17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

181 1556 IHN. • 182

non est. Quid vero ad eos extrahendos profeeturae

sint meae exhortationes non video, nisi forte

eorum ventribus anres dederis. Quid enim eos retinet

praeter inediae metum et saginam cui sunt

assuefacti. Rebus ergo dnbiis suaviter in suo otio

se pasoentes se quoque dubios esse fingent. Ubi

semen quod nunc iacitur maturuerit forte ad

messem exibunt. Quod tarnen eorum segnitiem

castigas, Studium tuum probo, et libenter tibi socius

in hoc officio adiutorque forem, si mihi suppeteret

certa agendi ratio. Ergo supersedere melius est.

Nam *) et hoc non frustra metuo ne hominis

incogniti et procul dissiti admonitiones despiciant.

Petms 6 ) tandem adductus est ut ad te concederet,

cuius operam 7 ) tibi magno adiumento et levationi

fore spero. Gerte apud nos honeste atque ut nomine

pio dignum erat se gessit, ut testimonio, quod

gratiam ei apud bonos omnes conciliet, ornare non

dubitem. Adde quod nunc ad iter suscipiendum

valde fuit Toluntarius, quod ego in parte laudis

pono. Mihi enim persuadeo ipsum eo animo proficisci

ut polonicae ecolesiae et tibi privatim suam

operam fidelitér impendat. Vestri progressus ut

nos exhilarent tibi curae erit quoties scribendi dabitur

ocoasio. 8 )

247L

OALVINUS FARELLO.

Bespondet ad illam quae de Matisemiensibus et

HoWracho egerat. Hüne Franeofordiam miüendum

censet.

(Ex antographo Cod. Genev. 107», fol. 136, coll. o. Ood. 108,

fol. 67. Epp. Bern. VI. p. 575, Simler. Vol. 87.)

Eximio Christi servo, G-uillelmo Farello, ecclesiae

Neocomensis fido pastori, fratri et symmystae carissimo.

S. Quia non fuit heri scribendi otium, nuncio

qui ad petendas literas venerat mandavi, ut tibi

5) Abhine Calvinus manu propria.

6) Statorius TonviUanus.

7) Dictaverat primum : cuius operam non minori voluptati

quam - nsni fore spero. Adde quod satis voluntarium se

praebnit. De altero quem Tiguri reliquisti utinam eadem spes

esset. Sed (hie substitit).

8) Tatet hanc epistölam responsum esse Galvini ad N.

2431. Qua de causa earn hoe loco inserendam esse putavimus.

diceret, quam nuper fratri Fedemontano *) dederas

in itinère periisse. Dolui, ut par erat, non solum

quia mihi gratum est aliquid abs te aeeipere, sed

quia verebar, si in manus improbi cuiusdam inciderint,

ne quid inde turbarum oriatur. Itaque statim

exclamavi: Utinam sint perditae! Respondit

ille, fieri aliter non posse in tanto venti impetu.

Est enim quaedam in gente. ilia securitas, quae

ad barbariem accedit. Caeterum nisi tibi nimis

laboriosum erit, in eandem formam repeti eadem

mihi cupio, quoad memoria consequi poteris. • Sin

minus, ut summam breviter perstringas rogo.

MatisconenseB qui polliciti fuerant propediem

se hic fore, ab eo tempore domi quiescunt. Pudenda

sane ignavia, quod senatum nostrum tamdiu suspensum

tenent. 2 ) Si redierint, mihi fratris nostri

Anthonii negotium curae erit. Textor cum. illis pro*fectus

est, quern illic longiorem moram tracturum

suspicor, nisi ab illis comitibus fuerit retractus.

Simul ac fuerit aliquid allatum, tentabo quod operae

pretium videbitur. Dabit veniam Anfhonius

ipse, quod suis literie non respondeam, eumque

meo nomine et reliquos fratres saluta diligenter.

Plane iam a morbo convalui, nisi quod valetudo

mea pro more perpetui morbi instar est.

De Hdlbracho vestrum consilium miror. Quum

implacabilis sit adversae partis insania, in patronis

ignavia mera et timiditas, quorsum iuvat ultra tendere?

An non praestaret pium fratrem alibi cum

fructu suam operam impendere ecclesiae Christi

quam perpetuo dubium pendere? Et absentia forte

odium mitigabit. Certe post longam causae protractionem

honesto praetextu discedet absque fugae

nota. Iam quod tamdiu Francofordiensem ecclesiam

deserimus, non procul ab inhumana frustratione

abest. Nihil ergo melius quam ut se illuc prima

occasione conférât. Instant nundinae Argentinenses.

8 ) Nuncius ille, qui absque Uteris ad te iam

venit, aut brevi venturus est, fac ut mihi référât

quid statueritis. Vicissim dabo operam, ut mea

commendatio in tempore veniat.

Vale, uptime et integerrime frater. Saluta

amicos et symmystas. Dominus vos omnes tueri

et regere pergat omnique benedictione prosequi.

Salutant te plurimum symmystae mei, deinde Budaei,

Norniaridius, Triecvas: D. Marchionem, qui primus

erat nominandus omiseram, nam fratri meo

suus adhuc locus restabat. Yale iterum. Geneyae

4. Iunii 1556.

Ioannes Calvinus tuus.

2471.1) Waldensium puta legato (N. 2427).

2) In commentants senatus ad hanc rem nihil.

3) post festum S. loannis Baptislae celebrandae.

12*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!