17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

677 155,7 OOTOB. * 678

quae tarnen vestra est moderatio et humanitas, si

vobis ingenue ostendimus quid conseamus factu optimum,

aequi bonique, ut speramus, oonsuletis hanc

nostram fiduciam. Quando pro vestra prudentia

exitiale fore malum perspicitis, si in contentionem

erumpat dissensio, non estis prolixius monendi, ut

sibi quisque temperet. , Yerum simul adhibenda

est diversa cautio, ne, si gratificandi causa ambiguum

nescio quid et perplexuin receperitis, hinc

inde ex caeois vel obscuris simultatibus deinde emergat

deterius certamen. Quid autem obstat quominus

in consensionem piam sanctam ac dilucidam

ooalescatis simul omnes? Neque enim hoc modo

violabitur confessio Augustana: et Valdenses, si

recte sentiunt, commode nulla sua iactura diluent

offensionem, quae ex brevibus et obscuris eorum

verbis alioqui concipi posset: quae opportunitas merito

illis est optanda.

Primo itaque ubi clare fuerit exposita mysterii

vis et efficacia, luculenta etiam définitio tradita

fuerit de vera carnis et sanguinis participatione,

qua constet Christum non ludere inanibus figuris,

nee quidquam fallaciter promittere, sed praestare re

ipsa quod per externa symbola testatur, saltern addenda

esset exceptio : quod caro Christi nobis datur

in eibum et sanguis in potum, arcana et incomprehensibili

spiritus sancti virtute hoc fieri, nee ideo

fingendam esse immensitatem, quae palam naturae

humanae répugnât. Nos certe libenter recipimus,

panem et vinum non modo esse symbola vel arrhas,

sed certa testimonia quibus coniuncta est earum

8 ) rerum exhibitio: ita fatemur panem esse

corpus Christi, et vinum sanguinem, quia haec symbola

nobis porrigendo Christus vere animas nostras

carne sua sanguineque pascit. Libenter etiam ferimus,

dum spirituafis vocatur haec communicatio,

interpretationem adiungi: hac voce non debere intelligi

imaginàrium nescio quid, ac si cogitatione

tahtum essemus Christi participes: sed potius intelligi

coelestem virtutem, quae crassa terrehae praesentiae

figmenta excludat, nihil àutem minuat de

ipsa veritate. Sed ubi clare expositum fuerit, per

symbola panis et vini proponi nobis et re vera offerri

Christi carnem et sanguinem in spirituale alimentum,

absurdis deliriis, quibus fascinata est maior

pars mundi, obviam ire expedit atque adeo necesse

est. Itaque ne fingatur immensum esse Christi

corpus, et esse ubique, quasi naturam exuisset, explicandus

est communicationis modus. Quod scilicet

Christus secundum corpus suum in coelo manens,

admirabili spiritus sui virtùte ad nos descendit,

et simul nos ad se sursum attollit. Nam hoc

8) sic codex. Alterum exemplar praebet: verarum, mendose.

Édd. vera.

nodo expedite, simul carnalis et superstitiosa adoratio

solvetur. Porro nisi unum ex praecipuis fidei

nostrae articulis sponte nobis perire volumus, retinenda

est humanae naturae in Christo Veritas..

Nisi enim illud fixum maneat, resurrexisse Christum

ut nos sibi conformet, ubi erit spes resurrectionis?

Et quod praeposteri quidam homines terrena

signa cum substantia vel re spirituali confundunt,

non omittenda esset distinotio, sine qua ex

singulis sacramentis totidem idola sibi fabricat mundus.

Quam vis ergo panis non figurativum modo

(ut loquuntur) sed exhibitivum quoque signum sit,

sciendum tarnen metonymice vocari corpus secundum

communem analogiam,, quae in scripturis sacris

passim occurrit inter signa et res signatas. Atque

haec moderatio indigne hac calumnia gravatur, ac

si fidei iügum excutiat ex hominum cordibus, vel

extraneum aliquod" glossemà assuat Christi verbis:

quoniam non alio documente probari certius potest

fidei obsequium: quando in toto coelestis doctrinae

tenore harmonia quaeritur, quae omnem repugnantiae

speciem discutiat. Nec minus futilis est obiectio,

dum falsis commentis occurritur (quale illud

est de immenso Christi corpore) rationem humanam

praeferriDei verbo: quia neque ihgenii nostricaptu

metimur mysteriüm hoc incomprehensibile, neque

quaestionem movemus de potentia Dei, neque vocamus

in dubium Christi promisSiones, nec repudiamus

quod a sensu carnis nostrae abhorret : sed

huius mysterii intelligentiam ex communi scripturae

usu petimus. Quia etiam altera quaestio hodie

agitatur, an promiscue inoreduli cum fidelibus percipiant

Christi corgus et sanguinem, utilis esset expositio,

offerri communiter omnibus: et quamvis

oblata gratia non omnes fruantur, nihil tarnen de

sacramenti efficacia decedere et Christum nihilominus

manere veracem: sed quamvis ex parte ipsius,

panis sit omnibus corpus Christi, non omnes tarnen

tarn praeclari doni capaces esse.

Nec vero excidit, quod paulo ante praefati sumus,

nostrum non esse formulam vobis dictare, quae

vos obstringat: sicut tarnen visa est utilis haec admonitio,

ita vobis gratam fore speravimus. Si qua,

alia in re nostram erga vos .benevolenfciam licebit

testari, officia nostra vobis semper parata fore promittimus.

Valete, clarissimi domini et generosissimi

viri fratresque plurimum observandi. Dominus vos

regere pergat prudentiae spiritu et invicta virtute

sustinerè, donisque suis vos in dies locupletet, quo

regnum filii eius apud vos magis ac magis propagetur.

Genevae, 9. Calendas Novemb. 1557.

Olarissimus 9 ) senatus noster mandavit suo no-

9) Haec non Uguntur in edd. a quibus etiam subscriptiones

absunt.

43«

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!