17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

391 EPTSTOLAE 2585-2587 392

pertinaciae in conditionibus offerendis et reiioiendis.

Vollem tarn perspeota tibi esset tota ilia causa rerum

Victorianarum et capitulariuin 4 ) quam mihi,

ex iis ipsis a tuis inter disceptandum perlatis documentis:

aequiqres ipse esse iubères. Nostri per

conventa anni 36 de suo iure incaute multa concessere.

Sed dolent se rerum ignaros per eos qui

erant longo usu peritissimi circumventos. Ego angor

tantam utrinque esse pertinaciam obtinendi,

cupioque te apud tuos agere sequestrem, quando

ipse proximis tuis literis, 5 ) quas tuo iussu nemine

illarum conscio exussi, fateris tuo interdum çonsilio

' uti rempublicam. Quod opto ei esse salubre, nec

diffido, si rigorem, qui mibi semper visus- est in te

nimius, et istam animi magnitudinem paululum

flectere libeat. Hoc uno excepto nihil unquam mihi

et aliis tui amicissimis in te displicuit. Neque scriberem

hoc nisi sperarem, praeferre te morflacem

licet amici admonitionem adulatoris per omnia subscribentis

blanditiis. Sed accipe hoc ut visum fuerit,

irascere, convicium fac, voca me contra nimis

demissum, tardum et fractura : non desinam te

amare, colère, et omnium officiorum génère prosequi,

velis nolis. Vere enim et ex animo Deo teste

et conscio dico me caeteris tuis yirtutibus ita esse

constrictum, ut amorem tui deponere si velim non

possim. Si libet alios habere testes, Musculum, Hallerum,

Gyronum et cordatos omnes amicos et infensos

aliqua ex parte non recuso. Scio enim illos

priores duos tui amantissimos, Gyrcmum licet offensum,

non alienatum tarnen prorsus, Candida mea

de te testimonia suis esse confirmaturos. Mihi tutius

videtur nimia pecoare dementia, neque Eliae,

Samuelis et aliorum exemplis quemquam ad necem

protrahere, quando ut illi etiam in vitam revocare

non possumus. Tu tuas rationes habes quibus aliquando

aliter sentiendum pugnas : hoc ingeniorum

temperamento totus orbis regitur. Itaque non est

quod frustra de paritate laboremus. Quod ad statum

rerum publicarum attinet, vereor ne aureo piscemur

hämo. Utinam utrinque saluti potius capitis

consuleremus, quam hoc perniciose laborante

varis et lenticulis curandis occupati ludibrio nos

cordatis omnibus aequis et iniquis exponeremus, neglecto

capitis periculo. Quaecunque hactenus vestri

legati de foedere renovando proposuerunt, talia

sunt ut ludere nostris videamini. Postremus enim

qui hic fuit legatus 7 ) visus est yestro nomine non

4) Chapitre de St. Victor. Causa ZerMntae probe nota.

5) N. 2395.

6) Hic. vero civis Bernensis loquitur. Quidquid de

toto hoc negotio ap, Buchatium, Sponium, alios legitur et in

ipsis literis huic thesav.ro insertis, plane aliter sonat. Ht vel

civitates mediatrices Bernensium postulata, utpote iniusta et

veœatoria, improbabant.

7) lac. des Ars. {Beg. du Conseil 3. dec. 1556.)

id agere ut ea capita quae nuper indecisa remanserunt

adeoque çonfectionem foederis impediverunt

mitigarentur, sed banc ipsam tractationem conditionum

controversarùm tanquam praecipuum obstaculum

in foedere sanciendo accusan's in eo tempus inaniter

et operam consumpsit, ut foedus quale primum

fuit obtineret, quum satis scirêt in eo iam multa

partium consensu mutata et concessa, et ne sic quidem

potuisse obtineri. Itaque a capite iterum orsus

quum deberet a calce, nostris non iniquam dubitationem

de vestra voluntate iniecit. Nihil equidem

hostile nostri moliuntur. Sed quis illis leges ponet

ne sine aperto marte multum, si velint, Genevensibus

incommodare possint, quod tolerabili adhuc

interdicto materiae fabrilis et annonae estis experti. 8 )

Haec scribo maximo cum angore animi qui

sic inhio paci, ut suffocationi sum* proximus. Intueor

enim non politicum tantum rerum statum

miserum et calamitosum si sic pergamus, sed insignium

ecclesiarum nostrarum vel ruinas vel contemptum

ob perpétuas concertationes, quas audio Argentorati

9 ) tantas etiam esse ut Oaesaris armis opus

non sit ad restituéndum papatum. In hac rerum

desperatione constitutus aliquoties mortem invoco,

et nisi obstaret pietas optarem mortalibus conoessum

exire e vita quando vellent.

In causa fratris tui 10 ) laborabo quantum potero

(nam has scripsi pridie quam iudicium subiret)

quantumque pro paucis aliis, ut sum natura

quietus, timidus et meae conditionis memor, haud

temere iudicibus obstreperus. Si res aliter quam

cupis cesserit, cogita incertos esse litium exitns et

publicis controversiis affici saepe privatas. Tu modis

omnibus coneris ut morbo omnium maximo remedium

adhibeatur, et cadent per se omnes motiunoulae

a levibus causis excitatae. Idque quam fieri

poterit celerrime. Scis enim morbos minime letales

trahendo tarnen aegros saepe praecipitare. Yale,

mi Calvine, frater in Domino venerande. Sic enim

te quam blandiore voce nominare et a te vicissim

me compellari malo, ut Christi epitheta in usu nostro

fetineantur, quae multi ad gregarios milites germanicos

et Oatabaptistas relegaverunt. Bernae 20.

Ianuarii 1557. Cupio te has lectas conscindere ne

sint maiori in pretio quam tuae priores quas exussi

ut iubebas.

Parce lituris. Scribo enim

tumultuariè et occupatissime.

N. tuus Zerchintes.

8) Quod iste tolerabûe vocat inter dictum!

9) Quae civitas a Marbachio et coUegis in Lutheri castra

transvecta fuit. Quo factum est ut et Vermüius abiret et

ecclesia gallicana dispersa fuerit.

10) Ad hanc alludit guogue Calvinus N. 2593, verum

non magis lucuUnter.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!