15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

‛antelucanus’ dicitur et ‛Lucina’. (3) ‛Gadis Gaditis Gaditanus’, ‛Milo Milonis Milonianus’,

‛meridie meridianus’ et similia. Excipiuntur ‛Iugurtinus’, ‛Messalinus’, ‛masculinus’,

‛Ligurinus’, ‛Censorinus’. ‛Vespere vespertinus’, ‛Constantinus’, ‛Clementinus’, ‛matutinus’,

quae i productam habent. Item ‛terrenus’ et ‛hodiernus’. 40 II. 77, 9–78, 19; 76, 20; 80, 12; 82,

12–13.

2.49 (1) ‛Herculinus’ quae pars est? Nomen est. I quanta est? Longa. Quare? Quia nomina

neutra in e et aliorum generum tertiae declinationis, quorum genitivus non vincit

nominativum, et in er secundae declinationis et in us, consonante antecedente eiusdem

declinationis exceptis in cus supra duas syllabas, vel in culus, de quibus diximus supra, et in

ium propria, et in ia antecedente r, et mutorum animalium, cuiuscumque declinationis sint, in

nus, i producta antecedente, faciunt possessiva, ut ‛mare marinus’. (2) ‛Hercules Herculinus’,

‛Verres Verrinus’, ‛macer Macrinus’, ‛cervus cervinus’, ‛mustela mustelinus’, ‛aquila

aquilinus’, ‛lepus leporinus’, ‛Regium Reginus’, ‛Perusium Perusinus’, ‛Nuceria Nucerinus’,

‛humus’ tamen ‛humanus’, ‛mundus mundanus’ facit. 41 II 78, 19–24; 79, 4–17; 80, 3; 81, 22

2.50 (1) ‛Priscianus’ vero magis a ‛priscio’, quam a ‛prisco’ derivari videtur, cum quibus

excipitur ‛lacus lacuna’, quod magis denominativum est. (2) Excipiuntur etiam, quae per se

non a primitivo habent t, quae i corripiunt, ut ‛diutinus’, ‛crastinus’, ‛hornotinus’, ‛pristinus’ a

‛prisco’, ‛mediestinus’ autem a medio et stando vel tenendo componi videtur. Item ‛ficulnus’,

‛colurnus’, nam ‛fiscina’, ‛fuscina’, ‛pagina’, ‛Mutina’, ‛Ariminum’ primitiva sunt. 42 II 79, 8;

75, 23–76, 2; 80, 9–19.

2.51 (1) ‛Maternus’ cuius speciei? Derivativae. Unde derivatur? A nominativo ‛mater’. Quare?

Quia nomina desinentia in er vel in ius facientia genitivum, nisi sint declinationis secundae,

accepta nus faciunt possessivum, ut ‛frater fraternus’, ‛acer acernus’, ‛alternus’. (2) Similiter r

habent ante nus, quae vel a nominibus in ria, vel adverbiis in ra terminatis veniunt. ‛Frabateria

Frabaternus’, * ‛infra infernus’, ‛noctu’ vero ‛nocturnus’, ‛diuturnus’, ‛heri hesternus’,

‛semper sempiternus’, ‛aetas’ quoque ‛aeternus’, ‛aevitas’ apud antiquos ‛aeviternus’ faciunt.

(3) Sic ab eo, quod est ‛vetus’, ‛veternus’ et ‛veteranus’ dicimus, quamvis diversas habeat

significationes. Praeterea ‛corylus colurnus’, ‛tacitus taciturnus’, ‛mensis mensurnus’, id est

‛menstruus’, ‛quercus quernus’, ab ‛imbre’ vel ‛hieme’ ‛hibernus’ dicimus. 43 II, 80, 19–81, 15.

2.52 (1) ‛Hyrcanus’ quae pars est? Nomen possessivum. A quanta? Longa. Quare? Quia in ia

desinentia nomina n antecedente ia in us conversa et producta paenultima faciunt possessiva,

‛Hispania Hispanus’, ‛Mauritania Mauritanus’, ‛Campania Campanus’. (2) Si vero aliam

consonantem ante ia habuerint, i longam habent ante nus, ut ‛Nuceria Nucerinus’, ‛Placentia

Placentinus’, ‛Alexandria Alexandrinus’, ‛Numantia Numantinus’, ‛Anagnia Anagninus’ non

est contra regulam, quoniam praecedit g.* 44 II 81, 15–82, 1

2.53 ‛Abiegnus’, e quanta? Longa. Quare? Quia in gnus vel in gna vel in gnum desinentia

habent praecedentem vocalem natura longam, ut ‛regno regnum’, ‛stagnum’, ‛benignus’,

‛malignus’, ‛privignus’, ‛Pelignus’. II 82, 7–9.

40

(1) Quod nomen? B ║ (2) Tusculus BR Tusculum A ║ dicitur etiam Lucina B

41

(1) I quanta? B

42

(2) habent t AB habent r R ║ hornotinus A ornatinus BR ║ mediestinus, quod a BR mediestinus autem a A ║

componitur R componi videtur AB ║ in marg. fiscina ins. B

43

(2) aeviternus R om. ║ (3) diversas habeant BR diversas habeat A ║ * Plinius lib. 3. cap. 5. A comm.

44

(1) Nomen posessivum est. B Nomen possessivum. AR ║ ia in ur R ia in us AB ║ conversa producta B ║ (2)

habuerunt B ║ in. marg. Alexandria Alexandrinus, Numantia Numantinus ins. B ║ anagnia A anagnina R ║ *

Plin. loco supra citato. A comm.

115

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!