15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

neutrum: ‛lac’. In ec unum neutrum: ‛allec’. In t, ut ‛caput’. 22 II 311, 12–324, 5. – PLAUT. Cas.

2, 6, 28; PROBUS, cf. 321, 1-2; PLAUT. Amphitr., cf. II 321, 2-3.

7.27 Genitivus singularis tertiae declinationis in is correptam desinit excepto uno ‛haec vis

huius vis’, omnes vero aliae declinationes producunt terminationem eiusdem casus.

Paenultima genitivi tertiae declinationis, si nominativus in i longam desinit, producitur.

Exceptis in on Graecis et in or Latinis et in o, quae tam producere, quam corripere licet in

nominativo. Sin vero nominativi terminationem corripiunt, genitivi quoque paenultimam

corripiunt. Excipiuntur in al et in el neutra et in ar similiter neutra derivativa. Item ‛inquies

inquietis’, ‛os ossis’, ‛lac lactis’, quod per apocopen dictum est, quae terminationem

nominativi corripiunt, et genitivi paenultimam producunt. Praeterea ‛par’, ‛Lar’, ‛pes’, ‛Ceres’,

‛vas vadis’, ‛compos’, ‛bos’, ‛sus’, ‛grus’ producunt terminationem nominativi, et corripiunt

paenultimam genitivi. II 324, 7–10; 325, 13–22; 326, 6–25.

7.28 Dativus singularis fit a genitivo abiecta s et producta i, quae tamen in Graecis correptis

corripitur. STATIUS in Achilleide: palladi litoreae celebrabat Scyros honorum. 23 II 326, 27–

327, 4. – STAT. Achill. 1, 285

7.29 (1) Accusativus singularis tertiae declinationis fit a genitivo singulari is mutata in em. In

is tamen terminata propria vel Graeca similem habentia nominativum genitivo in im terminant

accusativum, ut ‛Tiberim’, ‛Sybarim’, ‛Ararim’, ‛Neapolim’, ‛Charybdim’, ‛Leucaspim’ et

‛Tybris Tybrim’, ‛Memphitim’, ‛Tigrim’, ‛Opim’; ‛Alpis’ et ‛Syrtis’, cum semper pluralia sint,

tamen ‛Alpem’ et ‛Syrtim’ accusativi singulares inveniuntur; * praeterea Latina inveniuntur:

‛hanc turrim’, ‛burim’, ‛securim’, ‛puppim’, ‛sitim’, ‛restim’, ‛vim’, ‛pelvim’, ‛tussim’,

‛maguderim’; ‛puppem’ et ‛securem’, ‛restem’, ‛turrem’ invenies. (2) In Graecis vero tam in

hac, quam in aliis declinationibus Graeca terminatio frequenter invenitur, quae est in a, ut

‛Titana’, ‛lampada’. PLAUTUS tamen ‛lampadam’ protulit. 24 II 327, 7–328, 15; 329, 3–5; 330,

10–15. – PLAUT. Casin. 4, 4, 16

7.30 Vocativus singularis tertiae declinationis similis est nominativo singulari, nisi sit

vocativus Graecus, * qui autem fit a nominativo ablata s, aut est similis ei, ut ‛Thebais

Thebai’, ‛Tybri’, ‛Calcha’, ‛Palla’, ‛Xenophon’. 25 330, 17–20

7.31 ‛Monile’ ablativo ‛ab hoc monili’ dic regulam. In e correptam neutra, nisi sint propria,

similem habent ablativum singularem dativo, ut ‛a mari’, ‛a natali’, quae tamen veteres etiam

in e correptam terminabant, ut ‛rete’ pro ‛reti’, quod et masculino ‛hunc retem’ et feminino

‛hanc retiam’ invenitur; excipitur ‛ab hoc gausape’, quod vetustissimi et ‛hic gausapes’ et

‛haec gausapa’ et ‛hoc gausape’ et ‛hoc gausapum’ dixerunt. Similiter in al neutra et in ar

paenultimam in obliquis producentia, et in er vel in is adiectiva, si faciunt in e neutra, et quae

in im tantum terminant accusativum, et in is, vel in er nomina mensium, in i productam faciunt

ablativum singularem, ut ‛tribunali’, ‛lupanari’, ‛celeri’, ‛utili’, ‛Tybri’, ‛Aprili’, ‛Septembri’,

excipitur ‛a farre’. II 331, 12–17; 332, 10–22; 333, 5–16; 334, 2–335, 24; 338, 14–17.

7.32 (1) ‛Puppis’ ablativo ‛ab hac puppi’ vel ‛puppe’ dic regulam. Omnia, quae in im vel in em

faciunt accusativum, et quae omnis generis sunt, etiam si ab his sint composita, quae in e

solam exeunt in ablativo, et quae in vis vel in ctis vel in ptis vel in mnis vel in gnis vel in guis

22 (1) Quae sunt haec? B ║ (2) In il et in ol productam BR

23 Dativus singularis tertiae declinationis B

24 (2) quae est in a vel in in en, ut Titana, lampada, Achillen. B ║ lampadam R ║ * Poetae in Graecis, ne cogantur

m elidere, n more Graecorum usurpant: ‛Alexin’, ‛Daphnin’, ‛Thetin’. Huius classis sunt etiam composita a πλις

pentapolis, -in. A comm.

25 aut est similis ei AR aut a genitivo ablata tis B ║ Thebais B om. ║ * Communiter, Attici enim omnino

vocativum nominativo similem habent. A comm.

152

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!