15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

quae a ‛facio’ componuntur. (3) Excipiuntur etiam in bris, ris enim in er mutant, et accepta

rimus faciunt superlativum, ‛salubris saluberrimus’, ‛celebris celeberrimus’. OVIDIUS tamen

saluber dixit et celeber. Ergo magis secundum analogiam in er desinentium faciunt

superlativum. (4) Etiam excipiuntur, quae in limus exeunt, ut ‛facillimus’, ‛agillimus’,

‛gracillimus’, ‛humillimus’, ‛simillimus’ et sua composita.* 16 II 95, 7–15; 96, 13–97, 4. –

OVID. Rem. am. 704; OVID. Fast. 4, 391

3.17 ‛Simillimus’ quomodo scribitur? Gemino ll. Quare? Quia formatur a nominitivo abiecta

is et addita limus.* 17 II 96, 13–15.

3.18 ‛Veterrimus’ non a ‛vetus’, sed a ‛veter’ nominativo derivatur, ENNIUS: Cum veter

occubuit Priamus sub Marte Pelasgo. Cuius comparativum protulit PLAUTUS in Bacchidibus:

Senem tibi dedo veteriorem, lepide ut linitum reddas. 18 II 97, 5–12. – PLAUT. Bacch. 5, 2, 30

(v. 1150); ENNIUS, cf. II 97, 9

3.19 A verbo ‛detero’ comparativum ‛deterior’ et superlativum ‛deterrimus’ invenitur et a

‛potior’ ‛potissimus’ pro ‛optimus’, quamvis a nomine ‛pote’ derivari potest. 19 II 99, 12–13;

84, 15–20.

3.20 A praepositionibus in ra desinentibus in timus fiunt superlativa, ut ‛intra intimus’, ‛citra

citimus’. Etiam in fimus unum solum, ut ‛infra infimus’. In remus, quae sola forma e longam

habuit in paenultima, ut ‛supra supremus’, ‛extra extremus’ et ‛extimus’ apud antiquiores. Et

‛post postremus’ faciunt paenultima producta, ‛prope’ vero ‛proximus’ facit, quod pro

‛cognato’ positum comparatur absque superlativo. II 98, 3–5; 98, 8–9; 99, 1–8; 97, 15

3.21 Ab adverbiis etiam ducuntur superlativa, ut ‛nuper nuperrimus’, ‛saepe saepissimus’,

‛penitus penitissimus’, quod tamen a nomine ‛penitus peniti’ potius venire videtur. PLAUTUS

in Asinaria: Etiamne? Age, quaeso, Hercule, usque ex penitis faucibus, ‛paene’ quoque

‛paenissime’ facit, idem in Mostellaria: mea consilia pervertit paenissime. 20 II 95, 18; 99, 16–

24; 90, 11–16. – PLAUT. Asin. 1, 1, 28 (v. 42); PLAUT. Most. 3, 1, 127 (v. 656)

DE DIMINUTIVO 21

3.22 Diminutivum est illud, quod diminutionem sui primitivi absolute demonstrat, ut

‛regulus’, ‛parvus rex’. Absolute diximus, quoniam, quae a comparativis descendunt,

comparationis vim non amittunt. TERENTIUS in Eunucho: Thais, quam ego sum, maiuscula est,

id est ‛parvo maior, quam ego’. Inveniuntur etiam diminutivorum diminutiva, ut ‛homullus’,

‛homullulus’. 22 II 101, 3–6; 12–14; 102, 2–4. – TER. Eun. 3, 3, 21

16

(1) omnia adiectiva nomina AR omnia adiectiva B ║ si secundae sunt RB si secundae sint A ║ simus solum

assumunt B solum simus assumunt AR ║ fortissima fortissimum B om. ║ (2) bonus AB bous R ║ maturrimus

AB maturimus R ║ (3) Excipiuntur etiam in bris, ris enim AR Et in bris excipiuntur desinentia, ris enim B ║

acepta rimus R ║ (4) Etiam excipiuntur, quae in limus exeunt, quae in hac dictione fagus continentur, ut

facillimus, agillimus, gracillimus, humillimus, simillimus et sua composita. B ║ * Quae dictione, fagus,

comprehenduntur. A comm.

17

* Nostri formant a dativo singularis addita mus, poetice quidem positivus gradus alterum l per epenthesin

interferentes. Iuven. sat. 6. Rara avis in terris nigroque simillima cygno. A comm.

18

lapide B ║ redas B

19

Invenitur et AR invenitur etiam B

20

Plautus AR Unde Plautus B

21

Tit. De diminutivo A

22

diminutionem AB diminutione R ║ regulus parvus rex AR regulus, id est parvus rex B ║ homullulus AR

homululus B

119

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!