15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

15.42 Figurae adverbiorum sunt tres: simplex, ut ‛diu’, ‛huc’, composita, ut ‛interdiu’,

‛adhuc’. III 80, 22-23.

15.43 Decomposita, quae a compositis derivantur, ut ab ‛indocto’ ‛indocte’, ab ‛imprudente’

‛imprudenter’. III 80, 23-27.

SIGNIFICATIO 29

15.44 Significatio adverbiorum diversas habet species. Sunt enim temporalia, praeteritum

solum significantia, ut ‛pridem’, ‛nuper’, ‛antea’, ‛nudiustertius’. 30 III 80, 30-81, 2

15.45 Praesens et non multo ante praeteritum imperfectum, ut ‛modo’. TERENTIUS: Quando?

Hodie. Quamdudum? Modo. Quod etiam pro ‛dumtaxat’ invenitur, ut Si modo, quod memoras,

factum fortuna sequatur. Est infinitum, sicuti ‛nunc’, ut modo ait, modo negat. Futurum, ut

‛cras’, ‛postridie’, ‛perendie’. 31 III 81, 2-20. – TER. Eun. 4, 4, 29 sq.; VERG. Aen. 4, 109; TER.

Eun. 4, 4, 46

15.46 Communia diversorum temporum, ut ‛olim’, ‛dudum’, ‛quondam’, ‛quando’, et ab eo

composita, quod invenitur etiam pro ‛aliquando’, ut Aspera quis natura loci dimittere quando

// Suasit equos, et pro causali coniunctione, ut quando haec te cura remordet. III 81, 20-83, 8.

– VERG. Aen. 10, 366 sq.; VERG. Aen. 1, 261

15.47 Item significatio saepe est una in diversis vocibus, ut ‛propere’, ‛celeriter’, ‛actutum’, et

e contrario diversa in una voce, ut ‛ubi’, ‛quo’, ‛qua’, ‛quando’, et cetera in una voce

interrogativa, relativa, infinita, quae tamen differunt, accentu gravantur enim, cum relativa

sunt, aliter acuuntur, et si quidem fuerint supra syllabam in paenultima. 32 Cf. III 88, 23-27; 89,

10-13.

15.48 Localia discretas significationes habent, ut ‛huc’, ‛istuc’, ‛illuc’, ‛quo’ ad locum, ‛hic’,

‛istic’, ‛illic’, ‛ubi’ in loco, ‛hinc’, ‛istinc’, ‛illinc’, ‛inde’ de loco, ‛hac’, ‛istac’, ‛illac’, ‛qua’,

‛ea’ per locum. Communes, ut ‛peregre eo, sum, venio, transeo’. Quaedam significant

inclinationem ad locum, ut ‛horsum’, ‛istorsum’, ‛illorsum’, ‛deorsum’, ‛sursum’,

‛dextrorsum’, ‛sinistrorsum’. 33 III 83, 9-23; 84, 11-13.

15.49 Localia pro temporalibus accipiuntur, et non e converso, ut ‛hic’ pro ‛tunc’, ‛ubi’ pro

‛postquam’. 34 III 85, 13-21.

15.50 ‛Ne’ dehortativum est, ut Tu ne cede malis, accipitur pro ‛neque’, ut ne dici quidem opus

est, pro ‛ut non’, ut ne dicam dolo, pro ‛valde’: Ne illa illum haud novit.* 35 III 84, 16-22. –

VERG. Aen. 6, 95; CIC. In Catil. or. 3, 10, 24; TER. Adelph. 3, 3, 21; TER. Andr. 4, 4, 33

15.51 Abnegativa sunt: ‛non’, ‛haud’, ‛nunquam’, ‛minime’. III 84, 23-85, 5

15.52 Confirmativa: ‛profecto’, ‛scilicet’, ‛quippe’, ‛videlicet’, ‛nempe’, duae quoque partes in

hac significatione reperiuntur, ut ‛quidni’, id est ‛curnon’. 36 III 85, 6-21.

15.53 Iurativa: ‛edepol’, ‛castor’, ‛hercule’, ‛mediusfidius’, ‛sic’, quando gravi accentu

profertur, ut Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos. III 85, 22-30. – VERG. Ecl. 9, 30

29 Tit. Significatio A

30 species AB spec es R

31 negat BR nigat A

32 Item significatio saepe … supra syllabam in paenultima. R om.

33 istuc R om. ║ istic R om. ║ istinc R om. ║ istac R om. ║ istorsum R estorsum B ║ dextorsum B

34 e converso AR converso B ║ posquam R

35 tu BR om. ║ Nae illa A Ne illa BR ║ * Tum enim per diphthongum scribitur, praeter caeteros vide Lynacrum.

A comm.

36 vedelicet B

205

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!