15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DE CASU 1

6.1 Casus est motus casualium dictionum, qui in fine fit.

6.2 Quot sunt casus? Sex. Nominativus, genitivus, dativus, accusativus, vocativus, ablativus. 2

6.3 Quot sunt literae terminales nominum, quibus Latinus utitur sermo? Quatuordecim.

Vocales quinque: a, e, i, o, u; semivocales sex: l, m, n, r, s, x; mutae tres: c, d, t. II 183, 20–14,

1; 190, 12–14; 195, 11–17.

6.4 (1) ‛Musa’ cuius casus? Nominativi, eius genitivus ‛musae’. Quare sic? Quia in a

desinentia nomina masculina vel feminina vel communia addita e in ae diphthongum faciunt

genitivum. Similiter in as Graeca dum in ου apud eos faciunt genitivum, quae nostri absque s

plerumque a corripientes proferunt, ut ‛Marsias’ vel ‛Marsia’ ‛huius Marsiae’, ‛doctrinae’,

‛agricolae’, ‛advenae’, quod etiam cum neutro figurate invenitur, ut ‛advena’, ‛mancipium’;

similiter ‛Troiugenae’, ‛alienigenae’, haec tamen, quae a genere componuntur, et in nus na

num usus profert. (2) CICERO in Prognosticis: caprigeni pecoris custos de gurgite vasto.

Nullum enim primae vel quintae declinationis neutrum inveniri potest. (3) Excipiuntur ‛unus’,

‛ullus’, ‛nullus’, ‛solus’, ‛totus’, ‛alius’, ‛uter’, ‛alter’ et illorum composita, quae plerumque in

ius trium generum communiter paenultima* producta praeter ‛alterius’ efferunt genitivum, et

dativum in i secundum quorundam pronominum declinationem. (4) Plerumque diximus,

quoniam etiam in i masculina et neutra inveniuntur. Feminina in ae diphthongum, non solum

‛una unius uni’, sed ‛huius’ et ‛huic unae’, similiter ‛ullae’, ‛nullae’, ‛solae’, ‛totae’, ‛alterae’,

‛aliae’, CICERO ad Herennium: at non tota res ** totae rei necesse est similis sit. ‛Neuter’

tamen ‛neutra neutrum’ e converso frequentius in i masculino et neutro, et in ae in feminino. 3

II 195, 19–23; 202, 11–13; 196, 1–10; 196, 18–197, 17. – CIC. cf. II 196, 10; Rhet. ad

Herennium 4, 48, 61

6.5 Notandum, quod antiquissimi etiam in as more Graeco feminina in genitivo terminabant,

unde adhuc ‛paterfamilias’ solemus dicere pro ‛familiae’. II 198, 6–8.

6.6 ‛Poema’ genitivo ‛huius poematis’ dic regulam. In a desinentia Graeca, si sunt neutra,

addita tis faciunt genitivum, ut ‛emblematis’, ‛schematis’, ‛toreumatis’, quamvis apud

vetustissimos secundum primam et quidem feminino genere prolata sunt, et a nonnullis more

secundae, ut ‛hoc emblematum’ et ‛peripetasmatum’, unde frequens usus dativos et ablativos

plurales terminat in is, ut ‛toreumatis’, ‛emblematis’. 4 II 199, 14–18; 201, 1–5.

6.7 ‛Monile’ genitivo ‛monilis’ dic regulam. Quae in e correptam desinunt, e in is conversa

faciunt genitivum. II 203, 3–5

6.8 In e productam Graeca sunt, et declinantur Graece, ut ‛Libye Libyes’, ‛Helene Helenes’,

vel mutata e in a et accepta e faciunt genitivum in ae diphthongum, ut ‛Helena Helenae’.

Excipitur ‛hoc cepe’ indeclinabile et pluraliter ‛cepe’, apud veteres tamen et ‛cepa’ et

‛cepicius’ et ‛cepicium’ CAPRO teste dicebatur. 5 II 203, 13–204, 10. – CAPER, cf. II 204, 6

1 Tit. De casu e sexto Prisciani. A

2 vocativus, ablativus AR vocativus et ablativus B

3 (1) a corripientes AR corripientes a B ║ alienigenae B om. ║ et in nus na num A et in us na num R etiam in nus

na num B ║ Pronosticis B ║ (2) Nullum enim AR Nullum enim nomen B ║ (3) nullus BR om. ║ et illorum

composita AR et sua composita B ║ (4) etiam in i masculina AR et in i masculina B ║ (4) et in ae in feminino

AR et in ae feminino B ║ * Alius productum est, reliqua indifferentia. ** In dativo apud Cice. hodie toti legitur,

a sciolo, ut videre est, mutatum. Locus est li. 4. de similibus. A comm.

4 terminat A terminant B terminatur R

5 et accepta e AR et accepta B ║ Excipitur AR Excipiuntur B

138

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!