15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

8.47 Frequentativa sunt, quae frequentiam actus primitivi significant. Unde formantur

frequentativa? Si praeteritum primitivi desinit in gi, formantur a secunda persona praesentis

indicativi modi abiecta s et addita to, ut ‛agito’, ‛cogito’, ‛legito’, quod et ‛lectito’ dicitur; si

non desinit in gi, formantur ab ultimo supino u mutata in o, a quoque in i brevem, si sint a

prima coniugatione, ut ‛merso’, ‛curso’, ‛dicto’, ‛nexo’, ‛imperito’, ‛volito’; ‛fundo’ tamen

‛fundito’ et ‛quaero’ ‛quaerito’, non ‛quaesito’ differentiae causa, quia ‛quaeso quaesito’ facit.

‛Scitor’ et ‛sciscitor’ deponentia ab activo facta sunt. (2) ‛Nosco’ quoque ‛noscito’ facit.

LIVIUS: Raroque usquam noscitare. Dicitur et ‛noto notas’, quod cum a ‛noto’ factum sit,

corripit tamen paenultimam, ut etiam ab eo composita: ‛cognitus’, ‛agnitus’. ‛Aegreo’ quamvis

careat supino, tamen ‛aegroto’ facit, ut ‛sequor sector’ per syncopam facit. Raro tamen

derivationes huiusmodi specierum fiunt a verbis in ‛or’ desinentibus. 39 II 429, 19–431, 9; LIV.

3, 38, 9

8.48 Omnia frequentativa sunt primae coniugationis, et servant significationem primitivorum,

‛tracto’ tamen, ‛cogito’ et ‛dicto’, et si in alia transisse videantur, non tamen penitus

absistunt. 40 II 431, 2–5.

8.49 Desiderativa sunt, quae significant infinitum cum ‛cupio’, ut ‛viso’, ‛facesso’, ‛arcesso’.

Omnia desiderativa tertiae sunt coniugationis. 41 II 431, 10–18

8.50 Diminutiva sunt, quae in lo desinunt, et diminutionem significant, ut ‛sorbeo sorbillo’,

‛garrio garrulo’, ‛calvo cavillo’ pro ‛calvillo’. II 431, 19–21

8.51 Sunt aliae quoque terminationes a nominibus, ut a patre ‛patro’, ‛patrisso’, a Graeco

‛graecisso’ et ‛graecor’, a poeta ‛poetor’, a verbis, ut ab albo ‛albico albicas’, ‛fodio fodico’,

‛vello vellico’, ‛nutrio nutrico’ et ‛nutricor’. CICERO in II De natura deorum: omniaque sunt

membra, et partes suas nutricantur et continent.* 42 II 431, 23–432. 5; CIC. De natura deorum

2, 34, 86

8.52 Ab adverbiis et praepositionibus verba derivantur, ut a ‛perendie perendino’. ‛Cras’, ex

quo ‛crastinus’ pro ‛crastino’. ‛Intra intro as’, ‛supra’ vel ‛super supero as’. 43 II 434, 16–19.

FIGURAE 44

8.53 Figurae verborum sunt tres: simplex, ut ‛cupio’, composita, ut ‛concupio’, decomposita,

id est, a compositis derivata, ut ‛concupisco’. 45 II 434, 21–24

8.54 Haec verba in compositione mutant coniugationem, ut ‛do das’, ‛reddo reddis’, ‛prodo

prodis’, ‛pello pellis’, ‛compello las’, etiam ‛pello las’ dictum est, sed nunc non est in usu. II

434, 26–435, 4.

8.55 Haec in compositione mutant genus, ut a ‛sentio’ neutro ‛assentior’, ‛dissentior’, dicitur

tamen et ‛assentio’ et ‛dissentio’ in eadem significatione. 46 II 435, 8–13; 399, 12–13.

39

(1) indicativi modi B om. ║ abiecta s R ablata s B ║ Scitor et sciscitor deponentia ab activo facta sunt. B om. ║

(2) Raroque usquam A Utroque usquam BR ║ noto as B ║ a noto A a noto nomine B a notu R

40

suorum primitivorum B

41

visso B

42

patro B om. ║ nutricatur et continet B ║ * Imitativa vocant. Graecis in ζω desinunt. Latini or terminatione

magis delectant. Eras. in Cop. Valla de verborum formis disputat li. 1. ca. 24. et seq. A comm.

43

perendino A perendio BR ║ et percrastino R percrastino B ║ supero superas R

44 Tit. Figura A

45 derivativa B

46 dissentior B om.

163

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!