17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

31 EPISTOLAE 2388—2390 32

diotionum obsoletae tabulae, quibus ista dissidia

foventur. Rideret haec Deinocritus, fleret Heraolitus,

hic nimis molliter, illé valde leviter, atrumque

ut merito reprehendat Seneca. 8 ) Nos vero quid

in his angustiis faciemus, nullum fletnm sed perpetuum

risum adversariorum nostrorum conspicientes?

TTtinam liceret sanis consiliis locum aliquem in

subselliis assignare, neque penderent omnia ab autoritate.

Nunc ea sunt tempora quae ex persona

- de oonsilio iudicant, ut vix hiscere audeant qui paci

et tranquilütati populi Dei consultum cupiunt, noruntque

expendere quid sit aureo hämo piscari, quod

valde metuo nos facturos, si nondum focimus. Credo

enini, si faex ilia opum et imperii Victoriani sub

auctione venalis prostaret, iniquissima aestimatione

emi posse universam lis nummis quos hactenus utrinquo

in legationes, altercationes et lites eius rei

disceptandae et componendae exhausimus. Neque

ullus adhuc impensarum modus ac finis, quum de

integro renovemus quasique ab inferis revocemus

semisepultas controversias, gliscente utrinque studio

exercendi ingenium et östentandi dexteritatem rerum

gerendarum aerarii dispendio; idque 9 ) tanto impetu

et fervore quasi de aris et focis sit in discrimine

pars alteri concedens: ut miràri satis non liceat,

tot orbis totius mala et res adversas, pericula, dissidia,

ecclesiarum ruinas et solitudines, Turcarum

Germaniae imminentem dominationem et rerum

naturae diem Domini tanti non esse ut nostra studia

ab istis quisquiliis quibus volutamur ad meliores

cogitationes revocent. Et tarnen 10 ) ubi ad extrema

quaeque digladiatum fuerit, si transactione res compohatur,

litis aestimatio caput causae superabit,

animorum exulcerationes amioitiam omnem suffocabunt.

8i armis (quod Deus avertat), victor flebit

cum suis spoliis Victorianis. Neque video tarnen

quomodo possit ista controversia ita componi ut

non subinde repullulent nova dissidia (tanta est

foeounditas), quamdiu ista imperia Bernensia et

Yictoriana erunt permixta. Placebat itaque permutatio

aliqua, quales ipso plures reipublicae nomine

cum privatis tractavi, ut rebus utrinque ex aequo

et bono aestimatis suum Geneva imperium seorsim

obtineret. Si permutatio diepliceat, emptio et venditio

tentanda erat, ut pars altera rerum controversarum

summam aut partem intricatissimam aere ab

altera rëdimeret. Si ne hoc quidem arrideat, dividere

potius inter nos amice ista debebamus et decumano

limite contentionem dirimere, quam tanta atrocitate

ius quique suum tueri. Sed nostri quiritantur : nihil

horum tentari vobiscum posse, quod ad omnem

mentionem diminütionis imperii vestri, uxoribus

8) Undecim postrema verba desunt ap. Simlerum.

9) Itaque S.

10) quidem S.

liberisque fatales coenas, urbi incendium minitentur

Genevenses, arripiuntque 11 ) barbaras istas et immanes

vulgi voces, in argumentum desperatae obstinationis,

iusti ot aequi impatientis. Quid ex bis

suspicionibus exoriatur me tacente apparet. Retractavi

nuper flabella omnia primi Victoriani incendii,

sed proh Deum, quam saepe inhorrui, tanto spiritu

turgebant. Suspiciones, exprobrationes, odia, dissidia,

concertationes, proscriptiones, lites inde ortas

et excitatas non sine lacrymis evolvi. Nunc ubi

vereor, ne omnia ista denuo caput attollant, totus

exanimor. Itaque te obtestor, Calvine frater, per

eum quern profiteris, ut si quid potes apud tuos,

si quid apud exteros, qui sine affectu ista intuentur,

omnem vim ingenii et autoritatis pro tua virili his

malis opponas. Cordatos admone officii ut magis

quid reipublicae conducat quam quid maxime populäre

sit cogitent. Turbulentes coelum terrae miscentos

aut mitiga aut compesce. Si banc operam

inanem esse senseris precious cum ecclesia insta,

ut Dominus conatus tuos adiuvet, neque incolumitatem

reipublicae deserat, vel si aliter statuit suos

e rerum natura tollat, ne in his perturbationibus

angore conficiantur. Spero tarnen fore, si vomica

huius mali semel ad vivum retegatur sanisque et

moderatis consiliis aliquis locus detur, constare mutuam

amicitiam principum posse, alioquin vereor

ne alterutris, si non utrisque, ominosa sint Victoris

spolia et nomen.

Haec quin ad te scriberem continere me non

potui, ut intelligas me retdnerfe pristinum Studium

iuvandi rempublicam et restaurandi labentem amicitiam

civitatum. Qua quidem in re tibi omnem

operam polliceor quam a te flagito, patiarque libenter,

et quantum ad me attinet, impune dissidiorum

autores diris devoveri, qui utinam essent pauciores

aut nulli. De nominum exactione per carcerem

nihil scribo: facile puto eade re decideretur, quum

possit bonae fidei debitor solutione, tergiversator

urbis 12 ) devitatione carcerem effdgere, idemque

eadem in re carceris usus nostris quoque erga vestros

statui. Arbitri quoque de medio eligendi tanta

difficultas non est quin superari possit. Restât

Victor ille pertinax victori populo infestus, nemini

cedens nisi rationi si se haec pateretur in aciem

produci. Vale et me ut soles ama, tibique persuade

me, si non per omnia omnibus obsequentem, officii

tarnen et integritatis semper fore tenacissimum.

Saluta fratres, nominatim Textorem, cui dicito me

ipsius consilio nimis bene valere ut nunc sunt tempora.

Bernae 14. Pebruarii 1556.

Tuus Nicolaus Zerchinfces.

11) acoipiuntque S.

12) Sinâerus scribit: verbis et addit: corrupts haec

videntur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!