15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DE INTERIECTIONE* 1

15.70 Interiectio est pars orationis indeclinabilis, quae vel adiungitur verbis, vel sibi verba

adiungit, et habet in se ipsius verbi significationem demonstransque illud, etiamsi non addatur,

cum plena significatione motus animi, ut ‛papae’, intelligitur enim ‛miror’. 2 III 90, 6-9.

SIGNIFICATIO 3

15.71 Accidit interiectioni significatio tantum. Significat autem omnem impulsum et

passionem animi. Cf. III 90, 6-15.

15.72 Gaudium, ut ‛eia’, ‛euax’. III 90, 15

15.73 Dolorem, ut Hei mihi, qualis erat, item O dolor atque decus magnum rediture parenti,

item Ah tibi, ne teneras glacies secet aspera plantas, item Heu, fuge, nate dea. III 90, 15-25. –

VERG. Aen. 2, 274 sq.; VERG. Aen. 10, 507; VERG. Ecl. 10, 49; VERG. Aen. 2, 289

15.74 Timorem, ut TERENTIUS: atat, mi homo, formidolosus erat. 4 III 90, 25-26. – TER. Eun. 4,

6, 18

15.75 Exclamationem, ut SALLUSTIUS: pro deum atque hominum fidem. III 90, 14. – SALL.

Cat. 20, 10

15.76 Admirationem, ut TERENTIUS: Papae, haec superat ipsam Thaidem. III 91, 1-2; TER.

Eun. 2, 1, 23

15.77 Inter has ponuntur etiam sonituum illiteratorum imitationes, ut ‛ahaheh’, ‛phi’, ‛heuhoe’,

‛vah’, ‛oh’, quae sunt ridentis. III 91, 3-4.

15.78 Aliae quoque partes orationis ponuntur pro interiectionibus, ut Navibus, infandum,

amissis, ‛infandum’ interiective, propriae tamen voces interiectionum primitivae sunt, ut

‛papae’, ‛euax’, ‛heu’ et similia. 5 III 91, 23-27. – VERG. Aen. 1, 251

15.79 Interiectiones nullos accentus certos habent, praeterea quod voce abscondita, id est non

plane expressa proferuntur, et pro commoti affectus qualitate confundunt accentus. 6 III 91, 20-

22.

1 Tit. De interiectione A ║ * Lancil. videndus est li. 8. ca. 45. et conferendus. Lyna. A comm.

2 demonstransque illud, etiamsi non addatur AR quae illud etiam si non addatur B ║ inteligitur B

3 Tit. Significatio A

4 mi AB mihi R ║ erat AR

5 infundum A infandum BR

6 nullus A ║ confundunt acentus B

207

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!