17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

581 1557 AUGUST. 582

habuimus, ut nobis quidem videbatur. Unam, quod

non dissimulabanfr quibuscum nobis res erat, vix fore

ut de nostris Valdensibus quidquam impetraremus,

nisi testaremur, quae illorum esset de coena Domini

sententia. Respondimus, id quod res est, non aliter

illos sentire quam nostrarum ecclesiarum consensus

ferret. Hic nobis protulerunt locum ex Germanica

illorum confessione quae nimium profecto ieiune de

tanto myeterio loquebatur. Hinc ad nonnullam, sed

amicam tarnen ac pacificam colloquutionem ventum

est, quod nobis alteram scribendae confessionis occasionem

obiecit. Quum enim illos, quamquam nobiscum

prorsus non facientes, tarnen mire placidos

et ad concordiam propensos invenissemus et Principis

ipsius voluntatem in pacem ac tranquillitatem

ecclesiarum yalde inclinare, non tan tum ex toto

ipsius vultu ac gestu, sed etiam comi et humana

oratione sensissemus, putavimus a nobis ecolesiam

prodi, nisi earn occasionem divinitus oblatam studiose

arriperemus. Itaque, quod vere vobis testari possumus,

gratiis Domino actis et eius nomine invocato,

quod sentimus eo modo descripsimus qui maxime

visus est nobis ad id quod nobis propositum erat

accommodates. Sed tarnen testis est nobis Dominus,

!nos sedulo pro nostro modulo operam dédisse primum,

ut ne syllabam quidem apponeremus quae

videri poBset a nostra consensione, id est, a veritate

discrepare. Deinde ut quam fieri posset apertissime

et simplioissime illud explicaremus de quo, si

semel transactum esset, reliqua mox consequutura

viderentur, quo modo seil, res sacrameritiT id est,

Christus cum suis donis, tum cum ipsis symbolis

copuletur, turn vero etiam nobiscum communicetur.

ïd vero, si assequi non potuimus, aequum esse putamus

nostrae non improbitati, de qua etiam, ut

spero, minime nos aocusàtis, sed imperitiae veniam

concedi, quam certe non inviti nobis demonstratam

agnoscemus, ac scriptis etiam coram ecclesiaDei*

testari nos non pudebit, ut omnis offendiculi occasio

tollatur.

Porro in Virtembergensi confessione praefiximus,

fateor „in Helreticis et Sabaudicis ecclesiis ita

doceri," 12 ) quia nimirum ita sumus arbitrati, neque

diversum quidquam ex nostrorum omnium libris adhuc

didicimus. Nullum autem momentum ista videbantur

habitura: sive Valdensium negotium sive

speratam concordiam spectes, si tanquam priratam

nostram doctrinam ac sententiam exhibuissemus.

Bed tarnen ut Helveticarum aut Sabaudicarum

ecclesiarum nomine scriptum hoc exhiberemus aut

cuiquam omnino praeiudicium ullum afferamus, nobis

nunquam in mentem venit. Cuius enim id audaciae

ac impudentiae esset? At saltern vobis illam com-

12) cf. N. 2687.

munioatam oportuit. 1S ) Ita est profecto, quamquam

vobis alioqui rem ipsam totam, quod ad colloquium

inter nos habitum et speratam paoem attinet, exposuimus.

Sed quod ad priorem oonfessionem attinet,

tester vobis coram. Domino, nullum eius exemplar

penes nos fuisse. Alterius archetypon quidem

habebam, quod adhuo conservo, sed tot lituris infectum

ut inter exscribendum divinatione mihi opus

fuerit. Sed id tarnen, fateor, idoneam nobis excusationemnon

affert. Graviter hio peccatum esseagnosco,

non apud vos solum sed et Bernae et Genevae,

idque a me praeeertim, qui ohartas omnes nostras

habebam complicata«. Sed vos hio rogo et per

Christum obtestor, observandi patres, ne id factum

vel fraudi vel dolo malo tribuatis, quod omne ah

oscitantia et oblivione, parum quidem, fateor, probabili,

sed tarnen verissima pfofeotum est, adeo quidem

ut confessionis exemplar non priu&meminerim

describere, et cum ipso D. Calvino communicare,

quam ille, aooeptis Argentina uteris, 1 *) quid hoc

rei esset a me Uteris postulasset. Sed de his hao

tenus. .'..-•

Nunc venio ad ea de quibus tu etD. Martyr ,s )

ad D. Calvinum nostrum soripsistis, qua quidëm tua

libertate non modo nihil sum offensus, sed etiam ita

sum delectatus ut multum tibi hoc quoque nomine

debere me profitear. Neque vero ad haec aliam

ob causam respondeo quam ut sententiam meam

vobis copiosius exponam, ita quidem animo comparatus,

ut vestram multo libentius quam meam sententiam

éim amplexurus,

I. Telles 16 ) in primis mentionem factam esse

apprehensionis per fidem, non obstante looorum distantia.

Atqui nobis videmur in ipso statim initio,

ubi totius rei sacramentariae finem praecipuum explicamus,

bis fecisse fidei mentionem, tanquam necessarii

instrumenti. Neque enim simpliciter scrip-

" simus Christum factum esse nobis sapientiam etc.,

sed addidimus : credentibus. Deinde in Virtembergensi

confessione diserte additum est requiri, ut

per fidem, quae Dei donum est, fiamus os ex ossibus

etc. Distantiam looorum non expressimus quidem,

sed quum omnem physicum praesentiae modum excludamus,

satis illam putavimus definitam. Praeterea

quod in priore confessione diximus, naturam

humanam Christi finitam esse non desüsse, satis

videtis quid neoessario oönsequatur et nostram hanc

brevitatem quam speravimus futuro colloquio copio- ,

sius explicandam boni vos consulturos speramus,.

13) N. 2663.2676.

. 14) N. 2638. 2640.

15) N. 2682. 2668.

16) Haec speciatim Vermilio dicta, ut ex concîusione

patet.

37»

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!