17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

511 EPISTOLAE. 2646—2649 512

S. Haud satis scio an nobis prorsus exciderit, 1 )

an vero saltern attigerimus id, de quo noster Hotomanus

ad te scripsit, cuius ad te literas remitto.

Res autem ita se habet. Quum essemus colloquuti

cum Dillero, Palatini concionatore, 2 ) nee illi displicere

viderentur, quae ex nobis audierat: cuperem

etiam, inquit, principi atque etiam aliis multis ista

esse nota, quae ad sinistras quorundam opiniones

evellendas valde iudiearem profutura. Respondimus :

copiosissime haec esse iam pridem, a te praesertim,

perscripta in ea ipsa Institutione quam ipse etiam

dicebat sibi esse familiarissimam. Turn ille : fateor,

inquit, sed multi vel non possunt vel nolunt intelligere:

quod sibrevi scripto ista essent comprehensa,

non dubitarem ilia offerre, commodam occasionem

nactus, et si quid requireretur vobis etiam significare.

Nos id vero libenter facturos respondimus et

postridie id scriptum obtulimus, cuius exemplar

inter meas Chartas requisivi, simulatque Hotomani

literas legi et tandem inventum ad te mitto. Postea

apud Ducem Wirtembergensem, simili prorsus occasione

oblata, hoc ipsum reliquimus, 3 ) quod illi quor

que intelleximus non displicuisse. Sed de hoc hactenus.

Miror nos Tiguro nihil accipere, 4 ) et misère

metuo, ne nostri tantam occasionem non inviti praetermittant.

Itaque etiam cessantibus reliquis, omnino,

nisi aliud tibi yidetur, censuerim, ut ad Ducem

scriberes, tum etiam' ad Bretttiwm et Iacobum

Andream, ut saltern intelligant te huic pacificationi

non defuturum. Nam quum prae caeteris in hanc

arenam Dominus te produxerit, puto id proprie

quodammodo non modo tui esse muneris, sed etiam

a te nominatim illos quoque exspectare qui autoritatem

suam in hoc negotio interponunt, nee dubitd

quin tuae literae magnum sint apud principes momentum

habiturae'. Ego quidem ita iudico: tu vero

statue quod commodissimum esse censueris. Si

liber essem, cuperem esse literarum tuarum tabellarius

et sperarem me tibi non iniucundum responsum

allaturum. Exspecto alterius nuper praesidentis

historiam. 8 ) Rogo etiam ut Helvetiorum confessionein

6 ) quam apud te reliqui ad me remittas, ut

expendam. Lausannae XDX Iunii.

Th. Beza, filius tibi in Domino

addictissimus.

2646.1) Fcce ilium! Hucusque de industriel tacuerat, nunc

casu oblitum se fingit.

2) de quo cf. Hundeshagen in Herzogii JSncycl. XIX. 421.

• 3) Sed passim mutatum. Vide 2628 seq.

4) «fe mittendo quodam Francofordiam ad principes.

5) Of. N. .2641.

6j Helveticam, quam ipse Calvinüs nondum ante noverat.

Aliter Baumius I. 276 not.

2647.

PARELLUS CALYINQ.

Baptim recentissimos itineris sui eventus et profedus

narrât, aliaque ad praesentem rerum . statten*

pertinentia ddïbat.

(Ex autographe» Ood. Genev. 115, fol. 130, coll. cum apographis

Ood. 116, fol. 56, Bpp. Bern. VI. p. 721, et Simleri Vol. 89.)

Praestantissimo Christi servo Ioanni Oalvino

pastori ecclesiae Genevensis theologo insigni fratri

et symmystae quam carissimo.

Genevae.

S. Quid egerint principes 1 ) nondum potui intelligere.

tTrbes suos miserunt legatos et hodie 15.

agitur dies quod solverunt Monbelgardo. Christus

non minus prosperam faciat legationem quam fuerit

nostra. Si quid habes de principibus, huic indicate

qui mihi referet. Audio Tossanum cum principe ; suo

Francofortum profeotum fuisse. 2 ) Hoc mihi retulit

Aegidius. Utinam ea quae ad concordiam faciunt

probe et dextre curet. Peccatum a nobis fuit quod

Besam valde expetitum eo mittendum non curavimus.

Ego Bernae non attigi, quum vellem tecum

et cum Vir do conferre. Viretus domi non erat, ego

apud te leviter tetigi sed nunc serio sapio. Nescio

an Westphalum rursus sis conyenturus. s ) Hic te

obtestatum vellem, ut hominem prorsus non attingeres:

nam te indignum est cum tarn insano contendere,

et sane qui offensi videntur, eo sunt quod

tu hominem tangas, ut in Ochino, quod male rem

tractet. Cura quaeso tantum, si quid est quod possit

quemquam movere. ex iis quae ille adduxit,

commonstrare quam nihil sit, et causam tantum

age. Nam si cum persona agendum fuerit non erit

finis. At tu donatus locuplete spiritu iudica, et

amicum boni consule, si quid liberius tecum.

Principis mater istuc Ventura: 4 ) non est quod

earn tibi commendem et ecclesiae, imo ipsi senatui.

Scio enim pro gloria Dei et salute.ipsius et multorum

vos omnia acturos. Vale. Neocomi 15. Iunii.

Tuus Farellus.

Speramus nos Porrentruaoum brevi ituros 0 )

acturosque iure cum iis qui nos contumelia aflfece-

2647.1) Francofordiae.

2) Alter comes itineris fuit Matthias Goslius v. d. m.

Richovillanus. (Salig. in. 258.) Erbius senex domi mansit.

3) Galendis Augustis libellum Ultimae admonitionis absolvit.

4) N. 2645, not. 11.

5) denuo sive mavis tertia vice, quum in ep. N. 2616

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!