15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

10.11 (1) ‛Rego’ praeteritum ‛rexi’ dic regulam. In go desinentia verba tertiae coniugationis, si

go antecedit r, go in si, aliter in xi conversa faciunt praeteritum, ut ‛mersi’, ‛sparsi’, ‛cinxi’,

‛iunxi’, ‛anxi’. Nec obstat regula horum ‛porrigo porrexi’, ‛pergo perrexi’, ‛surgo surrexi’,

quoniam a ‛rego’ composita sunt, et composita primitivorum declinationem sequuntur. Sic

etiam ‛corrigo’, ‛porrigo’, ‛arrigo’ in exi faciunt. Excipiuntur ‛fregi’, ‛egi’, ‛legi’, ‛tetigi’,

‛cogo’ et ‛dego’ ab ‛ago’ per syncopam, ‛coegi’ et ‛degi’. ‛Intelligo’ tamen, quod antiqui

‛interlego’ proferebant, ‛negligo’ et ‛diligo’ a ‛lego’ composita in xi faciunt, ut ‛intellexi’ vel

‛interlexi’, ‛neglexi’, ‛dilexi’. (2) AEMILIUS tamen MACER ‛neglexerint’ dixit. ‛Pango’ quoque,

quod ‛pago’ dicitur pro ‛paciscor’, ‛panxi’, ‛pepigi’ et ‛pegi’ facit, unde ‛impingo impegi’;

‛tango tetigi’, ‛pungo pupugi’ vel ‛punxi’, ‛expungo expunxi’ dicimus. A ‛repungo’, quando

de ratione vel kalendario loquimur, ‛repunxi’, quando vicem redditam ostendimus, ‛repupugi’

dicimus. 25 II 523, 3–525, 5 – AEMILIUS MACER, cf. 525, 3–5.

10.12 ‛Veho’ praeteritum ‛vexi’ dic regulam. In ho desinentia verba ho in xi conversa faciunt

praeteritum perfectum, ut ‛traho traxi’. 26 II 526, 3–6.

10.13 ‛Alo’ praeteritum ‛alui’ dic regulam. In lo desinentia verba tertiae coniugationis o in ui

divisas; si duplicant l, et a muta incipiant, geminata principali, nec ubique eadem vocali

servata; aliter o in i conversa faciunt praeteritum perfectum, ut ‛colui’, ‛malui’, ‛consului’,

‛pepuli’, ‛fefelli’, ‛tollo tetuli’, pro quo nunc frequentius utimur ‛sustuli’. A ‛tulo’ etiam, quo

veteres utebantur, ‛tetuli’ dicebatur, praeterea ‛psallo psalli’, ‛vello velli’ vel ‛vulsi’, ‛percello’

et ‛excello’, quorum simplex in usu non est, ‛perculi’ et ‛exculi’ vel, ut alii ‛excellui’ ab

‛excelleo’. 27 II 526, 7–20; 527, 8–14.

10.14 ‛Como’ praeteritum ‛compsi’. Quare? Quia in mo desinentia verba tertiae coniugationis

longa vocali antecedente o in psi, aliter in ui divisas conversa faciunt praeteritum perfectum, ut

‛prompsi’, ‛dempsi’, ‛vomui’, ‛gemui’, excipiuntur ‛emo emi’, et ‛premo pressi’. 28 II 528, 5–

11.

10.15 In no desinentia, nisi g vel o vel m antecedat, in vi syllabam, g uel o antecedente in ui

divisas, m vero antecedente no in psi conversa faciunt praeteritum perfectum, ut ‛sino sivi’,

‛sterno stravi’, ‛cerno crevi’, ‛sperno sprevi’, ‛lino livi’, vel differentiae causa ad ‛Livi’

nomen, ‛levi’ et apud vetustissimos ‛lini’. TERENTIUS in Heautontimorumeno: relevi dolia

omnia. Praeterea ‛pono posui’, quod antiquissimi ‛posivi’ etiam protulerunt. ‛Gigno’, quod et

‛geno’ vetustissimi protulerunt, ‛genui’, ‛temno tempsi’, excipitur ‛cano cecini’. 29 II 528, 19–

28; 529, 8–530, 1. – TER. Heaut. 3, 1, 51

10.16 ‛Succino’ praeteritum ‛succinui’ dic regulam. A ‛canendo’ composita in ui divisas

faciunt praeteritum perfectum, ‛concinui’, ‛occinui’, quod etiam ‛occano occanui’ dicitur,

Sallustius in I Historiarum: iussu Metelli cornicines occanuere. 30 II 529, 3–8; SALL. Hist. 1, 69

p. 99 Kr.

25 (1) porrigo AB porgo R ║ perexi B ║ surexi B ║ in xi AB in si R ║ ut intellexi AR intellexi B ║ (2)

neglexerint A negligerint B neglegerint R ║ et pago B ║ panxi AB pansi R ║ pepegi A pepigi BR ║ impingo

impegi AR compungo compegi B ║ repungo AB repugno R

26 traho traxi R traho trahi, vectum, tractum B

27 sin dupplicat B ║ tollo tetuli A tollo totolli BR ║ utimur AR utuntur B ║ sustuli AR subtuli B ║ tullo B ║

praeterea B praeterita R ║ psalo psali R ║ precello B

28 vocali longa B

29 In o desinentia R ║ In no desinentia i o vel g vel a vel m antecedat in ui vel ui sillabam faciunt praeteritum

perfectum… B ║ lino livi vel lini vel differentie causa ad livi nomen levi B ║ dolia omnia A omnia dolia BR ║

etiam posivi B ║ gino R

30 iussi B ║ concines B

174

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!