15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

consonante antecedente, mutant ros in er apud Latinos, ut Μελέαγρος ‛Meleager Meleagri’,

Αλεξανδρος ‛Alexander Alexandri’, Μένανδρος ‛Menander Menandri’. (2) Excipiuntur

‛gongrus’, quamvis ‛gonger’ dixit PLAUTUS, ‛Codrus’, ‛hydrus’, ‛Petrus’, ‛scombrus’, ‛Ebrus’,

‛amphimacrus’, ‛Locrus’, quae o in u mutant, non ros in er, quamvis antiqui etiam in aliis

eiusdem terminationis sic protulere nominativos. VIRGILIUS tam ‛Teucrus’ et ‛Euandrus’

protulit, quam ‛Teucer’ et ‛Euander’. 19 II 224, 8–225, 4. – PLAT. Pers. 1, 3, 30 (v. 110); VERG.

Aen. 3, 108; VERG. Aen. 8, 185; VERG. 8, 558; VERG. Aen. 10, 515

6.26 (1) ‛Ater huius atri’ dic regulam. Omnia Latina nomina in er, quae in a faciunt feminina,

mutant er in ri, ut ‛niger nigri’, facit enim ‛nigra’. Excipiuntur, quae s vel sp vel n ante er

habent, et a ferendo vel gerendo composita, quae accepta i faciunt genitivum una syllaba

vincentem suum nominativum, ut ‛miser miseri’, ‛prosper prosperi’. CICERO tamen

‛prosperus’ dixit in VI de Re publica: Hominum generi prosperus et salutaris, ‛asper asperi’,

nam ‛aspri’ per syncopam dicitur, ‛lucifer luciferi’, ‛corniger cornigeri’, ‛tener teneri’. (2)

‛Liber’ quoque pro ingenuo excipitur ‛liberi’ faciens, ‛dexter’ similiter ‛dextri’ et ‛dexteri’,

etiam ‛adulter adulteri’. Et nota, quod tot syllabarum est genitivus masculini, quot nominativus

feminini. Excipiuntur ‛alter’ et ‛uter’, et ex his composita, quae pronominum declinationem

sequuntur, ‛alterius’ enim et ‛utrius’ faciunt genitivum. 20 II 225, 5–21. – CIC. De re publ. 6,

17, 17 (Somn. Scip. 4, 2)

6.27 In er propria eiusdem terminationis, si sint appellativis similia, supradictorum sequuntur

regulam, ut ‛Asper’ proprium et appellativum ‛asperi’, ‛Liber’ proprium et appellativum

‛liberi’. Item ‛Caper’ nomen proprium er appellativum ‛capri’. II 228, 13–16.

6.28 (1) ‛Mulier’ genitivo ‛huius mulieris’ dic regulam. In er desinentia praeter supra dicta

omnia cuiuscumque sint generis, in is correptam exeunt in genitivo, et nisi c vel t vel st

antecedat, una syllaba superat nominativum, ut ‛alacris’, ‛volucris’, ‛patris’, ‛matris’,

‛campestris’, ‛uberis’, ‛celeris’, excipiuntur ‛carceris’, ‛ciceris’, ‛later lateris’, ‛Iupiter Iovis’ a

nominativo ‛Iovis’ veteri, quamvis ‛Iupitris’ dicta sit. (2) ‛Iter itineris’ apud vetustissimos ‛iter

iteris’ et ‛itiner itineris’ dicebatur, ‛culter cultri’, ‛cancer cancri’ et ‛canceris’ pro morbo,

‛socer soceri’, cuius femininum est ‛socrus’, quamvis ‛hic’ et ‛haec socrus’ protulisse

inveniantur antiquiores, ‛gener generi’, ‛acer’ arbor ‛aceris’, ‛Hiber’ populus, qui habitat ultra

Armeniam, ‛Hiberis’, pro fluvio Hispaniae ‛Hiberi’ facit, qui tamen etiam ‛Hiberus Hiberi’

dicitur. (3) Item ‛imber imbris’ et illius composita, ‛September Septembris’, ‛October

Octobris’, ‛November Novembris’, ‛December Decembris’, in quibus tamen vetustissimi

nominativum genitivo similem proferebant. CATO de sacrificiis: mense Octobri fecimus,

Novembris reliquus erat. ‛Mulciber’ si est a ‛mulcendo’ et ‛imbri’ compositum, ut plerisque

videtur, melius terminatione simplicis terminat, dicitur tamen etiam ‛Mulciberis’. (4) Praeterea

excipiuntur haec, quae sunt ancipitis genitivi, ‛accipiter accipiteris’ vel ‛accipitris’, ‛Opiter

Opiteris’ vel ‛Opitris’. Similiter ‛Maspiteris’ vel ‛Maspitris’, ‛Diespiter Diespiteris’ vel

‛Diespitris’. (5) Item excipitur ‛puer pueri’, ‛liber libri’, ‛fiber fibri’, ‛aper apri’, ‛coluber

colubri’, quoniam ‛puera’, ‛libra’, ‛fibra’, ‛apra’ et ‛colubra’ inveniuntur feminina, et sic sunt

secundae rationabiliter. 21 (1) II 228, 17–20; 229, 9–11; 229, 18–20; 230, 9–15; 230, 20–22. (2)

19 in ρος A in ros B in pos R ║ ρος in A ros in B pos in R ║ Μελέαγρος A spat. vac. rel. B spat. vac. rel. pos R ║

Αλεξανδρος A spat. vac. rel. BR ║ Μένανδρος A spat. vac. rel. B spat. vac. rel. pos R ║ (2) o in ου A o in u BR ║

ρος A ros B pos R

20 (1) Cicero tamen tamen prosperus in sexto de Re publica protulit B ║ in marg. manu altera hominum generi

ins. B ║ (2) pro ingenio B ║ faciens AB facies R

21 (1) cuiuscumque sint A cuiuscumque sunt BR ║ antecedat AR antecedant B ║ superat AR superant B ║ (2) et

itiner itineris dicebatur AR et iter itineris dicebatur B ║ inveniantur antiquiores AR inveniatur antiquiores B ║

141

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!