15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

GEORGIUS TRAPEZUNTIUS COLAE MONTANO SUO S. D. P. 1

Peregi, quod tam multis precibus a me postularas, fili mi optime, ut de quatuor partibus

orationis indeclinabilibus compendium ex Prisciano conficerem, quod etsi laboriosum mihi

arduumque nimis ob senectutem meam videbatur, iam enim, ut nosti, neque litteras

formare vacillanti manu, neque volumina evolvere sine ingenti labore valeo, tamen non

existimavi posse me effugere nomen impietatis, si tibi omnium, quos aut vidi umquam, aut

audivi, aut legi, maxime pio quidquam denegarem, praesertim tam honesta petenti. 2

Profueris enim hac compendii exactione non solum iuventuti Mediolanensi, de

cuius virtutibus et disciplina solicitus hoc mihi onus imposuisti, sed ceteris quoque Latinae

linguae studiosis, neque tantum in hoc compendio, verum in aliis etiam operibus, quae

olim a me suscepta, deinde taedio senectutis et ingratorum odio intermissa, nunc toto

animo meo tua pietate recreato ad communem utilitatem perficientur.

Me vero destituti operis infamia liberaris, quod ego cur imperfectum deserverim,

nihil aliud video, nisi Deo ita volente, ut cum quatuor partes ad Andream filium meum

scripsissem, reliquae superessent quatuor, quas ad te scriberem, quem nec minus amo,

quam ipsum Andream, nec minus filium existimo. Illius enim corpus mortale et

corruptibile ex meo corpore genui, tuum vero animum ex meo animo, quod multo plus est,

impressi ac formavi, ut quod de Iove atque Minerva poetae fabulantur, tu de meo capite

quodam modo natus et videri possis et credi cupias. Vale. Data Romae IIII Kal.

Novembres MCCCCLXXI. 3

1 Tit. Georgius Trapezuntius Colae Montano suo s. d. p. A Georgius Trapezunicius Cole Montano suo

salutem dicit plur. B Georgius Trapezuncius Colae Montano suo s. d. p. R ║

2 quitquam B

3 partes orationis B ║ Kal. B Kl. R ║ Novembris AB Novembres R ║ Finis B

212

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!