17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

105 1556 APRIL. • 106

3429.

OALVINUS PORUSSONIO.

Bationem reddit molestiarum in quas sua culpa

soror eius Genevae incidit. Si/mul ipsius laudem

in munere gerendo praedicat et ad pergendum hortatur.

(Ex coaevo exemplari, in cuius tergo Oalvini mann scriptum

est: Porusson, ») Cod. Geney. 107», fol. 132; Bpp. Bern. VI.

598. Simler. Vol. 87.)

S. De sorore tua prius quam literae tuae venirent,

optime frater, iam res satis commode transaota

fuerat. Durius fuisse initio exceptam non est

quod mireris. Tacuerat de coniugio, gravidam se

esse non dixerat. Postquam aliunde innotuit foetum

sexinensium earn gestare, silentium bonis omnibus

inerito suspectum fuit, nec parum offendit

tam supina eius securitas. Et certe tota illa ratio

inconsiderata fuit, e claustro non prius egredi quam

plenum uterum efferret. Imo ambos sub monachali

habitu instar coniugum familiariter simul versatos

esse absque evangelii probro non est credibile. Atque

hanc levitatem magis odiosam aetas reddidit.

Iam vero quum de mariti consilio rogata foret, vaoillare

aut saltern parum sibi constare visa est. Tu

vero pro tua prudentia iudicas quam absurdum

fuerit uxore procul ablegata manere in illis sordibus,

nec ullum animi sui testimonium reddere. Caeterum

earn comiter hortatus sum ut sinistram opinionem,

quam sua culpa contraxerat, misso ad maritum

proprio nuncio purgare studeret. Remedium

hoc profuit, quia üle idem nuncius fideiussor fuit in

baptismo infantis. Nec vero longius progressa est

severitas quam ad istam denunciationem, non posse

infantem sub legitimi partus nomine admitti donee

de pâtre certius aliquid oblatum foret. Denique

post nuncii reditum placata fuit offensio, et ante

privatim tantum fuerat admonita. Ergo de hoc negotio,

nisi quid novi et inexspectati contingat, ne

sis sollicitas. Nam certe tua anxietas nobis perinde

molesta fuit ac si tuo loco singuli essemus.

Te i8tic strenue laborare et fructum exstare

tui laboris qui te ad perseverandum stimulel;, quam

iucundum nobis sit, verbis exprimere nihil attinet.

Scimus, et multorum relatu pridem fuimus admoniti,

non pauca taedia tibi devoranda esse. Bed

qua conditione istuc profectus sis non ignoras, et

quanquam oonspectu frequentiaque hominum interdiu

privaris, tibi ad solatium sufficere confidimus,

quod noctis tenebris piorum mentes doctrinae claritate

illustras. Perge igitur infracto animo, optime

2429.1) Vir ignotus.

frater: imo his levibus exercitiis ad obeunda, si

opus sit, maiora certamina te compares. Nos quidem

incommodis tuis condolescimus ut par est, qui

tibi vellemus optime, frater. Sed te in cursu tam

praeclaro fatigari minime convenit, praesertim quum

multis te non vulgaribus solatiis Dominus ad constantiam

animet. Vale igitur, frater nobis carissime,

cum tota ecclesia quam nostro nomine salutabis.

Christus vos omnes tueatur suo praesidio, spiritu

gubernet, omnis benedictionis génère locupletet.

Idibus Aprilis 1556.

Io. Garolus Passellius

suo et fratrum nomine.

2430,

CALVINÜS PETRO PABRO.

Iuvenem alias ignotum ad pietatem exhortatur

patris exemplum vitandum proponens qui olim, ut videtur,

ab evangelio defecerat.

(Ex thesauro Bezano éd. Genev. p. 178, Laus. p. 369, Hanov.

p. 413, Ohouet p. 241. Amst. p. 110. — Gallice legitnr in éd.

Berol. p. 238.)

Etsi literae tuae duplici nomine gratae mihi

suavesque fuerunt, quod in illis ingenii dexteritas

et elegantioris doctrinae nitor emicat, deinde quod

tuae erga me observantiae testes esse voluisti: plus

tarnen illis apud me gratiae addidit quod tuae in

Deum pietatis signum ac pignus esse interpreter.

Etsi enim qui liberalibus doctrinis sunt exculti me

forte amant, quia ab illis existimant non prorsus

alienum esse: scio tarnen ea me invidia flagrare

apud totum fere mundum, quae multos a mea amicitia

ab8terreat. Itaque reverentiam quam communi

magistro defers causam- esse non dubito, quae tuum

mihi animum conciliât teque ad scribendum impulit.

Hoc vero pietatis semen ut sedulo fovere atque

etiam excolere studeas et assiduo progressu ad frugem

usque perducere, pluribus de causis hortari te

cogor. Video aetätem tuam: video corruptionem

totius nostri saeculi: video quod te circumstent

mundi illecebrae, quae totidem sunt ad te inescandum

hami: video denique innumeras Satanae insidias,

quibus cavendis nemo unquam satis erit intentus.

Dominus te iam forte virili spiritu ornavit. Sed

quum lubrica semper et flexibilis sit iuventus, remedio

isto, quod omnibus tuis aequalibus praescripsit

David (Psal. 109. vers. 9), opus tibi esse cogita,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!