa et addita ris fiunt,

ut ‛popularis’, ‛Apollinaris’, ‛militaris’, ‛scholaris’, ‛familiaris’, ‛Latium Latii Latiaris’,

‛velum veli velare’. 26 II 132, 24–133, 7.

4.32 In ensis desinentia, si a prima vel secunda declinatione sunt, terminationem nominativi

singularis vel pluralis in en mutant, et assumunt sis, sin a tertia, abiciunt s genitivi et asciscunt

20

(1) desinenita R ║ eorum manu altera ins. B ║ assumpta tas manu altera ins. B ║ si a secunda veniunt,

genitivo B ║ si a tertia, dativo B ║ rapacitas, tenecitas, pietas, asperitas, prosperitas AR asperitas, rapacitas,

tenecitas, pietas B ║ prosperitas manu altera ins. B ║ (2) in is primitiva faciunt AR in is primitiva finiunt B ║

optimas, primas A primas, optimas BR ║ (3) putentur AR putarentur B ║ solum tas R

21

mergitis B om.

22

In es producta A

23

(1) sin a secunda, ultima genitivi litera AR sin a secunda genitivi littera B ║ in a longas conversa R ║ dicitur et

iuvenilis AR dicitur etiam iuvenilis B ║ (2) a prima coniugatione inveniuntur AR inveniuntur a prima

coniugatione B

24

mutat AR mutat assumens elis B

25

(1) In ilis vel AR In ilis et B ║ ξίτηλος A spat. vac. rel. BR ║ altillis R ║ (2) antepenultimam solum AR

antepenultimam a solum B ║ * De in lis in universum videndus est Valla li. I. ca. 10. A comm.

26

Latium B om.

126

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!