15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

i, hoc vertitur in supino in e, nisi in do vel in go desinat positio verbi, tunc enim in supino

semper servatur a, ut ‛captum’, ‛raptum’, ‛casum’, ‛infectum’, ‛inceptum’, ‛ereptum’,

‛occasum’, ‛infractum’, ‛impactum’, ‛exactum’. Excipiuntur ‛posco poscitum’, ‛disco

discitum’, quae a praesenti faciunt supinum mutatione o in i correptam, additione tum, sicut et

‛compesco scitum’, ‛deposco scitum’. APULEIUS in Phormione de anima: sic auditum, sic

discitum. ‛Parco’ ‛parsum’ facit a ‛parsi’. 48 Cf. II 497, 498, 511, 512, 519, 525. – APULEIUS,

cf. 511, 18-21.

10.33 ‛Rego’, praeteritum ‛rexi’, supinum ‛rectum’ dic regulam. In go desinentia omnia tertiae

coniugationis verba, nisi in si terminent praeteritum, go in ctum mutata, et si a vel i ante n

habeant in paenultima, abiecta n faciunt supinum, ut ‛iunctum’, ‛punctum’, ‛fractum’,

‛pactum’, ‛strictum’, ‛mictum’, ‛ringo rictum’. Excipiuntur, quae servant n, ‛cinctum’,

‛tinctum’, ‛stinctum’, ‛anctum’, cuius participium etiam ‛anxus’ quidam protulerunt. Item

‛figo fixum’. Et notandum, quod huiusmodi verba omnia integras simplicis supini servant

literas in compositione, quamvis in aliis modis mutentur, ut ‛rectum’, ‛porrectum’ et

‛perrectum’ a ‛porrigo’ et ‛pergo’. Similiter ‛contactum’, ‛coactum’, ‛defractum’, ‛impactum’,

‛abactum’. 49 Cf. II 472, 488, 495, 497, 501, 513, 525

10.34 In gio o in tum mutata faciunt supinum: ‛fugitum’, ‛confugitum’, ‛refugitum’. II 498,

22–23.

10.35 In bi terminantia praeteritum correpta i et assumpto tum faciunt supinum: ‛bibitum’,

‛lambitum’. 50 II 507, 12

10.36 ‛Nubo’, praeteritum ‛nupsi’, supinum ‛nuptum’ dic regulam. Omnia in mi vel in pi vel

in psi terminantia praeteritum tertiae coniugationis verba in ptum faciunt supinum, ut

‛emptum’, ‛ademptum’, ‛coeptum’, ‛ruptum’, ‛scalptum’, ‛comptum’, ‛demptum’,

‛promptum’, ‛scriptum’. 51 II 499, 1–3; 502, 14–15.

10.37 In lo desinentia verba tertiae coniugationis duplicantia l in sum faciunt supinum, ut

‛falsum’, ‛pulsum’, ‛vulsum’, ‛excelsum’, ‛perculsum’. A ‛psallo’ non inveni supinum, nec a

‛tollo’, sed pro eo utimur ‛sublatum’. II 527, 20–21; 528, 1–2.

10.38 In ro desinentia tertiae coniugationis duplicantia r ante o in praesenti ro in sum conversa

faciunt supinum, ut ‛curro cursum’, ‛verro versum’. Quae vero duplicant s ante i, mutant si in

tum, ut ‛gessi gestum’, ‛ussi ustum’. In rio unum invenitur: ‛pario paritum’, et ‛partum partus’,

participio futuri tamen STATIUS in X addidit i: atque hosti veniat paritura marito. 52 II 534, 17–

19; STAT. Theb. 12, 539

10.39 A ‛verto’, sicut a ‛verro’, ‛versum’ dicitur. II 534, 19

10.40 In xo duo inveniuntur: ‛texo’ et ‛nexo’, quorum supina sunt ‛textum’, ‛nexum’. A ‛sto

statum’, a quo composita varie veteres protulerunt: ‛astitum’ vel ‛astatum’, ‛praestitum’ vel

‛praestatum’. BRUTUS in epistolis. Occiso C. Caesare postquam mare transiverat, praestatum

est. Cf. 474, 22-23.

10.41 Communia vel deponentia tertiae coniugationis in bor mutata ea in psum faciunt

supinum, ut ‛lapsum’. In gor vero mutant gor in ctum, ut ‛functum’. In tor mutant eam in sum,

48

erreptum B ║ aditione R ║ deposco deposcitum A depesco depescitum R ║ sicut et compesco scitum, deposco

scitum B om. ║ discitum AB disitum R

49

habeant ante n B ║ abiiecta B ║ strictum R structum B ║ rinctum B ║ Item figo fixum. B om. ║ supremi R

supini AB ║ et pergo R vel pergo B ║ cohactum B

50

bibitum, lambitum AR bibitum, incubitum, accubitum B

51

coemptum A coeptum R ceptum B

52

desinentia AB desinentia verba R ║ pario paritum AR pario, quod facit supinum paritum B

178

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!