15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DE PRAETERITIS VERBORUM 1

9.36 Generales praeteriti formae sunt octo: vi, si, xi, i, quando antecedit consonans, quae in

praesenti ante o vel eo vel io invenitur, in quibus quatuor formis paenultima producitur, ut

‛amavi’, ‛risi’, ‛cessi’, ‛duxi’, ‛iuvi’, ‛vidi’, ‛fugi’. Excipiuntur paenultimam corripientia:

‛bibi’, ‛fidi’, ‛scidi’, quod per aphaeresim factum est a ‛scicidi’, praeterea ui divisae syllabae,

similiter ii, quae paenultimam corripiunt, ut ‛docui’, ‛abii’. Inveniuntur tamen vetustissimi

eandem paenultimam produxisse, in his maxime, quae a praesenti in uo divisas syllabas

desinente proficiscuntur, ut ‛erui’, ‛annui’, ‛argui’. 2 II 463, 6–9; 459, 18–19; 467, 1–5; 465, 5–

9; 504, 22–26.

9.37 Quae in principio geminant consonantes, tempora principalis syllabae servant in

paenultima, ut ‛spopondi’, ‛caedo cecidi’, ‛cecini’. Excipiuntur ‛didici’, ‛pepuli’, ‛pupugi’,

‛tutudi’, ‛tetigi’, ‛pepigi’. 3 II 467, 11–468, 6

9.38 Octava est, quae geminat consonantes in fine paenultima correpta, ut ‛reddidi’, ‛credidi’.

Forma in ui divisas syllabas paenultimae ac antepaenultimae praesentis tempora servat in

praeterito excepto uno ‛pono posui’, quod in praesenti producit, in praeterito corripit, quod

antiquissimi ‛posivi’ dicebant. II 468, 7–9; 464, 22–26; 465, 20–22.

9.39 Quae geminantur in praeterito, composita non geminantur praeter ‛do’, ‛sto’, ‛disco’,

‛posco’ et ‛pungo’ cum reliquis. A ‛curro’ vero utroque modo inveniuntur. OVIDIUS tamen

‛abstit’ dixit pro ‛abstitit’ XI Metamorphoseon: Alcinoe lacrimas et quae pars admovet, abstit.

Cum ‛de’ apud vetustissimos duplicatur: ‛tondeo’, ‛detotondi’. 4 II 472, 4–7; 482, 3; OVID.

Met. 11, 473

PRIMA CONIUGATIO 5

9.40 (1) ‛Amo’ praeteritum ‛amavi’ per quam regulam? Primae coniugationis verba a secunda

persona praesentis indicativi abiecta s et addita vi faciunt praeteritum perfectum praeter

sexdecim, quorum duodecim abiecta as et additis ui divisis syllabis formantur: ‛domui’,

‛crepui’, ‛fricui’, ‛micui’, ‛secui’, ‛sonui’, ‛tonui’, ‛vetui’, ‛plicui’, ‛cubui’, ‛nexui’, ‛necui’.

‛Mico’ tamen cum di compositum ‛dimicavi’ facit, ‛plico’ cum nomine compositum in avi

facit, ut ‛duplicavi’, ‛multiplicavi’, cum praepositione plerumque in vi, raro in avi. (2)

PACUVIUS: Quo te applicavisti. CICERO Rhetoricorum libro II: Quod in itinere tam familiariter

se applicaverit. VARRO: Ad Siculos se applicavit. A ‛cubo’ composita tam primae, quam

tertiae coniugationis inveniuntur, et in ui divisas syllabas semper terminant praeteritum, et

quae tertiae coniugationis sunt, intercipiunt m, ut ‛incumbo incumbis bui’. 6 II 468, 9–469, 12;

PACUVIUS, cf. II 469, 7; CIC. De inv. 2, 13, 43; VARRO, cf II 469, 9–10.

9.41 ‛Nexo as’ frequentativum est a ‛necto is’, quod ‛nexui’ vel ‛nexi nexum’ facit, et ideo

rationabilius est primae, quamvis et ‛nexo is’ inveniatur. II 469, 12–470, 23

1 Tit. De praeteritis verborum ex IX. Prisciani, generatim A

2 vi, si, xi et i B vi, si, xi, i R ║ risi AR rasi B

3 cado B ║ didici pepuli pupugi tutudi tetigi pepigi AR didici, pepugi, pupugi, tutudi, tetegi, pepigi B

4 cum reliquis AR cum re. R ║ Alcinoe A Alcione BR ║ dupplicabatur B ║ ut B om.

5 Tit. De praeteritis speciatim primae coniugationis A

6 (1) a secunda persona R a secunda B ║ cubui B om. ║ (2) applicavisti AR applicuisti B

170

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!