15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DECLINATIONES 1

13.1 Pronominum alia sunt monoptota, ut ‛istoc’, ‛eccum’, ‛eccam’, ‛ellum’, ‛mecum’,

‛tecum’, ‛secum’, ‛nobiscum’, ‛vobiscum’, ‛suapte’. Alia triptota, ut ‛sui’, ‛sibi’, ‛se’, ‛meum’,

‛tuum’, ‛suum’, ‛nostrum’, ‛vestrum’. Alia tetraptota, ut ‛tuus’, ‛suus’, ‛illud’, ‛istud’. Alia

pentaptota, ut ‛ille’, ‛iste’, ‛ipse’. Nam exaptota non inveniuntur. 2 III 2, 6–10.

13.2 Quot sunt declinationum modi in pronominibus? Quatuor. 3 III 2, 25

I

13.3 Primus est, cuius genitivus in i vel in is desinit et dativus in i.* 4

13.4 Quot pronomina declinantur hoc modo? Tria: ‛ego’, ‛tu’, ‛sui’, quod caret nominativo,

‛mei’ vel ‛mis’, ‛mihi’, ‛tui’ vel ‛tis’, ‛tibi’, ‛sui’, ‛sibi’, ‛sis’ autem non dicitur differentiae

causa. Accusativus: ‛me’, ‛te’, ‛se’. Vocativus: ‛o tu’. Ablativus: ‛a me’, ‛a te’, ‛a se’. Et

pluraliter nominativo: ‛nos’, ‛vos’, genitivo: ‛nostrum’ vel ‛nostri’, ‛vestrum’ vel ‛vestri’,

‛sui’, dativo: ‛nobis’, ‛vobis’, ‛sibi’, accusativo: ‛nos’, ‛vos’, ‛se’, vocativo: ‛o vos’, ablativo:

‛a nobis’, ‛a vobis’, ‛a se’. 5 III 2, 25–5, 16

13.5 Notandum, quod in pronominibus ex primis syllabis personae intelliguntur, ab extremis

casus et genera et numeri in possessivis. III 3, 20–23.

II

13.6 Secundus modus pronominis est, qui genitivum singularem in ius terminat, et declinantur

hoc modo pronomina quinque: ‛iste’, ‛ille’, ‛is’, ‛hic’, ‛ipse’, quod ‛ipsus’ dicitur, quorum

feminina ‛ista’, ‛illa’, ‛ea’, ‛haec’, ‛ipsa’ faciunt, neutra ‛istud’, ‛illud’, ‛id’, ‛hoc’, ‛ipsum’. 6

III 5, 17–7, 4

13.7 Genitivus in ius omnium generum communis est, et producit i, quam poetae etiam

corripiunt. III 6, 8–15.

13.8 Dativus similiter trium generum est, et fit a genitivo abiecta us, huic solum assumit c.

Reliqui vero casus tam in singulari, quam in plurali secundum mobilium nominum regulam

declinantur, ut ‛illius’, ‛illi’, ‛illum’, ‛illam’, ‛illud’, ‛ab illo’, ‛ab illa’, ‛ab illo’. Et in plurali

‛illi’, ‛illae’, ‛illa’, ‛illorum’, ‛illarum’, ‛illorum’, ‛illis’, ‛illos’, ‛illas’, ‛illa’, ‛ab illis’, sic

cetera eiusdem formae tam pronomina, quam nomina. 7 III 6, 8–15.

13.9 (1) Quot nomina secundo modo pronominis declinantur? Octo: ‛unus’, ‛totus’, ‛solus’,

‛alius’, ‛ullus’, ‛uter’ et ‛alter’ et ‛quis’ vel ‛qui’ cum suis compositis, quae etiam secundum

mobilium nominum regulam vetustissimi declinabant praeter ‛quis’. ‛Neuter’ tamen ‛neutra,

neutrum’ cum utroque modo, ut simplex diceretur apud iuniores, secundum mobilia nomina

declinantur tantum. Horum feminina sunt: ‛una’, ‛tota’, ‛sola’, ‛alia’, ‛ulla’, ‛altera’, ‛utra’,

‛quae’. Neutra: ‛unum’, ‛totum’, ‛solum’, ‛aliud’, ‛ullum’, ‛utrum’, ‛alterum’, ‛quod’ vel

1 Tit. Declinationes ex XIII. Prisciani A

2 µονπτωτα A monoptota BR ║ τρίπτωτα A triptota BR ║ τετράπτωτα A tetraptota BR ║ πεντάπτωτα A

pentaptota BR ║ iste, ipse AR ipse, iste B ║ ξάπτωτα A exaptota BR

3 sunt AR om. ║ declinationuum R

4 * Non prorsus curiosa sunt, quae hoc loco annotavit Lancilotus li. 8. ca. 36. A comm.

5 Quoot R ║ si autem B ║ pluraliter AR in plurali numero B

6 declinatur R ║ ipsus R

7 regulam B om.

190

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!