15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

enim in Graecis Graecorum casibus uti.* 12 II 295, 22–296, 11; 296, 20–297, 6. – VERG. Aen.

1, 247 – VERG. Aen. 6, 20

7.18 Dativus et ablativus secundae declinationis fiunt a genitivo extremae i mutatione in o

productam, ut ‛huius luciferi’, ‛huic’ et ‛ab hoc lucifero’, ‛Typhoei huic’ et ‛ab hoc Typhoeo’.

Est tamen, quando etiam Graeco dativo in huiuscemodi nominibus, id est in eus finientibus

nominativum solent uti antiqui. VIRGILIUS: Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo. 13 II 297,

8–20. – VERG. Ecl. 4, 56

7.19 Accusativus singularis secundae declinationis fit a genitivo singulari mutata terminatione

in um, ut ‛Priamum’, ‛Theseum’, Graeca vero in eus etiam in a,* cetera etiam in on Graece

terminantur. 14 299, 4–7.

7.20 Vocativus singularis secundae declinationis, quando in er vel in m desinit, nominativus

est similis ei. In eus vero desinentibus Graecum solummodo vocativum in usu invenio, qui a

nominativo fit ablata s, ut ‛o Theseu’, similiter apocopata, ut ‛o Panthu’. In us desinentia

mutata us in e faciunt vocativum. Si tamen ante us i sit in propriis, abiecta us vel a genitivo

abscisione extremae literae protulerunt, ut ‛o Virgili’.* Quare servavit accentum, cum

paenultima brevis sit? Quia in abscisionibus, si vocalis, in qua est accentus, integra manet,

servat accentum, ut ‛illaec’, ‛illic’. 15 II 301, 8–9; 301, 7–302, 18.

7.21 ‛Pompei’ quot syllabarum? Duarum, quia cum huiusmodi vocativi una syllaba minores

sint nominativo, extrema i pro consonante est accipienda, excipitur ‛fili’ vel ‛filie’; ‛populus’,

‛fluvius’ nominativi sunt pro vocativis. Hanc dignitatem nos observamus, cum dicimus, ‛o

agnus’, ‛o deus’.* 16 cf. II 301, 17–305, 17.

7.22 Pluralis nominativus et vocativus tam masculini, quam feminini generis secundae

declinationis similis est genitivo singulari. Neutri vero generis nominativus, accusativus et

vocativus plurales fiunt extrema i genitivi singularis mutata in a. In omnibus neutris tres casus

sunt similes: nominativus, accusativus, vocativus, et in plurali numero semper desinunt in a,

nisi sint Graeca, ut ‛Tempe’, ‛Cete’.* 17 II 305, 23–306, 5

7.23 (1) Genitivus pluralis secundae declinationis fit in omni genere addita rum ab ablativo

singulari. Concisio tamen et maxime masculinorum apud poetas frequentius, si neutra non

habent, rarius, si habent, solet fieri. Apud oratores quoque, quae numeros et mensuras

significant, frequentius per syncopam dicuntur, ut ‛denum’, ‛septenum’, ‛senum’, ‛tricenum’,

CICERO ad Herennium: pedum tricenum. Item ‛nummum’, ‛sestertium’, ‛modium’,

‛medumnum’, praeterea ‛liberum’, ‛fabrum’, ‛iugerum’. (2) CICERO in Frumentaria: Minus te

iugerum professum esse dico. Cuius nominativum ‛hoc iugerum’ esse in eadem ostendit: in

iugerum Leonticii agri medumnum fere tritici seritur. Dicitur tamen et ‛hoc iugus iugeris’.

IUVENALIS in IV: iugeribus paucis lumbos donare clientis. Antiquissimi vero in pronominibus

‛meum’, ‛tuum’, ‛suum’, ‛nostrum’, ‛vestrum’ dixerunt. 18 II 306, 8–23; 307, 9–14; 307, 19–

308, 1; 308, 23–25. – Rhet. ad Herennium 3, 19, 32; CIC. In Verrem 2, 3, 29, 70; CIC. In

Verrem 2, 3, 47, 112; IUV. Sat. 4, 9, 59

12

soleant R fat ║ * Observa interim ad regulam tertiae pronominis formatos ‛alter alterius’ etc. A comm.

13

fiunt AR fit B

14

* Ex quarta videlicet contractorum ‛Ilionea’, ‛Thydea’, ex parasyllabis autem ‛Pergamon’ pro ‛Pergamum’. A

comm.

15

o Theseus R ║ similiter apocopata, ut o Panthu B om. ║ * Antiquissimi etiam Virgilie dixerunt, Prisc. Accent.,

ut Mercúri, non Mércuri, q. Mercúrie. A comm.

16

* Idque per ντίπτωσιν. A comm.

17

* Τέµπεα contracte Τέµπη, Κήτεα Κήτη. A comm.

18

(1) addita rum ablativo B ║ solent fieri B ║ medumnum B om. ║ (2) Leontii R

150

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!