05.04.2013 Views

CATULLUS 68 - Scuola Normale Superiore

CATULLUS 68 - Scuola Normale Superiore

CATULLUS 68 - Scuola Normale Superiore

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

nil mihi tam ualde placeat, Rhamnusia uirgo,

quod temere inuitis suscipiatur eris!

quam ieiuna pium desideret ara cruorem

docta est amisso Laodamia uiro, 80

coniugis ante coacta noui dimittere collum,

quam ueniens una atque altera rursus hiems

noctibus in longis auidum saturasset amorem,

posset ut abrupto uiuere coniugio,

quod scibant Parcae non longo tempore abesse, 85

si miles muros isset ad Iliacos.

nam tum Helenae raptu primores Argiuorum

coeperat ad sese Troia ciere uiros,

Troia (nefas!) commune sepulcrum Asiae Europaeque,

Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis, 90

quae nunc et nostro letum miserabile fratri

attulit. ei misero frater adempte mihi,

ei misero fratri iucundum lumen ademptum,

tecum una tota est nostra sepulta domus;

omnia tecum una perierunt gaudia nostra, 95

quae tuus in uita dulcis alebat amor.

quem nunc tam longe non inter nota sepulchra

nec prope cognatas compositum cineres,

sed Troia obscena, Troia infelice sepultum

detinet extremo terra aliena solo. 100

ad quam tum properans fertur undique pubes

Graia penetralis deseruisse focos,

77-78 del. Trappes-Lomax 77 rāmusia O: ranusia X 78 heris O 79 desideret iam β, nisi fallor, et certe 104 116

69: deficeret A 80 laudomia A uirgo A: corr. R 2 G 3 81 noui Trinc.: nouit OG: uenit nouit R: uenit exp. R 1 : al. uo-

R 2 : nouum β 2 31 dimictere R 82 hyems X: hyemps O: hiemps L. Mueller, fort. recte 84 abinnupto O: ab rupto G

85-86 del. Trappes-Lomax 85 quod scibant Parcae haut longum fore, Protesilaus Froehlich scibat Lachmann:

scirant L. Mueller longo tempore: possis etiam longum tempus abesse 46 ηθ: abisse A: uixe Ribbeck: obisse

Baehrens 86 si miles O: similles G: similes RG 2? 87 cum O 91 quae nunc et Marcilius: que uetet id A: quae

(uae!) etiam id β 1corr. (id om. Sillig): quaeue etiam id Calphurnius: quae nempe et Ald.: quae, ue, ter Scaliger: quaene

etiam id Lipsius: quae uae uae et Dousa: uae mihi, quae est uel quaene etiam N. Heinsius: quae nuper Passerat:

quaemet et id Vossius: quin etiam id Huschke: queis ueluti Froehlich: quaeque itidem Hertzberg: quare etiam Haupt:

quae uitai Ribbeck: quin eadem et C. Paucker: haec etiam H.A. Koch: quae uel sic Bergk: quae uel et id Rossbach: quae

ueterum id scripsit et fort. alibi quae nuper id coniecit Heyse: qualiter id Ellis: quae uelut his Palmer: qua ualet, id

Macnaghten nostro A: nostrae Ribbeck frater A: al. fratri R 2 92 hei X frateter X: corr. G 1 R 2 93-96 del.

Froehlich 93 hei A iocundumque limine O ademptum α: adeptum A 94 sepulcra OR: sepulta G 96 inuita O

97 quem 52 1 : que A sepulcrea G: corr. ipse 98 cognatos A: fort. cognatas scribendum cineris A 101 tuum G

fertur A: feruentior Vossius simul add. ed. 1472: unde Lipsius: cuncta Froehlich: lecta Eldick pupes O 102 greca

A: Graia L. Mueller: Graiia Trappes-Lomax foccos O

88

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!