17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

435 BPISTOLAE 2610—2612 436

2610.

OALVINÜS BULLINGERO.

Enixe denuo rogat eum ut Genevam veniat, maxime

ut de coïïoquio in Germania de concordia mstituendo

inier se conférant: esse enim ibi complures

minime intractabiles.

(Ex apographo Cod. Paris. Dupuy 102, fol. 24.)

Ornatissimo viro D. Henricho Bullingero Tigurinae

ecclesiae fido pastori fratri et symmystae honorando.

S. Profeetio ad nos tua, crede mihi, non minus

utilis ecclesiae quam tibi privatim iücunda erit.

Nam quod praetextu incommodae valetudinis earn

detrectas, longe te errare existimo. Nihil enim ad

firmandas vires reperies aptius. Moerorem etiam

ex affinis tui consulis Lavateri morte ') contractum

aliqua ex parte vel dilues vel lenies. Hoc praecipuum

est ut de germanicis colloquiis 2 ) nos quoque

colloquamur. Maior pars, fateor, crasso illo errore

cui mederi vellemus magis fascinata est quam ut

spem aliquam sanationis ostendat. Sunt tarnen adhuc

nonnulli mansuetiore ingenio apud quos forte

aliquid proficeret labor noster. Ex eorum numéro

unus Martinus Scallingius ecclesiae Ratisbonensis

minister mihi scripsit, 3 ) non dissimulans quid sentiat,

fraternam in coniunctionem retinere cupiens. 4 )

Scis ut insaniat collega eius Gallus. 5 ) Hie vero

me nominat praeeeptorem et qua potest moderatione

excusat sententiae dissidium. Fovendi certe sunt

tales, vel saltern non exaeerbandi. Itaque responsio

mea placida fuit, in qua tarnen libère eius confessionem

exagito. Quia tarnen perquam exigua spes

est de ipsa turba, conventum qualem fore existimas

nunquam optavi. Imo quibuseunque potero modis

dabo semper operam ne vocemur. Verum si contingat,

videndum ne recusatio nobis dedecus et probrum

accersat. Caeterum a conventu multitudinis

non metuo. Si cum pauois congredi velit Phüippus,

nihil magis expetendum, quia Brentium et similes

minime acoerset, sed quos putabit nobis posse conciliari

ut minore cum invidia nobis subscribat. Hoc eius

consilium sicuti probo, ita censeo adiuvandum quoad

2610.1) Io. Budolphus Lavater, pater generi Bullingeri, a.

1557 mortuus est, non 1560 ut habet Pestalozzis p. 483.

Bellis italicis magnam sibi famam paravit, maiorem rebus

publias in patria gestis. Gf. Simler, Nartatio de Vita Bull,

fol. 29 v.

2) Wormaeiae habendis.

3) N. 2594.

4) sie.

5) N. 2196. Be hoc viro Nie. Hahn ». Neudeeker in

Hersogii Encycl. IV. 639.

licebit. Sed tibi hoc solum in praesentia persuasum

esse velim, ne consilium de tuo ad nos adventu

mutes. D. Petrum Märtyrern et D. Gualtherum vehementer

rogo ut te urgeant. Eos et reliquos symmystas

peramanter salutabis meo nomine, cum familia

tua. Dominus vos servet incolumes spirituque

suo regat. Genevae 3. Calendas Aprilis 1557.

Ioannes Calvinus tuus.

2611.

FÜNOLHJS OALVTNO.

Novum mventum circa accendendoscaminos aBernatibtis

cum favore reeeptum etiam Genevensibus commendari

cupit.

(Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 77.)

Doctissimo theologo D. Iohanni Calvino ecclesiae

Genevensis antistiti amico et fratri suo observande

colendo.

Genf.

Salutem et pacem per Christum, dilectissime

in Christo frater. Contigit praeteritis hisce diebus

quod negotium novi inventi >) et artis lignariae egi

cum senatu Bernensi, et ostendi illis sub fide silentii

speeimina artis. Dedit Dominus actioni meae

felicem exitum. Placuit enim illis inventum; receperunt

id, et convenit iam inter inventores et Bernâtes

super hoc negotio optime. Cuius rei testimoniales

et sigillo suo obsignatas mihi literas dederunt.

Harum literarum testimonium aliud obsignatum

sigillo Bielnensium mittimus hic senatuivestro.

Roga igitur ut literas has tuis inclusas archigrammateo

sive secretario vestro Genevensi quam

primum dare digneris, D. Michaeli Boset: is curabit

negotium senatui proponi. Tu si quid potes

promoveto id dijigenter. Vale optime. Salutat te

D. Bîaurerus frater symmysta meus. Christus te

servet. Datae Bielnis ultima Marcii anno 1557.

Iacobus Funcklius

minister ecclesiae Bielnensis.

2611. 1) 7. Blaureri epp. N. 2571 et 2595.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!