17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

535 BPIBTOLAE 2659—2662 536

Clarissimo Christi servo Ioanni Galvino pastori

ecolesiae Genevensis theologo insigniori fratri

et symmystae quam carissimo.

Genevae.

S. Bullingeri literas *) ad te legi. Moleste fero

quod tarn deplorata omnia reputet cum Saxonicis et

non potius speret omnia, ut est caritatis officium.

Queritur valde de illorum pertinacia. Sed quid,

non videt quantum Ochinus 2 ) indigne et seryiliter

cum Luthero agens ita scripserit, ut merito omnes

qui cum eo faciunt damnandi sint, nos autem cum

eo facere plurimi iudicant, cuius gratia tantum non

ad insaniam adiguntur. Quidquid Iacobus Andreas

scripserit multo magis mihi placet, s ) quam qui

prorsus respuunt colloquium. Ubi aliud non esset

in viro praeter votum concordiae et quod ea quae

ad earn faciunt non respuit, plus probari debet

quam qui prorsus reiiciunt. De principibus non

potest ut de Wesphalis loqui. Sed si principes

aequiores causae fuerint, facile compescentur furores

tumultuantium. Quod te hortatur ut respondeas

ad adversariorum argumenta, et nostra potius

confirmes, praeteritis prorsus personis, de causa

tantum sollicitus: id admodum mihi placet, 4 ) teque

propter Christum obtestor, ut ita studeas omnia

agere. Nam sane te indignum arbitror, qui tractes

foeditafcem illorum, parumque conducere ecclesiis ipsa

docet experientia. Quam fuerint multi ofFensi in

peregrinatione 6 ) intellexi. At Christus scribas et

Pharisaeos durius tractat, nee parcunt apostoli improbis:

ut feruntur prophetae, res loquitur. Sed

videre est ubi discipuli duriorem aiunt esse sermonem

et indignum auditu et quum tarn improbis

verbis adiungunt abitionem, Christus tantum alios

convenit an abire velint. Iudaei quid non digni

erant audire, tarn contrarii fidei doctrinae. Vides ut

Paulus in ea quam scripsit ad Romanos tarn insigni

epistola, intentus causae personis paroat, imo zelum

commendet, scientiam desideret. Domi quum pugnes

et cum fratribus, quaeso te hostibus rem gratam ne

feceris fratres insectando. Sed meriti sunt. Sane,

et plura. Verum causae non conducit, neque servit

aedificationi. Sane tua scripta inter plurima quae

omnibus ea reddunt suspicienda, hoc non paucos

movet ut legant studiosius et gratius quod non omnia

impies ut posses, insectatione Artichristi, neque

2659.1) N. 2649.

2) Oui aegre condonabat librum contra Westphalum

editum (N. 2450).

3) Mus librum germaniee scriptum non legerat, neque

Francofordiensis Conventus et Wormaciensis colloquii studio,

et fructus praevidebat.

4) non vera Nostra qui sibi temperare iam minus etiam

potuit quam antea.

5) cum Beza in Germanium.

venaris ansam perstringendi ut plerique omnes faciunt

et liberius spa^iantur in meditate pontificia

persequenda. Sed tu non nisi coactus et ubi reis

ipsa te adigit, ita ut tacere neque possis neque debeas,

et paucis et veluti aliud agens impetis hostem,

sed gravi semper inflicto vulnere. Hio ubi tantum

hostes moleste ferunt quae vere in eos dicis, tu paroior

es. Causam pietatis penitius prosequens quid

cum fratribus? Bt licet te impetantvirulentis telis,

quum tu omnia excipere possis sine laesione aliqua,

efficereque valeas ut irrita cadant et te et tua serves

illaesa, gratiusne tibi fuerit, ut tu par pari referas,

imo quam gravissime fratres laedas, magna-;

que voluptate et laetitia impleas hostes, qui serio

triumphant spectantès tam amaram pugnam? Quanto

praestaret ut exarmatus frater fractus prorsus secederet

a pugna, edoctus frustra pugnam aggressum

se esse, non cum hoste sed cum fratre, qui victoriam

salvus reportât fratri parcens quem conficere

poterat, et ita omnes merito strenuum commendabunt

ab incruenta victoria, ubi antagonista defectus

armis et viribus herbam dare cogitur. Si sp.es certior

colloquii adfulserit, non video quid responsione

sit opus, nisi ita temperetur ac si cum amicissimis

ageretur, re tantum summa lenitate tractata. Sed

quum consilio abundes pleniori donatus spiritu, valeasque

iudicio certiore, age quod magis noris esse

ex usu ecclesiae, et pluribus conducere et minus

gratum hostibus pietatis.

Hodie Princeps 8 ) istinc rediit. Audio diligentem

fuisse in concionibus. Sed nondum aliquem

conveni. Vale' bene cum piis omnibus, fratre Normandio,

Marchione, Bttdaeis, Triecio et reliquis, ne

praeterèam collegas et syndioos cum piis senatoribus.

Collega te salutat. Neooomi 3. Iulii 1557.

2660.

FARELLUS CALVINO.

Tuus Farellus.

Sperat mm cum Vvreto propediem Neocomum

venturum, ubi Domina princeps Berna redux adfutura

est.

(Sequentia Farellus adscripsit in calee ep. Bullingeri ad Calvinum

N. 2649.)

6) Marehionissa de Bothelin.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!