15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

15.20 (1) In e productam omnia sunt derivativa a dativis secundae declinationis o in e

conversa, ut ‛claro clare’, ‛certo certe’, ‛affabro affabre’. Excipiuntur e corripientia ‛bene’,

‛male’ a ‛bono’ et ‛malo’. Utuntur etiam huiusmodi dativis adverbialiter sine literae mutatione

o saepe correpta. (2) IUVENALIS: Et cito rapturus de nobilitate comesa. LIVIUS: privato nos

tenuissemus, dicitur tamen et ‛privatim’. SALLUSTIUS: privatim et publice rapere, ‛necessario’

praeterea ‛necesse’ et ‛necessarium’, et ‛abundo’ verbum facit ‛abunde’, ‛rito rite’. (3) Huius

formae quaedam etiam in er desinunt, ut ‛duro dure duriter’, ‛laro large largiter’. A quintae

quoque declinationis nominibus composita e producunt, ‛pridie’, ‛hodie’, ‛perendie’,

‛postridie’. 15 III 68, 19-71, 17. – IUV. Sat. 1, 1, 34; SALL. Cat. 11, 6

15.21 In i pauca inveniuntur primitiva, ut ‛ubi’, ‛ibi’, ‛heri’, quod dicitur etiam ‛here’.

IUVENALIS: Res hodie minor est, here quam fuit,* alia nomina sunt loco adverbiorum posita,

‛Ephesi’, ‛belli’. LIVIUS: nefanda facinora decemviri belli domique adiiciunt, ‛ruri’, ‛qui’ pro

‛quomodo’ vel ‛unde’, TERENTIUS: qui tibi istaec incidit suspicio? Qui? Quia te noram.* 16 III

71, 18-72, 17. – IUV. Sat. 1, 3, 23; LIV. 3, 43, 1; TER. Andr. 3, 2, 21 sq.

15.22 In o vel primitiva sunt, ut ‛quando’, a quo composita ‛siquando’, ‛nequando’ in

antepaenultima acuuntur, ne putentur duae partes. ‛Aliquando’ autem ad differentiam

‛aliquanto’. Vel derivativa, ut a ‛cis citro’, ab ‛in intro’. Composita ut ‛praesto’, ‛profecto’.

Alia sunt nomina vel pronomina adverbialiter posita, ut ‛falso’, ‛merito’, ‛illo’, ‛eo’. III 72, 18

15.23 In u pauca inveniuntur denominativa, ut ‛noctu’, ‛diu’, et eius composita, ut ‛interdiu’.

III 73, 3-8

15.24 In ae diphthongum solum genitivi casus adverbialiter positi reperiuntur, ut ‛Romae’. 17

III 73, 9-13.

15.25 In c primitiva inveniuntur, ut ‛nunc’, ‛sic’, ‛donec’, quod ‛donicum’ dicebant antiqui.

Derivativa a pronominibus, ut ‛hic’, ‛istic’, ‛illic’, ‛huc’, ‛istuc’, ‛illuc’, ‛hinc’, ‛istinc’, ‛illinc’,

‛hac’, ‛istac’, ‛illac’, quae omnia in c ultimam producunt, excepto ‛donec’, et in fine

circumflectuntur, si vocalem habuerint natura longam. Inveniuntur etiam composita, ut

‛adhuc’, ‛abhinc’, ‛dehinc’. 18 III 74, 11-19.

15.26 In l pauca, ut ‛semel’, ‛pol’, ‛edepol’ etiam ‛vel’ coniunctio, quando pro ‛valde’ ponitur,

adverbium fit. CICERO pro Murena: Vel maximum bellum populo Romano cum rege Antiocho

gessisse.* 19 In III 74, 20-22. – CIC. Pro Murena or. 14, 31

15.27 In am primitiva ‛clam’, ‛coram’, ‛quam’, quod est similitudinis, comparationis,

electionis. Derivativa vel composita ‛nequaquam’, ‛neutiquam’, ‛bifariam’, ‛trifariam’,

‛multifariam’ et similia a ‛fando’ vel ‛ferendo’ et praepositionis dictionibus. 20 III 74, 23-30

15.28 In em primitiva: ‛item’, ‛tandem’, composita: ‛idem’, ‛ibidem’, ‛indidem’, ‛identidem’.

III 75, 1-2.

15.29 In im denominativa et verbalia sive participialia, ut a ‛parte’ ‛partim’, ab ‛hostio’

‛hostiatim’, a ‛statu’ ‛statim’, a ‛saltu’ ‛saltim’ et ‛saltuatim’, a ‛sensu’ ‛sensim’, a ‛singulis’

15

(1) In eo profuctam R ║ affabro affabre A afabro afabre BR ║ sepe corepta B ║ (2) ut Iuvenalis R ║

tenuissimus B ║ (3) etiam A om.

16

suspitio R ║ * Quintil. li. I. ca. 12. A comm.

17

posita B ║ romae BR ║

18

a a pronominibus B ║ istinc BR

19

fit R om. ║ Antiochio A Anthioco B Antiocho R ║ * Had. Card. et Bud. in Commen. A comm.

20 triffariam BR ║ multiffariam B

203

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!